Articulus 24
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : PORRO FILIIS AARON HÆ PARTITIONES ERANT.
HIC narratur qualiter devotissimus rex David cultum Dei amplificans, instituit viginti quatuor ordines sacerdotum, in templo sibi invicem succedentium in sacerdotali officio, ita quod in quolibet ordine præerat unus sacerdos plures sub se habens sacerdotes, et secum in sua hebdomada ministrantes : erantque sedecim ordines seu familiæ sacerdotum istorum nati ex semine Eleazari filii Aaron, et octo ex Ithamar fratre Eleazari hujus. Omnibus quoque familiis Eleazari unam præfecit domum, videlicet ipsum Sadoc; omnibus item familiis Ithamar, ipsum Achimelech.
Porro filiis Aaron hæ partitiones, id est partes et divisiones, erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis; sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. Et divisit eos David, videlicet sacerdotes ac posteros filiorum Aaron, id est Sadoc et cognatorum ipsius natorum de filiis Eleazar, et Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium, id est, secundum quod congruebat eorum officiis per temporum intervalla. Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, id est inter præcipuos viros atque in numero principalium virorum, ita quod ipsi sic inventi, erant hujusmodi viri, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar, principes per familias sedecim, id est, ipse David assignavit et deputavit sedecim sacerdotalibus familiis ex Eleazaro genitis, sedecim sacerdotes principales, ita quod in qualibet familia illa fuit unus sacerdos præcipuus, præter Sadoc, et etiam sub Abiathar pontifice. Et filiis Ithamar per familias et domos suas, id est octo familiis sacerdotalibus generatis ex Ithamar, præfecit octo sacerdotes, unicuique unum.
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : id est, per sortium missionem a Domino temperatam, determinavit quæ familia esset prima in ministrando in templo, quæ secunda, quæ tertia, etc.1 Erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar : id est, de amborum filiis erant aliqui sacerdotes principales, qui erant principes Dei, id est pertinentes ad Deum et consecrati eidem, quemadmodum in Genesi filii Heth locuti sunt Abrahæ :2 Princeps Dei es apud nos. Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacer- dote, et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar; et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar: id est, Semeias descripsit ex posteritate Eleazari, unum, videlicet Sadoc, ceteris familiis Eleazari præsidentem, ut dictum est; et simili modo fecit de Ithamar. Exivit autem sors prima Joiarib, secunda Jedei, tertia Harim, quarta Seorim, quinta Melchia, sexta Maiman, septima Accos, octava Abia, nona Jesua, decima Sechenia, undecima Eliasib, duodecima Jacim, tertiadecima Hoppha, quartadecima Isbaab, quintadecima Belga, sextadecima Emmer, septimadecima Hezir, octavadecima Aphses, nonadecima Pheteia, vicesima Hezechiel, vicesima prima Jachin, vicesima secunda Gamul, vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau. Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Dei, et juxta ritum suum, sub manu Aaron patris eorum, sicut præcepit Dominus Deus Israel: id est, sacerdoti Joiarib sic nominato, ut esset sacerdos hebdomadarius cum sacerdotibus sibi subjectis in prima hebdomada, sicque deinceps, ut fertur in littera. Inter quas familias octava fuit Abiæ, de qua (ut apud Lucam habetur) sanctus ille Zacharias pater gloriosissimi fuit Joannis Baptistæ.3
Porro filiorum Levi qui reliqui fuerunt de filiis Amram, id est de numero illorum, erat Subael, et de filiis Subael, Jehedeia. De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias. Isaari vero filius, Salemoth; filiusque Salemoth, Jahath. Filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. Filius Oziel, Micha; filius Micha, Samir. Frater Micha, Jesia; filiusque Jesiæ, Zacharias. Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau, Benno. Filii quoque Merari: Oziau, et Soam, et Sachur, et Hebri. Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos. Filius vero Cis, Jerameel. Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth. Isti filii Levi secundum domos familiarum suarum. Quidam dicunt istos fuisse doctores ac judices. Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron: id est, in ordine doctoratus ac judiciariæ auctoritatis constituebantur per sortes, sicut præfati in ordine ministerii sacerdotalis. Qualiter vero liceat sortibus uti, alibi dictum est sæpe.
Footnotes
Chapter 25 of 30