Skip to the text

Articulus 27

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : FILII AUTEM ISRAEL SECUNDUM NUMERUM SUUM, PRINCIPES FAMILIARUM.

RECOLITUR modo, qualiter prudentissimus David ordinaverit atque distinxerit totum exercitum suum per cuneos particulares, eorumque principes; tamen omnibus illis præfuit unus totius militiæ princeps. Et istud fuit a principio regni David, quando adhuc regnavit in Hebron super tribum Juda et eos qui confugerunt ad ipsum, quia viderunt Dominum esse cum ipso, et noverant ei esse promissum regnum per Samuelem.

Filii autem Israel secundum numerum suum, id est juxta certam numeri taxam, videlicet quidam eorum, fuerunt principes familiarum tribuum:12 quia in una tribu fuerunt multæ familiæ, secundum quod multi fuerunt filii unius Patriarchæ; tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, id est simul cum concionibus sibi subjectis, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno. Erant enim duodecim principes, præsidentes duodecim turmis militum seu pugnatorum; et in principio cujuslibet mensis intravit unus princeps cum sua cohorte, ut essent cum rege in ejus obsequium, atque in fine mensis exivit, et tunc alius cum suo cuneo introivit, sicque fiebat per totum circulum anni. Erant autem in qualibet turma viginti quatuor millia, ideo subditur, viginti quatuor millibus singuli præerant, id est, quilibet illorum duodecim principum. Primæ turmæ in primo mense præerat Jesboam, qui fuit unus de tribus fortissimis, et supra vocatus est Jesbaam, filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia, de filiis Phares filii Judæ natus, de quo et David processit, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo :3 ita quod in suo mense non solum præerat suæ turmæ, sed et ceterarum turmarum principibus.

Deinde exprimuntur in textu principes aliarum turmarum, et qualiter principes illi habuerunt quosdam sub se, quasi vicarios, qui præerant quando principes illi personaliter non adfuerunt. Et planus est textus, nisi quod Asael frater Joab, dicitur præfuisse quartæ turmæ, quum tamen fuerit interfectus ab Abner circa principium regni David. Deinde consequenter hic describitur, qualiter unicuique tribui Israel præfuit unus præfectus ad accipiendum tributum, et ad alia quædam.

Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium. Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio erat Banaias filius Joiadæ sacerdotis; et in divisione sua viginti quatuor millia: ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta. Præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius ejus. Quartus, mense quarto, Asael frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum; et in turma ejus viginti quatuor millia. Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites; et in turma ejus viginti quatuor millia. Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites; et in turma ejus viginti quatuor millia. Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim; et in turma ejus viginti quatuor millia. Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi; et in turma ejus viginti quatuor millia. Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini; et in turma ejus viginti quatuor millia.

Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites, de stirpe Zarahi; et in turma ejus viginti quatuor millia. Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites, de filiis Ephraim; et in turma ejus viginti quatuor millia. Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Othoniel; et in turma ejus viginti quatuor millia.

Porro tribubus præerant in Israel: Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri; Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha; Levitis, Hasabias filius Camuel; Aaronitis, Sadoc; Judaitis, Eliu frater David; Issacharitis, Amri filius Michael; Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiæ; Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel; filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu; dimidiæ tribui Manasse, Joel filius Phadaiæ; et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ; Benjamin autem, Jasiel filius Abner; Dan vero, Ezrihel filius Jeroham. Hi principes filiorum Israel. Hæc expositione non indigent.

Noluit autem. Sic scribi debet, et non, Voluit. Itaque, noluit David numerare eos, videlicet filios Israel, a viginti annis et inferius, id est eos qui nondum venerunt ad virilem ætatem, propter eorum innumerabilitatem: ideo subditur, quia dixerat Dominus, ut multiplicaret filios Israel quasi stellas cæli: ideo viri et pueri numerari vix potuissent. Joab filius Sarviæ cœperat numerare a viginti annis et supra, nec complevit: non enim numeravit tribum Levi et Benjamin;45678 quia super hoc ira irruerat in Israel: id est, antequam totus populus numeraretur a Joab, Deus misit pestem in populum, propter peccatum superbiæ qua David jusserat totum populum numerari; et nisi Dominus iram suam monstrasset, probabile est quod David fecisset numerari residuos. Et idcirco numerus eorum qui fuerunt recensiti, hoc est, numerati seu commemorati per numeralem descriptionem, non est relatus in fastos regis David, id est, redactus sive descriptus non est in libris annalibus, in quibus describuntur gesta anni. Unde videtur, quod David cordialiter de sua superbia pœnitens, et Deum sibi reconciliare exoptans, non permisit numerum illum referri in fastis ex humilitate, quia peccavit in numeratione. Quod textus satis innuere videtur: Joab, inquiens, cœperat numerare, nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel. Quibus verbis adjecit: Et idcirco numerus eorum qui recensiti sunt, etc.

Consequenter exprimuntur in textu custodes et præsides thesaurorum terræ nascentium regis, videlicet qui custodiebant divitias ejus naturales et artificiales, mobiles atque immobiles: quia ex rationabilibus causis licet regibus et principibus thesaurizare, tamen cum moderamine. Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. His autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ. Operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub; vinearumque cultoribus, Semeias Romathites; cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanan Gederites; super apothecas autem olei, Joas. Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites; et super boves in vallibus, Saphat filius Adli; super camelos vero, Ubil Ismaelites; et super asinos, Jadias Meronathites; super oves quoque, Jaziz Agareus. Omnes hi principes substantiæ regis David. Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir potens et prudens et litteratus; ipse et Jahiel filius Hachamoni, erant cum filiis regis David, ad erudiendum eos, vel ad communicandum cum eis in honore. Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis. Post Achitophel fuit Joiada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis, erat Joab.

Footnotes

  1. II Reg. II, 3, 4. ↩

  2. II Reg. II, 23. ↩

  3. I Par. XI, 11. ↩

  4. Gen. xv, 5; xxii, 17; xxvi, 4; ↩

  5. Deut. 1, 10. ↩

  6. I Par. xxi, 6. ↩

  7. II Reg. xxiv, 15; ↩

  8. I Par. xxi, 14. ↩

Chapter 28 of 30