Skip to the text

Articulus 21

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI PRIMI :1234 CONSURREXIT AUTEM SATAN CONTRA ISRAEL.

INSUPER in hoc capitulo describitur, qualiter ad imperium David, numeratus est populus Israel, et qualiter David in hoc peccavit atque punitus est: quod totum in secundo libro Regum expositum est. Consurrexit autem Satan contra Israel: id est, Deo permittente, diabolus adversarius humanæ salutis tentavit David de elatione, et hoc in malum totius Israelitici populi qui occasione tentationis illius magnam incurrit adversitatem et pestem;56 et incitavit ipsum David ut numeraret Israel. Secundo libro Regum habetur: Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David, id est, Deus ex sua justitia permisit ipsum David commoveri a Satan, et hoc in malum. id est tentari modo prætacto; et incitavit A David ut numeraret Israel. Dixitque David ad Joab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel, a Bersabee usque Dan, et afferte mihi numerum ut sciam. Responditque Joab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur? Sed sermo regis magis prævaluit. Egressusque est Joab, et circumivit universum Israel, et reversus est in Jerusalem. Deditque David numerum eorum, quos circumiverat, et inventus est omnis numerus Israel, mille millia, et centum millia virorum educentium gladium. De Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum. Nam Levi et Benjamin non numeravit, eo quod invitus exsequeretur regis imperium.

Displicuit autem Deo, quod jussum erat, et percussit Israel. Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis, ut hoc facerem. Obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. Et locutus est Dominus ad Gad, videntem David, dicens: Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum quod volueris, elige, ut faciam tibi. Quumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dominus: Elige quod volueris. Aut tribus annis pestilentiam;7 aut tribus mensibus fugere te hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et mortem versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide, quid respondeam ei, qui misit me. Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt. Sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.

Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel. Et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum. Misit quoque angelum Domini in Jerusalem, ut percuteret eam. Quumque percuteretur Jerusalem, hoc est, in proximo, et in præcincto esset, quod angelus percuteret peste habitatores Jerusalem: vel, si aliqui erant infecti, Deo miserante, curati sunt; vidit Dominus, et misertus est super magnitudinem mali, et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi.8 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cœlum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt, tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis, proni in terram. Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego qui peccavi? ego qui malum feci? Iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur (obsecro) manus tua in me, et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur.

Angelus autem Domini præcepit Gad, ut diceret David, ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi. Ascendit ergo David, juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat, ex nomine Domini. Porro Ornan, qui secundo Regum libro vocatur Areuna, quum suspexisset, et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se prætimore. Nam et angelus in forma terribili apparebat, quasi cum igneo vultu, et tanquam iratus. Ipsi quoque formidabant percuti ab eodem. Nam eo tempore terebat in area triticum. Igitur quum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti, accipias, et cesset plaga a populo. Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet. Sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: omnia libens præbeo. Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo tibi, quantum valet. Neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Do- mino holocausta gratuita. Dedit ergo David Ornan pro loco, siclos auri justissimi ponderis sexcentos; et ædificavit ibi altare Domino. Obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Deum. Et exaudivit eum in igne de cœlo super altare holocausti: id est, Deus ostendit se acceptasse contritionem, orationem et sacrificia David, per hoc quod ignis de cœlo aereo ministerio angeli descendens, holocaustum ipsius David consumpsit, quemadmodum in sacrificiis Abel et Aaron factum fuit, et postea in sacrificio Salomonis atque Eliæ. Præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.9101112

Protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ei victimas, id est hostias pro gratiarum actione, et pro pace ac venia plebis. Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto per manus artificum, et altare holocaustorum, ea tempestate, id est tribulatione et inquietudine, erat in excelso Gabaon: quod qualiter intelligendum sit, in superiorum expositione patuit. Et non prævaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Deum, id est, ascendere ad altare holocausti in excelso Gabaon non poterat ad orandum et sacrificandum ibidem. Nimis enim fuerat timore perterritus: quia et sibi conscius fuit de malo, et naturali affectu timuit percuti, quamvis hoc secundum rationem optavit. Species quoque in qua apparuit angelus, fuit horribilis, similiter gladius ejus. Unde subjungitur: videns gladium angeli Domini, qui fuerat cruentatus. Potest quoque per gladium angeli, accipi plaga per angeli potestatem illata plebi. Porro timor, sicut et ceteræ passiones, fit cum corporali transmutatione, et ex sua natura infrigidat atque debilitat. Idcirco tam vehemens timor, valde naturam indisposuit, discruciavit, infrigidavit, debilemque effecit; David autem desideravit ex devotione ascendere præfatum altare.

Footnotes

  1. Ibid. xxi, 15 et seq. ↩

  2. Ibid. xii, 30. ↩

  3. Ibid. 31. ↩

  4. II Reg. xii, 30. ↩

  5. II Reg. xxiv, ↩

  6. Ibid. xxiv. ↩

  7. *famem ↩

  8. II Reg. XXIV, 16. ↩

  9. Gen. IV, 4; ↩

  10. Lev. IX, 24; ↩

  11. II Par. VII, 1; ↩

  12. III Reg. XVIII, 38. ↩

Chapter 22 of 30