Articulus 26
DECLARATIO CAPITULI VICESIMI SEXTI :1 DIVISIONES AUTEM JANITORUM : DE CORITIS, ETC.
DISTINCTIO ac dispositio janitorum atque custodum seu sacristarum, hic recitatur : quorum distinctio sumitur juxta distinctionem portarum seu januarum atrii templi, in cujus atrio erant ostia quatuor juxta respectum ad quatuor plagas terræ. Divisiones autem janitorum sunt quæ infra habentur in isto capitulo. De Coritis : Meselemia filius Core, id est, unus janitorum præcipuorum, fuit vir iste Meselemia natus ex filiis Core Levitæ, de filiis Asaph. Deinde in exordio hujus capituli describuntur generationes janitorum. Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanael quartus, Ælam quintus, Johanan sextus, Elioenai septimus. Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus. Semeiæ autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi. Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphael, et Obed, Elsabad, et fratres ejus viri fortissimi; Eliu quoque et Samachias. Omnes hi de filiis Obededom : ipsi et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps. Non enim habuerat ipse Hosa, primogenitum, idcirco posuerat eum, id est ipsum Semri, pater ejus Hosa, in principem suæ familiæ. Circa hoc scribit quidam, quod istud dupliciter possit exponi. Primo, ad satisfaciendum quæstioni, qua quæri posset, quare Hosa posuit istum filium suum nomine Semri, in principem. Ad quod littera ista respondet, quia non habuit primogenitum. Secundo exponitur, quod ideo posuit istum in principem, quia non habuit primogenitum aptum ad principatum. Primam autem expositionem reprobat ille, quia saltem iste Semri fuit primogenitus ejus aut alius. Ad quod quis dicere posset, quod Hosa ideo dicitur primogenitum non habuisse, quia primogenitus ejus jam obiit, sicque illa cessat objectio. Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.
Hi jam expressi, divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, id est, quatenus ipsi jugiter exsistentes principales in custodiendo januas et contenta infra easdem, sicut et fratres eorum, ministrarent in isto officio in domo Domini. Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis per familias suas, in unamquamque portarum, ad cognoscendum ad cujus portæ custodiam unusquisque istorum deputaretur. Cecidit ergo sors orientalis Selemiæ, id est, sors indicans quis fieret custos portæ orientalis ipsius atrii, egressa est viro illi nomine Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus et viro prudentissimo in rebus humanis, et erudito in divinis, sortito obtigit, id est deputata est, plaga septentrionalis, hoc est custodia portæ respicientis ad aquilonem. Nempe quum vir iste fuerit tantæ prudentiæ, decuit eum principalem esse custodem in una porta. Obededom vero et filiis ejus ad austrum, id est, sorte contigit præesse custodiæ portæ australis; in qua parte domus Dei erat seniorum concilium, id est, judices ordinarii consulebant ibi de bono communi et occurrentibus arduis causis, ideo porta illa fuit diligenter custodienda. Sephim et Hosa præfuerunt portæ sitæ ad occidentem, juxta portam quæ ducit ad viam ascensionis, qua itur ad montem Sion, vel ad palatium regis, sive ad aliud quid simile; custodia contra custodiam: nam porta illa occidentalis fuit directe ex opposito portæ orientalis locata, sicque custodia unius fuit e regione custodiæ alterius.
Ad orientem vero Levitæ sex, id est, sex custodes Leviticæ stirpis fuerunt deputati ad orientalis portæ custodiam. Templum enim versus occidentem respiciebat, et ita intrabatur in illud per portam orientalem, per quam fuit major accessus. Ideo constituti sunt ibi sex ad reprimendum tumultum. In aliis portis quatuor erant, ut subditur. Et ad aquilonem quatuor per diem; atque ad meridiem similiter in die quatuor; et ubi erat concilium, bini et bini. In cellulis quoque, id est cameris, janitorum ad occidentem quatuor erant Levitæ in via pro accedentium directione, binique per cellulas, hoc est, duo in qualibet cellula commanebant. Ad septentrionem vero et meridiem, quaterni per dies singulos mutabantur; et ad basilicam concilii ad occidentem bini, habentes subjectos alios in via, binique per cellulas. Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
C Sequitur de custodibus seu sacristis, quorum officium erat sacerdotalia ornamenta et sacra vasa custodire, pretiosa quoque ut aurum, argentum, et consimilia Domino consecrata, servare. Porro Achias erat super thesauros domus Domini et vasa sanctorum, id est divini cultus. Filii quoque Leedan, filii Gersonni: de Leedan principes familiarum, Leedan, et Gersonni, Jehieli. Filii Jehieli: Zathan, et Joel, fratres ejus, super thesauros domus Domini, Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozielitis. Subuel autem filius Gersom, filii Moysis, præpositus thesauris. Frater quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. Ipse Selemith, et fratres ejus, fuit super thesauros sanctorum, id est thesauros atque pecunias templi, ordinatas ad sancta ex eis formanda, componenda, aut recuperanda, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni et centuriones et duces exercitus, de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Do- mini. Dum enim reges et principes Israel habuerunt victorias, consueverunt pretiosa quæque inter spolia reperta, Deo consecrare et offerre in templo, ut applicarentur usibus sacris: et hoc fecerunt pro gratiarum actione Altissimo exhibenda; et talia quædam consecraverunt etiam Samuel et Saul ac Abner, et postea Joab. Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ; omnesque sanctificaverunt ea per manum. Selemith, et fratrum ejus.
Isaaritis vero, de Isaar natis, præerat Chonenias, et filii ejus (hic agitur de præsidentibus et præfectis), ad opera forinsecus super Israel, ad docendum, et ad judicandum eos. Hi etenim alios docuerunt qualiter se habere deberent in agendis, et causas ac lites illorum determinabant. Sive, ut aliqui opinantur, docuerunt eos præcidere atque adducere ligna cedrina ac lapides pro necessariis templi reparationibus et structuris. Porro de Hebronitis, natis ex semine Hebron filii Caath, Hasabias et fratres ejus, hoc est cognati, viri fortissimi mille septingenti præerant Israeli trans Jordanem, videlicet tribui Ruben et Gad ac mediæ stirpi Manassæ, contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis: hoc est, præfatas tribus ibi longe a templo commorantes, docuerunt qualiter Deo et regi servirent, reddendo Deo quæ Dei sunt, et regi suo terreno quæ ei debebant; atque, ut aliqui opinantur, collegerunt fructus agrorum ac vinearum, ibi situatorum consecratorumque Deo, similiter reditus ac proventus pertinentes ad regem. Hebronitarum autem princeps fuit Jeria, secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer, hoc est loco sic dicto, Galaad, id est vir principalis sic nominatus, fratresque ejus, hoc est cognati, robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum, id est principales et capita in suis familiis.2 Ista numeratio facta est, David juste jubente in ultimo vitæ et præsidentiæ suæ anno, in quo Salomon de cunctis edocuit, et de cunctis deinceps agendis optime ordinavit. Præposuit autem eos David rex, id est, præfatos principales in suis familiis, tunc præfecit Rubenitis et Gaditis et dimidiæ tribui Manasse, quia tunc erant valde multiplicati, in omne ministerium Dei et regis: sicut expositum est.
Præterea, juxta mysticum sensum, janitores domus Dei sunt prælati et prædicatores omnesque fervidi, qui verbo et exemplo alios convertunt et introducunt in Ecclesiam Dei, ita quod Christo incorporantur.3 Introducunt autem eos per quatuor portas: per quas intelligi possunt quatuor cardinales virtutes, seu quatuor Evangeliorum doctrinæ; consideratio quoque quatuor novissimorum; contemplatio item mysteriorum Domini Salvatoris, videlicet incarnationis, passionis, resurrectionis, et ascensionis ipsius. Baptismus etiam potest dici porta orientalis; Extrema unctio, porta occidentalis; sacer Ordo, porta australis; Pœnitentia, porta aquilonaris. Circa has portas diversi diversimode occupantur, aliosque multiformiter instruunt et inducunt; et superiores habent quamplures sibi subjectos et cooperantes.
Footnotes
Chapter 27 of 30