Skip to the text

Articulus 1

ENARRATIO

IN EPISTOLAS BEATI PETRI

ENARRATIO

IN EPISTOLAM PRIMAM BEATI PETRI

ENARRATIO CAPITULI PRIMI : PETRUS APOSTOLUS JESU CHRISTI.

PETRUS apostolus Jesu Christi. Quamvis princeps pastorum, Unigenitus Dei Jesus Christus, increata et æterna sapientia Dei Patris, gloriosissimum Petrum toti et universali prætulerit militanti Ecclesiæ, plenum, summum ac generalem suum vicarium constituens eum in terra, dicendo, Pasce oves meas; nihilo minus dicitur sacratissimus Petrus specialiter Judæorum fuisse apostolus, juxta illud ad Galatas :1 Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.23 Quemadmodum enim Jacobus constitutus est Jerosolymitanorum Christianorum primus episcopus; sic Petrus omnium in Judæa, Samaria, Galilæa ac alibi, Judæorum instructioni, conversioni, gubernationi fuit specialiter desuper deputatus atque intentus. Hinc, ut apostolatus sui officium digne prosequeretur, duas conversis Judæis scripsit epistolas.

Itaque in primæ suæ epistolæ ait exordio : Petrus apostolus Jesu Christi. Porro, in exordio secundæ suæ epistolæ ait : Simon Petrus. Cur ergo non exprimit nomen suum utrumque in principio hujus epistolæ, quemadmodum in illius ? Et cur in utriusque initio vocat se Petrum magis quam Simonem ? An forsan quia hoc nomen, Petrus, dulcius sapuit sibi, et magis gloriabatur de illo in Domino, eo quod Dominus Christus illud proprio sibi imposuerit ore, Tu es, inquiens, Petrus ?4 Tamen, ut in Marco legitur, hoc nomen imposuit ei Christus in monte, quando ordinavit duodecim Apostolos.5 Denique, quum Petrus princeps Apostolorum esset, hoc humilitatis fuit quod se simpliciter nominavit apostolum.

Itaque, Petrus Christi apostolus scribit electis advenis. Secundum Bedam, advenæ Latine, Græce dicuntur proselyti : quo nomine appellabant Judæi eos qui ex gentilitate ad Judaismum erant conversi, sicut jam nuncupantur neophyti, qui infidelitate relicta, ad Christianismum convertuntur. De illorum autem advenarum seu proselytorum numero fuerunt nonnulli, qui in die sacratissimo Pentecostes, Petro prædicante, crediderunt in Christum, juxta illud Actuum : Judæi quoque et proselyti.6 His ergo, secundum Bedam, scripsit Petrus ambas suas epistolas : quod etiam Glossa ac alii protestantur. — Verumtamen verius reor, quod non eis dumtaxat, sed Judæis universis ad Christum conversis scripsit, quemadmodum Jacobus, sive ante susceptionem Judaismi fuerunt gentiles, sive non.78 Omnium namque generaliter habuit curam, caritatem et prælationem. Indigueruntque omnes exhortatione, instructione et consolatione summi Apostoli. Denique advenæ non solum dicuntur proselyti, quum primo Paralipomenon sanctus David loquatur ad Dominum :9 Peregrini sumus coram te et advenæ, sicut omnes patres nostri. Et Psalmista :10 Ne sileas, inquit, quoniam advena ego sum apud te. Omnes etenim Christiani viatores et advenæ vocantur, quia ad veram et cœlestem atque perpetuam patriam tendunt, et in sæculo isto, tanquam in exsilio, in terra aliena, in via, lacrimarumque valle degunt, prout ad Hebræos loquitur Paulus de veteribus Sanctis : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed eas a longe adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram :11 qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.

Igitur, juxta hanc advenæ significationem, sanctissimus princeps apostolici ordinis, universos ex Judaismo ad Christum conversos, vocat advenas, id est in sæculo isto peregrinos, viatores et exsules, juxta illud ad Hebræos : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.12 Et recte sic nominat eos, ut implicite commoneat eos, non, juxta consuetudinem legis Mosaicæ, terrena bona, sed cœlestia præmia exspectare, appetere, atque accedere. Vocat quoque eos electos advenas, quia præ ceteris ad evangelicæ legis fidem et gratiam erant divinitus præordinati, vocati, perducti. Erant siquidem de electis illis reliquiis, de quibus Isaias prædixit : Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiæ ex eis salvæ fient.13 De quibus ad Romanos inter cetera dicitur : Reliquiæ secundum electionem gratiæ Dei salvæ factæ sunt.14

Itaque, Electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ, id est disgregationis factæ per regiones hic nominatas, quæ pertinebant ad Græciam, secundum Bedam et Glossam. Judæi quippe extra fines propriæ terræ erant per totum mundum dispersi : quorum multi in præfatis provinciis, scilicet Ponto, Galatia, etc., habitabant, et quidam eorum ad tempus in Jerusalem morabantur. Quumque credidissent, tandem a Judæis incredulis sunt expulsi, Stephano lapidato, ut legitur in Actibus.15

Porro quod sequitur, secundum præscientiam Dei Patris, refertur ad illud, Electis advenis : quia electi fuerunt secundum præscientiam, id est prædestinationem, Dei Patris, utpote omnipotentis ac sapientissimi Creatoris, qui est Deus unus ac trinus : de quo in Deuteronomio habetur, Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te ?16 Itaque, Electis advenis, secundum præscientiam Dei, hoc est, secundum quod a Deo prædestinati fuerunt, seu præordinati ad vitam gratiæ in præsenti, et ad vitam gloriæ in futuro, qui etiam unum ad majorem beatitudinem præordinavit, quam alium. Sumitur ergo hoc loco electio pro prædestinatione, quemadmodum etiam ad Romanos, ubi dicitur : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui.1718 In generali autem modo loquendi, præscientia refertur ad reprobos, qui idcirco vocantur præsciti, hoc est ad damnationem seu damnari præcogniti. Præcognitio enim electorum ad gloriam, proprie prædestinatio appellatur. Propterea nomen præscientiæ reprobis deputatur.

In sanctificationem spiritus (vel, ut aliqui textus habent, in sanctificatione spiritus), in obedientiam et adspersionem sanguinis Jesu Christi. Et condependent hæc omnia sibi invicem et ad superiora. Ut sit sensus : Electis advenis secundum præscientiam Dei Patris, tendentem in sanctificationem spiritus, id est ad hoc ut electi per gratiam Spiritus Sancti purgentur ab omni peccato, atque virtutibus decorentur : quod primo fit in Baptismo. Ista autem sanctificatio, est prædestinationis effectus, et appropriatur Spiritui Sancto, eo quod proprie opus sit caritatis, pietatis et liberalitatis, quæ Spiritui Sancto appropriantur. Tamen quod dicitur, Spiritus, posset referri ad spiritum creatum, utpote animam rationalem, quæ in Baptismo sanctificatur, et proprie est gratiæ ac virtutis subjectum. — Si vero legatur, In sanctificatione spiritus, sensus est, quod præscientia Dei circa electos, in præfata baptismali sanctificatione, tanquam per suum effectum, est declarata. Vel sensus est iste, quod præfati advenæ fuerunt electi secundum præscientiam Dei in sanctificatione spiritus, id est, per hoc quod a Spiritu Sancto sanctificati sunt in Baptismo, manifestata est a Deo eorum electio. — Et quia sanctificatio baptismalis ordinatur ad hoc, ut baptizati de cetero vivant juxta Evangelium Christi, obediendo ejus præceptis, hinc additur, In obedientiam Jesu Christi. Interponitur tamen hoc verbum, Et adspersionem sanguinis : quia Baptismus, sicut et cetera sacramenta, a Christi passione suam sortitur virtutem ; et ita fideles suscipiendo Baptismum aut cetera sacramenta, sanguine Christi spiritualiter adsperguntur ac perfunduntur, per hoc quod meriti passionis Christi fiunt participes, cujus meriti effectus est sanctificatio jam præfata. Unde per sacramenta Ecclesiæ meritum passionis Christi dicitur hominibus applicari, hoc est divinitus communicari seu impertiri. Propter quod in Apocalypsi asseritur : Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sicque quod Apostolus ait, In adspersionem, dicit juxta consuetudinem veteris Testamenti, in quo, quæ sanctificanda erant, hostiarum sanguine adspergebantur. Denique quod ait, In adspersionem sanguinis Christi, sic potest intelligi : Quoniam Christus præcepit ut fideles suum in Sacramento accipiant sanguinem. Ait enim : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.

Gratia vobis et pax multiplicetur. Duplex ponitur gratia, scilicet gratia gratum faciens, et gratia gratis data. Gratia gratum faciens, est habitus supernaturalis infusus, essentiam rationalis animæ immediate perficiens, et eam in esse supernaturali, Deo accepto, atque ad promerendum vitam æternam idoneo, ponens. Quemadmodum enim ad operationes naturales exercendas, fit homo idoneus per formam substantialem ac naturalem, seu animam rationalem ; ita ad actiones meritorias Deo acceptas, fit homo potens, dignus et aptus per formam hanc supernaturalem, videlicet gratiam gratum facientem. Et sicut necesse est ut antequam homo operetur naturales operationes, constituatur in esse naturali specifico ; sic antequam faciat actiones meritorias, oportet ut in quodam supernaturali esse ponatur : quod directe ac primo per gratiam gratum facientem efficitur. Est autem hæc divinæ essentiæ quædam supernaturalis similitudo, et luminis gloriæ inchoatio, ac omnium meritoriarum actionum fontana origo, ramificans in habitus virtutum atque donorum. Quidam vero putant hanc gratiam realiter idem esse quod virtutem infusam, potissimum caritatem. Sed prætacta positio verior subtiliorque censetur, imo et divini Dionysii documentis conformior, prout Thomas inducit. Indigemus ergo in primis hac gratia, quoniam actiones nostræ Deo acceptæ et meritoriæ nequeunt esse, nisi primo nos ipsi simus Deo accepti : quod per gratiæ hujus infusionem consequimur, per quam et Deo supernaturaliter assimilamur, atque amabiles reddimur. Ideirco scriptum est : Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus. In quibus verbis pensandum est, quod primo dicitur Deus respexisse ad Abel, deinde ad munera ejus. — Porro gratia gratis data, proprie dicitur supernaturale donum pro aliorum utilitate alicui desuper datum, dicente aposto-

1 Cor. xii, 7. lo Paulo : Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.

Verumtamen gratia gratum faciens, et gratia gratis data, frequenter extensius quam nunc dictum est, accipiuntur : ita ut omnis habitus virtuosus, omnis virtus infusa, omne donum Spiritus Sancti, loquendo de septem donis, omnisque actus meritorius, gratia gratum faciens appelletur ; et quidquid ad gratiam sic acceptam, atque ad salutem disponit et confert, gratia gratis data vocetur.

Orat ergo princeps Apostolorum ut gratia nobis multiplicetur, id est multipliciter infundatur, augeatur et conservetur : quatenus in utraque gratia concrescamus ac perficiamur a Domino, cujus directione, ope et excitatione, adsistentia et conservatione incessabiliter indigemus. Non enim sufficientes sumus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis ;19 sed Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere.20

Is. xxvi, 12. Cui loquitur Isaias : Omnia opera nostra operatus es in nobis. Siquidem in omni actione meritoria exsequenda seu producenda, egemus actuali motione Spiritus Sancti : quæ etiam motio, excitatio sive vibratio, nomine gratiæ hoc loco potest intelligi. Præterea orat Archiapostolus, ut pax nobis multiplicetur, id est, abundanter ac multipliciter divinitus detur et conservetur, videlicet : pax pectoris, quæ est tranquillitas mentis in Deo ; pax temporis, quæ est quies ab exterioribus impugnationibus ; et pax æternitatis, quæ est tranquillissima quies Beatorum in patria, imperturbatumque gaudium eorum in Deo.

— Quantumcumque autem forinsecus impugnemur aut corporaliter molestemur, semper tamen pro posse conemur pacem pectoris conservare, ut tranquilletur in Deo cor nostrum, et spiritualiter gaudeat in adversis. De qua pace ait Psalmista : Pax multa diligentibus legem tuam.21 Qui enim divinæ legis præcepta amorose custodiunt, mentis inquietudinem vincunt in omni eventu, in prosperis scilicet et adversis in Deo se figunt, ac bene agendo gloriantur in Domino ; estque in eis corpus subditum animæ, sensualitas rationi, ratio Deo : ex qua optima ordinatione consurgit et manet in eis pax pectoris, quæ ab Augustino vocatur tranquillitas ordinis. De qua Isaias prophetavit :22 Et erit opus justitiæ pax. Ad quam hortatur nos Paulus ad Romanos, dicendo :23 Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum.

Consequenter beatissimus Petrus incipit epistolæ suæ narrationem sive tractatum. Benedictus Deus et Pater Domini nostri

Jesu Christi. Deus altissimus et æternus dicitur benedictus, quoniam in se ipso verissime sanctus, gloriosus atque perfectus est, omni laude et honorificentia superdignissimus, totiusque benedictionis, hoc est omnis gratiæ omnisque boni, collator et conservator. Itaque, Benedictus Deus, id est, in se ipso æternaliter sanctus est, et benedicatur, laudetur ac honorificetur ab universis. De quo in Daniele legitur : Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in sæcula.24 In Ecclesiastico quoque :

Benedicentes Dominum, exaltate eum quantum potestis :25 major est enim omni laude. Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis : non enim pervenietis. Præterea, quod ait, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, ad eamdem potest referri Personam : ut Pater æternus dicatur Deus Christi secundum suam humanitatem, et Pater ipsius secundum ipsius deitatem et generationem æternam. Unde et Christus post resurrectionem suam locutus est : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Rursus quod ait, Benedictus Deus, ad totam superbenedictam potest Trinitatem referri, quæ est unus omnium Deus, Creator ac Dominus.

D Joann. xx, 17. Qui secundum magnam misericordiam suam, quæ vere immensa est, et naturalis proprietas ejus cui proprium est misereri semper et parcere, regeneravit nos in spem vivam, id est, spem æternæ salutis formatam, seu caritate ornatam, nobis ininfudit, quando nos spiritualiter regeneravit in fonte Baptismatis, seu in conversione nostræ mentis ad eum, et infusione gratiæ spiritualis. De qua regeneratione ait Christus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.26 Vel sic: Regeneravit nos in spem vivam, id est, per infusionem gratiæ nos spiritualiter regenerando, infudit et contulit nobis efficacem felicitatis æternæ fiduciam. Fides enim, spes et caritas, infusioni gratiæ seu spirituali regenerationi inseparabiliter sunt connexæ. Per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, id est per fidem et manifestationem resurrectionis Christi, qua resurrexit de loco et numero mortuorum. Nempe, per hoc quod Deus Pater suscitavit Christum a morte, et suæ resurrectionis fidem ac declarationem nobis donavit, et largitus est cunctis fidelibus spem plenæ glorificationis in anima et corpore, quoniam caput membra sequuntur, et dominum servi. Per resurrectionem etiam Christi recuperata fuit fides in ejus discipulis, quam in sua perdiderant passione.

Hinc ait Albertus: Christus est caput nostrum; de ratione autem capitis est influere sensum ac motum in membra. Quum ergo Christus resurrexerit, oportet nos suæ resurrectionis esse participes. Quum enim ejusdem naturæ sint caput et membra, oportet quod sicut Adam peccante, omnes cecidimus, quoniam ipse fuit principium totius nostræ corporalis originis; sic Christo resurgente, omnes resurgamus, quum ipse sit caput atque principium totius nostræ spiritualis regenerationis. Hinc ad Corinthios scribit Apostolus: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.27 — De hac etiam loquitur Thomas in tertia parte Summæ suæ: In omni genere primum, est causa secundorum in eodem genere: sicut primum lucidum, est causa lucis in aliis. Quum ergo sit Christus primitiæ resurgentium, et primus propria virtute resurgens ex mortuis, constat quod ejus resurrectio causa sit nostræ resurrectionis: causa, inquam, secundaria, instrumentalis et exemplaris. Passio quoque Christi, est causa meritoria nostræ resurrectionis; sed omnipotentia suæ divinitatis, est causa prima, principalis et essentialis resurrectionis nostræ, tam spiritualis quam corporalis. Hinc dicitur ad Romanos:28 Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, ut scilicet converteremur et crederemus in eum: quod, nisi ipse resurrexisset, non fecissemus.

Regeneravit itaque nos in spem vivam, per Christi resurrectionem, in hereditatem incorruptibilem, id est ad hoc ut per fidem et spem vivam, obtineamus post vitam præsentem hereditatem cœlestem, quæ est beatitudo æterna, in quam tendit spes tanquam in objectum: hereditatem, inquam, incorruptibilem, quia perpetua est, utpote beatifica visio Dei, ac plena ejus fruitio, quæ indesinenter permanet una et eadem numero. Nam quantum ad illam, non erit in Beatis cogitationum seu cognitionum aut appetitionum successio, nec volubiles erunt apprehensiones nostræ, quantum ad id quod est de essentia felicitatis. De qua ait Psalmista: Quum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini.29 De qua Isaias et Paulus fatentur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.3031 Quum enim per Christi incarnationem et cetera ejus mysteria simus effecti filii Dei adoptivi, competit nobis ex gratia Dei, jus aliquod in participatione hereditatis supernæ, juxta illud ad Romanos: Si autem filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.3233 Unde ad Corinthios scribit Apostolus: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.34

Et incontaminatam: quoniam nulla impuritas culpæ, præfatæ felicitati miscetur; nec potest quis cœleste ingredi regnum, nisi plenarie expurgatus, sive in sæculo isto, sive in purgatorio.35 Propter quod in Apocalypsi asseritur: Non intrabit in illam, videlicet civitatem cœlestem, aliquid coinquinatum. In participatione autem terrenæ hereditatis injustitia sæpe contingit. Sic vero in participatione cœlestis hereditatis non erit, quia non datur nisi purgatis ac dignis. Et immarcescibilem: nunquam enim inveteratur, aut sui decoris minorationem illabitur; imo jugiter æque pulcherrima ac splendidissima perseverat. De qua illud Sapientiæ verificatur: Clara est, et quæ nunquam marcescit sapientia. Conservatam in cœlis, id est in cœlesti paradiso paratam, in vobis, id est ad vestram remunerationem, ut vobis pro præmio meritorum vestrorum communicetur. De qua in Joanne ait Salvator: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi. In Apocalypsi quoque: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hinc loquitur Paulus: Reposita est mihi corona justitiæ. In Genesi quoque Dominus ait ad Abraham: Ego protector tuus, et merces tua magna nimis. De qua rursus in Evangelio Dominus contestatur: Vende omnia quæ habes, et da pauperibus; et veniens, sequere me, et habebis thesaurum in cœlo.

5

Qui in virtute Dei, id est ab omnipotentia Creatoris, custodimini, id est, ab adversariis vestræ salutis protegimini, atque in bonis conservamini, ut perseveretis usque in finem. Custodimini autem per fidem, quæ est fundamentum virtutum ac totius spiritualis ædificii, ac promerendi principium. Idcirco per eam, tanquam per suæ omnipotentiæ effectum ac donum et instrumentum, custodit nos Deus: ita quod Deus est nostræ conservationis atque protectionis causa efficiens principalis; fides autem, causa formalis ac instrumentalis. Nam justus ex fide vivit, et sine ea impossibile est placere Deo. Fides quoque, ut Joannes ait apostolus, est victoria nostra, quæ vincit mundum.36 Custodimini ergo per fidem in salutem adipiscendam, id est ad hoc ut salutem consequamini sempiternam: sicut ait apostolus Paulus, Quia qui cœpit bonum in vobis, perficiet illud usque in diem Christi; et Propheta, Custodit (inquit) Deus omnia ossa eorum: paratam revelari, id est nobis ipsis manifestari, ac aliis propalari (de qua ad Romanos profertur:

Habac.ii.4; Hebr. x, 38; xi, 6.

B

Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis), in tempore novissimo, id est in die finalis judicii, quando electi glorificabuntur plenarie, et coram omnibus gloriosi apparebunt in anima et corpore, eorumque gloria reprobis innotescet, ut videntes quid perdiderunt, acrius affligantur. Tunc enim evidentissime apparebit quid intersit inter justos et impios, et qualiter Deus discernat inter electos ac reprobos. Hinc per Malachiam Dominus apertissime loquitur: Convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, stipula; et inflammabit eos dies veniens, et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus; et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios.

C

Præterea per hoc quod beatissimus Petrus ait, Qui in virtute Dei custodimini, innuit quod nemo propriis ac naturalibus viribus possit salvari, custodiri, prævalere, proficere aut mereri. Propter quod ait Psalmographus: Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam; nisi Dominus custodierit civitatem, etc.; itemque, Custodiens parvulos Dominus. De quo iterum scriptum est: Quoniam dextera sua teget eos, et brachio suo defendet eos. Unde in Isaia fatetur: Ego Dominus Deus tuus, docens Is.xlviii, 17.

Apoc. xxi, 27.

Sap. vi, 13.

Joann. xvii, 24.

Apoc. iii, 21.

II Tim. iv, 8.

Gen. xv, 1.

Matth. xix, 21.

Rom. viii, 18.

Malach. iii, 18; iv, 1-3.

D

Ps. cxxvi, 1.

Ps. cxiv, 6.

Sap. v, 17.

Is. xlviii, 17. te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Hinc omni hora cum Propheta toto corde oremus: resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi;37 sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt. Nempe ut loquitur Jeremias, Non est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.38 Hoc est etiam quod asserit Paulus: Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei.39

In quo die novissimo exsultabitis, id est, tam cordialiter gaudebitis, quod interna jucunditas redundabit copiose in corpora vestra. Unde per Isaiam loquitur Deus: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriæ gentium;40 et videbitis et gaudebitis, et lætabitur cor vestrum. Modicum nunc si oportet contristari, id est, quamvis interim in hac vita oporteat parum affligi, et causas tristitiarum pati, in variis tentationibus, id est in persecutionibus, infestationibus, impugnationibus, quas ab invisibilibus ac visibilibus hostibus patiuntur electi.41 Per multas enim tribulationes oportet nos intrare regnum cœlorum. Atque ut iterum Paulus ait apostolus, Si sustinemus, et conregnabimus.42 Unde et in Joanne ait Salvator Apostolis: Et vos nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.43

Sed, quum in tribulationibus sit gaudendum, juxta quod Jacobus dixit apostolus, Omne gaudium existimate, quum in tentationes varias incideritis;44 Salomon quoque dicit, Non contristabit justum quidquid ei acciderit:45 quomodo nunc ait sacratissimus apostolici agminis signifer, Modicum nunc si oportet contristari, etc.? Et respondendum, quod Contristari accipit pro Affligi, non pro inordinato mœrore aut interiori dolore, sed potius pro corporali molestatione, aut etiam interno contra tentamenta conflictu.

Rursus, quum multæ sint tribulationes justorum, atque, ut tactum est, per multas tribulationes regnum nos oporteat intrare cœleste, cur ait, Modicum contristari, præsertim quum in primitiva Ecclesia gravissimæ fuerint Christianorum persecutiones?4647 Respondetur, quod triplici ratione hoc agit. Primo, quia respectu futuri supplicii reproborum, modica est omnis afflictio vitæ præsentis: quæ etiam comparatione pœnarum purgatorii parva est. Secundo, quoniam æternæ felicitatis respectu, permodica est tribulatio præsens, juxta illud ad Corinthios: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.48 Propter quod et Sapiens dicit: Justi in paucis vexati, in multis bene disponentur.49 Tertio, quoniam quidquid in hac vita patimur, modicum reputare debemus, respectu multitudinis magnitudinisque culparum nostrarum, si pro eis secundum divinæ rigorem justitiæ puniamur. Propter quod apud Job de homine castigato et desuper illustrato inducitur: Dicet, Pecavi, et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi;50 et rursus in eodem, Multo minora exigeris quam meretur iniquitas tua.51 Hinc in omni adversitate patientissimi esse debemus, et Deo pro paterna castigatione gratias agere, juxta illud Judith: Non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes hæc ipsa supplicia peccatis nostris esse minora, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram, evenisse credamus.52

Denique, quam fructuosa sit ista adversitatum æquanimis longanimisque perpessio, subditur: Ut probatio fidei vestræ, id est fides vestra adversitatibus exercitata, et per eas probata, firma et constans inventa; vel, Probatio fidei vestræ, id est patientia quam habetis in tribulationibus, per quas fides vestra probatur seu examinatur an maneat stabilis; multo pretiosior auro, quod per ignem probatur an verum sit aurum, inveniatur a summo Judice in laudem et gloriam et honorem, ita quod cedat vobis ad laudem et gloriam ac honorem, in revelatione Jesu Christi, id est in die judicii, quo Christus omnibus apparebit, et qualis unusquisque fuerit, declarabit, quemadmodum ipse testatur : Non est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur. Ideo ait Apostolus : Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.

Luc. viii, 17.

1 Cor. iv, 5.

Sed quoniam omne bonum quod agimus, ad Dei laudem et gloriam ordinare debemus, dicente Apostolo, Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, in Dei gloriam facite (sic quippe debemus proprium intendere ac quærere præmium, ut nos ipsos et quidquid boni spectat ad nos, aut convenit nobis, ad Dei gloriam et honorem finaliter ac principaliter referamus, quum ipse Creator omnipotens, sit universorum ultimus finis, omnisque boni principium, dator et conservator et finis); idcirco passus iste sic potest exponi : Probatio fidei vestræ multo pretiosior auro inveniatur in laudem et gloriam et honorem Dei, qui de omni bono quod procedit ab eo et agitur in hoc mundo, principaliter est laudandus, glorificandus et honorandus : laudandus verbis, glorificandus admirationibus et magnificentiis cordis, honorandus operibus et divinorum præceptorum exsecutionibus virtuosis. Deus quoque omnipotens laudem, gloriam et honorem fidelibus suis pro eorum patientia, fide meritisque rependit, quum in

Ibid. x, 31; Coloss. iii, 17.

Evangelio Christus testetur : Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo; itemque, Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus qui est in cœlis; in Apocalypsi quoque, Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. In die vero judicii dicet : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum.

Matth. x, 32.

Joann. xii, 26.

Apoc. ii, 10.

Matth. xxv, 34.

Fructuoso quoque servo dicturum se perhibet : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.

Matth. xxv, 21, 23.

Simus itaque in omni tentatione et tribulatione constantes, et instar auri, ex adversitate inveniamur in omni sapientia ac virtute splendidiores, quia ut Sapiens ait, Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti ho-

Sap. iii, 6. stiam accepit eos. Ideo fatentur in Psalmo : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

Ps. lxv, 12.

Præterea, secundum glossam ex verbis Bedæ acceptam, patientia electorum et probatio fidei eorum, recte auro comparatur : Primo, ob ejus pretiositatem. Nam sicut in metallis auro nihil invenitur præstantius, sic patientia electorum Deo est longe gratissima, et omni laude apud eum dignissima. Siquidem patientia opus per-

Jacob. i, 4. fectum habet. Secundo, propter auri claritatem. Sicut enim aurum rubigine obfuscatum, vile habetur; in ignem autem projectum, et inde eductum fulget, et pretiosum censetur : ita bonorum constantia inter pressuras iniquorum contemptibilis reputatur, sed adveniente hora judicii præclarissima ostendetur, Judice ipso testante : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Tertio, propter auri expurgationem ac probationem, quia quod facit lima gladio, baculus blado, ignis au-

Matth. v, 10. ro, hoc confert tribulatio homini justo. Idcirco in Proverbiis scriptum est : Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, ita corda probat Dominus. Etenim quos in tribulationis igne fideles probaverit, hos in beatæ remunerationis jucunditate, tanquam placentissimam sibi oblationem, assumit.

Prov. xvii, 3.

Footnotes

  1. Joann. xxi, 17. ↩

  2. Galat. ii, 8. ↩

  3. Galat. ii, 8. ↩

  4. Matth. xvi, 18. ↩

  5. Marc. u, 16. ↩

  6. Act. u, 11. ↩

  7. Act. ii, 11. ↩

  8. Marc. iii, 16. ↩

  9. 1 Par. xxix, 15. ↩

  10. Ps. xxxviii, 13. ↩

  11. Hebr. xi, 13, 14. ↩

  12. Hebr. xiii, 14. ↩

  13. Is. x, 22. ↩

  14. Rom. xi, 5. ↩

  15. Act. viii, 1. ↩

  16. Deut. xxxii, 6. ↩

  17. Rom. viii, 29. ↩

  18. Rom. viii, 29. ↩

  19. II Cor. iii, 5; ↩

  20. Philipp. ii, 13. ↩

  21. Ps. cxviii, 165. ↩

  22. Is. xxxii, 17. ↩

  23. Rom. v, 1. ↩

  24. Dan. iii, 52. ↩

  25. Eccl. xliii, 33, 34. ↩

  26. Joann.iii, 5. ↩

  27. 1 Cor. xv, 21, 22. ↩

  28. Rom.iv, 25. ↩

  29. Ps. cxxvi, 2, 3. ↩

  30. 1 Cor. ii, 9. ↩

  31. Is. lxiv, 4; ↩

  32. Rom. viii, 17. ↩

  33. Rom. viii, 17. ↩

  34. 1 Cor. xv, 53. ↩

  35. Joann. iii, 5. ↩

  36. I Joann. v, 4. ↩

  37. Ps. XVI, 8, 9. ↩

  38. Jer. x, 23. ↩

  39. Rom. IX, 16. ↩

  40. Is. LXVI, 12, 14. ↩

  41. Act. XIV, 21. ↩

  42. II Tim. II, 12. ↩

  43. Joann. XVI, 22. ↩

  44. Jacob. I, 2. ↩

  45. Prov. XII, 21. ↩

  46. Act. XIV, 21. ↩

  47. Ps. XXXIII, 20. ↩

  48. II Cor. IV, 17. ↩

  49. Sap. III, 5. ↩

  50. Job XXXIII, 27. ↩

  51. Job XI, 6. ↩

  52. Judith VIII, 26, 27. ↩

Chapter 1 of 10