Skip to the text

Articulus 25

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI: IGITUR DAVID ET MAGISTRATUS EXERCITUS.

DE dispositione et distinctione cantorum hic agitur. Igitur David et magistratus exercitus, id est superiores et officiati sui palatii, segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, id est, filios horum trium principalium cantorum separaverunt a ceteris filiis Israel, quatenus speciale officium, scilicet cantoriam, exercerent in domo Dei. Hinc subditur, qui prophetarent in psalteriis et citharis et cymbalis, id est, ludendo in his musicis instrumentis, de quibus prædictum est, decantarent psalmos et cantica Prophetarum.1 Hebræi tamen (ut fertur) affirmant, quod psallendo cum his musicis instrumentis, mox tangebantur a Spiritu Sancto dono seu gratia prophetiæ, et prophetabant, ut quarto Regum de Eliseo narratur. Hæc ergo egerunt, secundum numerum suum, id est, prout eorum distinctioni ac numero congruebat uti tali aut tali musico instrumento.2 Circa hæc duo quæruntur : Primum, cur dispositio ista ministrorum templi fiebat per regem, et non potius per pontificem. Secundum, cur Idithun annumeretur hic ipsi Asaph et Heman tanquam cantoribus, quum supra, non Idithun, sed Ethan illis duobus annumeretur.3 Ad primum dicendum, quod in veteri Testamento, cujus sacerdotium fuit carnale, carnales immolans hostias, rex fuit super pontificem, sicut et Thomas in libro de Regimine regum declarat. Ad aliud respondetur, quod ille qui supra Ethan vocatur, hic Idithun appellatur, quia binomius fuit. Dedicato sibi officio servientes, id est, officium cantandi eis deputatum exsequentes.

Et erant quatuor de filiis Asaph, de quibus subjungitur : De filiis Asaph erant, Zachur, et Joseph, et Nathania, et Azarela, filii Asaph præfati; sub manu Asaph prophetantes juxta regem, id est, Deum laudabant sub directione patris sui, et vicinius stabant regi.4 Unde supra scriptum est, quod stabant a dextris. — [Porro Idithun filii : Idithun,] Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun. Filii ergo Idithun cantores erant sex, qui exprimuntur in hoc loco. Qui Idithun in cithara prophetabat, id est psallebat. Communiter tamen tenetur, quod tres illi principales cantores prophetiæ spiritu claruerunt : imo aliqui dicunt quosdam psalmos ab eis factos. Super confitentes et laudantes Dominum, id est, psallendo præfuit his qui in choro et ordine suo Deum laudabant. — Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hannias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth. Hic nominantur quatuordecim cantores filii ipsius Heman principalis cantoris. Omnes isti filii Heman, videntes regis, id est prophetæ ipsius David, cujus psalmos et cantica resonabant. Ideo additur, in sermonibus Dei, quoniam psalmi et cantica illa sunt Dei eloquia. Vel si spiritum prophetiæ habebant, annuntiaverunt regi abdita et futura ex revelatione divina. Ut exaltaret cornu, id est, quatenus Deus regiam dignitatem ac robur David posteritatisque suæ sublimare dignaretur et conservare. Orabant enim pro temporali ac spirituali regis ac sobolis suæ prosperitate, et omnia referebant ad Dei honorem et veram salutem. Deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.

Universi sub manu patris sui, ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Domini, juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, id est, erudite ac sapienter psallebant, ac alios docuerunt cantica, psalmos et laudes Dei, cuncti doctores ducenti octoginta octo.

Miseruntque sortes per vices suas ex æquo, tam major quam minor, doctus pariter et indoctus : id est, prædicti viginti quatuor cantores inter se æqualiter sortes miserunt, quis eorum esset primus, id est cum sacerdote primo hebdomadario suum officium exsequens, et quis secundus, quis tertius, juxta eumdem sensum. Erant autem omnes saltem aliqualiter docti, nec aliter apti fuissent ad cantoriam. Sed quidam comparatione aliorum, videlicet doctiorum, dicebantur indocti, id est minus docti. Confidebant quoque quod ex directione providentiæ Dei, sors caderet congruenter super unumquemque juxta aptitudinem suam ad suum officium, quemadmodum Salomon loquitur :5 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Idcirco non fuit incautum neque injustum, quod taliter sortes miserunt.

Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph, id est filio Asaph. Secunda Godoliæ filio Idithun, ipsi et filiis ejus et fratribus ejus duodecim. Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim. Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Sexta Bocciau, filiis et fratri- bus ejus duodecim. Septima Isarela, filiis et fratribus ejus duodecim. Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.6 Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Tertiadecima Subuel, filiis et fratribus ejus duodecim. Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim. Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim. Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim. Vicesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. Vicesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim. Nam unusquisque illorum viginti quatuor cantorum, habuit sub se duodecim sibi associatos, cum quibus exercuit suum officium cum sacerdote suæ hebdomadæ. Erant enim viginti quatuor sacerdotes præcipui : de quibus dictum est capitulo præcedenti; quorum quilibet suam habuit septimanam, utpote primus primam, secundus secundam, sicque deinceps; idem fuit ordo cantorum istorum : ex quibus elucescit hujus capituli sensus.

Footnotes

  1. I Par. xv, 16, 19-21. ↩

  2. IV Reg. III, 15. ↩

  3. 1 Par. xv, 17, 19. ↩

  4. 1 Par. vi, 39. ↩

  5. Prov. xvi, 33. ↩

  6. I Par. XXIV, 7-18. ↩

Chapter 26 of 30