Articulus 23
DECLARATIO CAPITULI VICESIMI TERTII : IGITUR DAVID SENEX ET PLENUS DIERUM.
QUONIAM quæ sunt, a Deo ordinata sunt;1 et sapientis est omnia ordinate producere sive disponere, sapientis namque est ordinare: idcirco hic recitatur, quam decenter ac ordinate sanctus David disposuerit ministros Dei in domo ipsius et in obsequio ejus. Igitur David senex, non solum ætate, sed sapientia quoque, et omni virtutum probitate, morumque gravitate, et plenus dierum, id est fructibus meritorum quos diu vivendo reposuit et intra se collegit, regem constituit Salomonem filium suum super Israel: prout tertio Regum libro describitur.2 Et congregavit, id est, ad se venire fecit, omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas, quatenus imminente termino suæ vitæ, universos exhortaretur, ordinate disponeret, edoceret, quemadmodum Moyses et Josue fecisse leguntur.3
Numeratique sunt Levitæ a viginti annis et supra. In Numerorum libro habetur, qualiter Deus per Moysen jussit numerari Levitas ab anno tricesimo usque ad quinquagesimum, quia ab anno tricesimo erant idonei ad explendum cuncta officii sui obsequia. Aliqua tamen poterant exercere ab anno vicesimo, ideo hac vice ab illa ætate sunt numerati per sacerdotes ad hoc deputatos aut per principes Levitarum. Præterea quæritur circa illud, et supra, usque ad quam ætatem numerati fuerunt Levitæ. Et respondendum, quod si numerabantur ad deferendum onera gravia atque ad prosequendum obsequia laboriosa, numeratio illa protendebatur usque ad quinquagesimum annum; si vero numerabantur ad sacrorum vasorum custodiam, extendebatur numeratio illa usque ad diuturniorem ætatem, utpote sexagenariam juxta quosdam, vel ampliorem. Unde in libro Numerorum Dominus loquitur: Quumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerint commendata, opera autem ipsa non faciant.45 Et inventa sunt triginta octo millia virorum.
Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia, qui scilicet in templo servirent et sacerdotibus subministrarent successive seu tempore opportuno sibi præfixo; præpositorum autem et judicum numerus fuit sex millia, qui præfatis millibus præerant, ad disponendum quando et qualiter sua explerent obsequia, ne in multitudine tanta esset confusio. Aliqui vero dicunt, quod custodes vasorum aut thesaurorum vocentur præpositi, qui et ratione ætatis ac experientiæ atque majoris peritiæ poterant juniores Levitas dirigere ac docere. Judices quoque eos appellant, qui populum erudiebant: quod tamen ad sacerdotes ac scribas magis pertinuisse censetur. Porro quatuor millia erant janitores, suis temporibus custodientes januas domus Dei exteriores et interiores; et totidem psaltæ canentes Domino in organis, id est musicis instrumentis, quæ fecerat David ad canendum: id est, quatuor millia fuerunt cantores, qui psalmos et cantica ore cantabant, et simul musicis instrumentis erant utentes, sicut et David ore psalmos cantavit, et digitis lusit in cithara.6
Et distribuit, id est, distinxit ac divisit, eos David per vices filiorum Levi: qui filii fuerunt, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. — Filii Gerson, id est, filii Gerson erant, Leedan et Semei. Filii Leedan principes: Jehiel, et Zethan, et Joel, tres. Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres. Isti principes familiarum Leedan. Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria. Isti filii Semei quatuor. Erat autem Leheth prior, Ziza secundus. Porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. Textus iste planus est. — Deinde scribitur distinctio familiarum natarum ex Caath filio Levi. Filii Caath fuerunt, Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quatuor. Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, id est, Deo jubente specialiter deputatus, ut ministraret, id est ad ministrandum, in Sancta sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum. Sancta sanctorum vel Sanctum sanctorum, fuit interior pars templi seu tabernaculi: in quam partem solus pontifex introivit ad deprecandum, qui et incensum seu thymiama adolevit super altare incensi, quod fuit in exteriore tabernaculi parte. Quod ergo nunc dicitur, quod Aaron et filii ejus separati fuerunt ad serviendum in Sancta sanctorum in sempiternum, utpote per omne tempus veteris Testamenti, intelligendum est de ipso Aaron et filiis ejus sibi in pontificatu succedentibus. Et adoleret incensum Domino, secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in sempiternum. Moysis quoque hominis Dei filii, annumerati sunt in tribu Levi, quoniam Moyses fuit de tribu illa; non tamen fuerunt sacerdotes ut filii Aaron. Filii Moysis: Gersom et Eliezer. Filii Gersom: Subuel primus.7 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus; et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. Filii Isaar: Salomith primus. Filii Hebron: Jeriau pri-8 mus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus. — Filii Merari : Moholi et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis. Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias. Acceperuntque eas filii Cis, fratres earum. Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis principes, per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo : nam vivente David rege, gentes undique erant ei subjectæ, nec repugnare audebant; et habitationem Jerusalem firmavit usque in æternum, dummodo propter peccata aliter non contingat. Nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum : id est, mox ut templum fuerit ædificatum, et arca stabiliter ibi locata, atque altaribus sitis in eo, Levitæ amplius non portabunt tabernaculum et utensilia ejus de loco ad locum, sicut fecerunt in eremo, et aliquando in terra promissionis. Ideo de talibus liberati laboribus, magis intendere poterunt cultui Dei in templo in psalmis, canticis et sacrificiis ejus.
Juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. Et erunt Levitæ sub manu, id est potestate et auctoritate, filiorum Aaron, id est pontificis maximi aliorumque sacerdotum, quibus deservient circa hostias offerendas, animalia excoriando, carnes lavando, in cultum domus Domini in vestibulis, id est porticibus templi, et exedris, id est domunculis sitis prope illud per gyrum, in quibus edebant et quiescebant sacerdotes, durante eorum obsequio ibi in templo, et in loco purificationis, id est in atrio ubi sacerdotes se abluebant ante accessum ad suum officium, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
Sacerdotes autem erunt super panes propositionis9, disponendo de illis secundum legis præcepta, et ad similæ sacrificium, id est ad prosequendum sacrificium quo purgatissima farina triticea offerebatur, et ad lagana, id est ad offerendum panes latos ac tenues, et azyma, id est panes non fermentatos, et sartaginem, id est panes qui in sartagine seu patella fiebant, et ad torrendum, id est ad cremandum grana nova, ex quibus fiebat oblatio, et super omne pondus atque mensuram, id est, ex officio suo providebunt, ut sacrificia fiant secundum pondus et mensuram determinata in lege. Siquidem aridæ materiæ ex quibus fiebant oblationes, accipiebantur pondere certo ac vario, juxta sacrificiorum diversitates ac species. Humida vero materia, ut vinum et oleum, sumebatur cum certa mensura, juxta differentias oblationum ex ea factarum.
Levitæ vero ordinati erunt et distributi, ut stent mane, omni die, ad confitendum, confessione laudis divinæ, et canendum, id est psallendum, Domino, similiterque ad vesperam : quia quotidie offerebatur agnus agniculus mane et etiam vespere, quod vocabatur juge sacrificium, in cujus sacrificatione psallebant; tam in oblatione holocaustorum10, quæ ad summæ reverentiam majestatis totaliter comburebantur, Domini, quam in sabbatis et calendis et solennitatibus reliquis, juxta numerum et cærimonias uniuscujusque rei jugiter coram Domino. Sabbatum fuit septimanalis festivitas legis, in recognitionem atque memoriam beneficii creationis mundi. In calendis quoque seu noviluniis servabatur festivitas in commemorationem et gratam recognitionem beneficii gubernationis. Aliæ demum solennitates legis erant, Pascha in memoriam eductionis de Ægypto, Pentecostes in recognitionem legis acceptæ in Sinai monte, item festa Tubarum et Expiationis ac Tabernaculorum. In his igitur festis et sacrificiis, quæ tunc fiebant in certo animalium hostiarumque numero, prout in Levitico et Numerorum libro habetur, et cum determinatis cærimonialibus observantiis uniuscujusque rei seu sacrificii sive obsequii, psallebant Levitæ.11121314 Et custodiant observationes tabernaculi fæderis, id est ea quæ jussa sunt ibi servari ac fieri, et ritum sanctuarii, id est templi seu tabernaculi, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, id est, ea adimpleant quæ sacerdotes ipsis injunxerint, ut ministrarent in domo Domini.
Mystice, per tam multiplicem distinctionem et pulchram ordinationem ministrorum templi et actuum eorumdem, præfigurata est cœliformis atque pulcherrima ordinatio, distinctio ac dispositio militantis Ecclesiæ in suis ordinibus et ministris, gradibus, statibus, personis, sacramentis, officiis, charismatibusque diversis, tam gratiæ gratis datæ, quam gratiæ gratificantis. De quibus in epistolis Pauli diversa leguntur.1516
Footnotes
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
III Reg. I, 32-40. ↩
-
Deut, XXXI; Josue XXIV. ↩
-
Num. IV, 3. ↩
-
Num. viii, 25, 26. ↩
-
* Jahiel ↩
-
Exod. xii, 1-10; vi, 16, 20. ↩
-
Hebr. ix, 7. ↩
-
Num. iv, 4-20. ↩
-
Num. xxviii, 3, 4, 6. ↩
-
Exod. xii; ↩
-
Lev. xxiii; ↩
-
Num. ix, xxviii, xxix; ↩
-
Deut. XVI. ↩
-
Rom. xiii, 1-6; ↩
-
I Cor. xii, xiv, xv. ↩
Chapter 24 of 30