Articulus 3
ELUCIDATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS PRIMI CAPITULI, AB EO LOCO QUO DICITUR : ET SI PATREM INVOCATIS EUM.
QUONIAM Salomone testante, timor Dei est fons vitæ, consequenter hortatur gloriosissimus apostolici chori hierarcha, sanctissimus Petrus, ut Deum filialiter timeamus.12 Et si, pro quia, patrem invocatis, id est, orando patrem nominatis, eum qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, id est, quemlibet judicat secundum opera sua : intelligendo per opera, etiam actus interiores, et locutiones, debitorumque actuum omissiones. Unde apud Job inducitur : Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas : opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet.3 Et Jeremias ait : Domine Deus fortissime, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas.4 Qualiter autem personarum acceptio non competat Deo, et quid sit personarum acceptio, et de peccato ipsius, dictum est supra in expositione secundi capituli epistolæ Jacobi. In timore incolatus vestri tempore conversamini, id est, tempore quo in hoc sæculo subsistitis, vivite in Dei timore filiali, ne tanto patre sitis indigni, et ne in sui judicii incidatis rigorem, propter vestram ignaviam ac periculosam securitatem : ne judicem districtum aliquando sentiatis, quem nunc pium patrem contemnitis, et timere ac honorare recusatis. Qui enim sine timore est, justificari non potest. Et Christus in Evangelio jubet : Eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam. Sed instare quis potest, quia non videtur adaptatio ista Petri apostoli convenire adaptationi qua apud Malachiam loquitur Deus : Filius honorat patrem, et servus timet dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Ex quibus verbis elicitur, quod Deo debetur timor, in quantum est dominus, et honor, in quantum est pater. Quomodo ergo nunc ait Apostolus, Si patrem invocatis Deum, in timore conversamini? Videtur enim debuisse dixisse, Si dominum invocatis, etc. — Et respondendum, quod Deo debetur timor castus, sanctus et filialis, in quantum est pater, quia hic timor ex magnitudine oritur caritatis. Timor vero servilis aut initialis impenditur Deo, ut domino. Est autem timor filialis, quo vitatur malum culpæ ne Deus pater offendatur aut inhonoretur. Sicque timor filialis realiter est fuga seu abominatio culpæ. De quo in Ecclesiastico multa scribuntur, videlicet : Timor Domini super omnia se superposuit. Beatus cui datum est habere timo- Eccli.xxv, 14, 15. temnitis, et timere ac honorare recusatis.
Eccli. I, 28. Matth. x, 28.
C Sed instare quis potest, quia non videtur adaptatio ista Petri apostoli convenire adaptationi qua apud Malachiam loquitur Deus : Filius honorat patrem, et servus timet dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Ex quibus verbis elicitur, quod Deo debetur timor, in quantum est dominus, et honor, in quantum est pater. Quomodo ergo nunc ait Apostolus, Si patrem invocatis Deum, in timore conversamini? Videtur enim debuisse dixisse, Si dominum invocatis, etc. — Et respondendum, quod Deo debetur timor castus, sanctus et filialis, in quantum est pater, quia hic timor ex magnitudine oritur caritatis. Timor vero servilis aut initialis impenditur Deo, ut domino. Est autem timor filialis, quo vitatur malum culpæ ne Deus pater offendatur aut inhonoretur. Sicque timor filialis realiter est fuga seu abominatio culpæ. De quo in Ecclesiastico multa scribuntur, videlicet : Timor Domini super omnia se superposuit. Beatus cui datum est habere timo- Eccli.xxv, 14, 15. rem Dei. Timor Domini sicut paradisus benedictionis. Est autem timor Dei omni Christiano præcipue necessarius, quia præservat a vitiis, custodit in bonis, et sollicitum facit timentem, ne cadat in laqueos inimici. Iterum, semper coram Deo solliciti esse debemus ac pavidi, quia nescimus an digni simus amore vel odio, hoc est, an simus in caritate et gratia, an non;5 et rursus, quoniam ignoramus quid finaliter erit nobis, an scilicet sempiterna damnatio, an salus perpetua; et quia ad omne malum sumus tam proni, atque in laqueorum medio ambulamus.
Præterea, ad conversandum tam timorate ac virtuose nos debet inducere, quod Unigenitus Dei, verus Deus, tanta pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit. Ideo subditur : Scientes per fidem, non per naturalem rationem : de qua scientia dixit Job, Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum;67 Martha quoque, Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die; quod non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis, id est originalis infectionis seu vitiosæ informationis : quia parentes istorum quibus hæc scripta sunt, filios suos pessime docuerunt, ut scilicet idola colerent, quantum ad eos qui ex gentilibus nati erant. Sacerdotes quoque et Scribæ Judæorum, tradiderunt filiis suis ac subditis quædam divinæ legi contraria : quibus in Evangelio loquitur Christus, Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.8
Sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati et immaculati, Jesu Christi, id est passione et morte Filii Dei, qui est quasi agnus, quoniam innocentissimo agno assimilatur. De quo ait Joannes Baptista : Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.9 Qui et per Jeremiam contestatur :10 Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Estque quasi agnus incontaminatus et immaculatus, propter immunitatem suam ab omni peccato, tam originali quam personali, tam mortali quam veniali. Christus quippe, quamvis pro originalis peccati deletione specialiter passus dicatur, sua tamen passione sanctissima pro cunctis totius humani generis peccatis, quantum in ipso est, satisfecit, juxta illud Isaiæ : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.11 Propter quod angelus dixit ad Joseph : Vocabis nomen ejus Jesum :12 ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. — Christi, inquam, præcogniti quidem ante constitutionem mundi, id est ab æterno ad hoc præordinati ac prævisi a Deo Patre, secundum naturam assumptam, ut per eum redimeretur genus humanum. Deus namque ab æterno decrevit per Christi passionem redimere mundum. Manifestati autem in novissimis temporibus propter vos, id est, propter vestram salutem, Christus in ultima mundi ætate per incarnationis mysterium apparuit in hoc mundo, juxta illud Baruch : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.13 Hoc est quod ait Joannes : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.14 Hinc ad Ephesios loquitur Paulus, dicendo : Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem, in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus.15 De his demum diebus novissimis loquitur Paulus : Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt.16
Qui per ipsum fideles estis in Deo, id est, virtute et merito passionis Christi, gratiam conversionis ac fidei consecuti estis a Deo, et hucusque fideles mansistis in eo. Meritum etenim Christi in sacramento Baptismi ac Pœnitentiæ applicatur hominibus; et quidquid virtutis et gratiæ eis confertur a Domino, per Christum et ejus passionem ac meritum ipsis donatur, in quantum per Christi mysteria Deus proposuit sibi reconciliare atque salvare genus humanum. Propter quod ad Ephesios habetur : Deus prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.1718 Vel, Per ipsum fideles estis in Deo, quoniam Christus suos misit discipulos ad aliorum conversionem ubique, et per Apostolos dedit hominibus legem salutis, quemadmodum apud Isaiam ait: Lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.19 Idcirco ait Apostolus:20 In Christo, qui eratis longe, facti estis prope.
Qui suscitavit eum a mortuis tertia die. Quæ suscitatio toti superbenedictæ Trinitati, cujus opera ad extra sunt indivisa, adscribitur. Potest tamen Patri appropriari, quia divina virtute effecta est: virtus autem seu potentia Patri appropriatur. Imo Christus, secundum quod est Deus, suscitavit se ipsum ut homo est. Propter quod dixit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.21 Et dedit ei gloriam sempiternam, id est perpetuam corporis glorificationem, accidentaleque præmium, et judiciariam potestatem, in resurrectione, ascensione, etc. Nam in beatifica Dei visione, anima Christi fuit, ab exordio suæ creationis et unionis cum Verbo, perfecta. Hinc Christus passione sua instante, oravit illud Joannis:22 Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Et ad Hebræos habetur:23 Videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. In Isaia quoque legitur:24 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. Ut fides vestra et spes esset in Domino, id est, firmiter crederetis in Deum, et speraretis in eo. Ex hoc enim quod Deus Christum ita glorificavit per resuscitationem, ascensionem, et Sancti Spiritus missionem, inducti sunt homines ad christianæ fidei ac spei susceptionem, credentes et sperantes se tandem merito Christi resuscitandos et plene glorificandos.
Animas vestras castificantes, id est, cœlesti Sponso castas et puras exhibentes, in obedientia caritatis, id est obediendo divinis præceptis ex caritate, sine qua nulla est actio meritoria, Deoque grata.25 Omnis siquidem actus meritorius, est a caritate elicitive, ut actus qui immediate et directe procedunt ex caritate; aut imperative, ut actus aliarum virtutum quibus præcipit caritas. In fraternitatis amore, id est etiam in proximorum spirituali dilectione, sine qua nemo potest salvari. Ideo subditur: simplici ex corde, omni duplicitate et fictione exclusa, invicem diligite attentius, id est valde attente, quum dicat Salvator: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.26 Atque ut asserit Paulus: Qui diligit proximum, legem implevit.27 Porro de cordis simplicitate et duplicitate, dicta sunt multa super Canonicam Jacobi.28
Omnis autem anima rationalis, aut est sponsa Dei per fidem ac caritatem, aut certe adultera diaboli per infidelitatem, seu quamcumque culpam mortalem. Ideo animas nostras castificare debemus modo prætacto, et omni virtute ornare, sanctis actibus decorare, incessabiliter, fructuose, timorate ac fervide conversari: præsertim quoniam tanti æstimavit nos Dominus Deus noster, quod propter nostram recuperandam salutem, nostram in unitate personæ assumpsit naturam, et in ea pro nobis tot et tanta fecit ac passus est. Nonne ex dignitate legati, magnitudo causæ pensatur? Quum ergo Unigenitum suum miserit Deus Pater legatum ad pacificandum nos sibi, quis magnitudinem causæ quam cum Deo habemus, excellentiamque beatitudinis ad quam sumus creati, concipere valeat aut effari? Hinc et aliam causam ob quam timorate vivere debeamus, dignissimus apostolici chori vertex subjungit.
Renati non ex semine corruptibili, id est, Deum timere, invicemque attentius amare debetis, quia renati estis seu spiritualiter generati per emundationem a culpa, et susceptionem gratiæ ac virtutum, non ex materiali impuroque semine, sed incorruptibili, id est virtute cœlesti in sacramento Baptismatis operante, seu gratia spirituali et gratum faciente, quæ confert homini esse spirituale, supernaturale, deiforme, idoneum ad promerendum, per verbum Dei vivi et permanentis in æternum, id est per Christum, de quo
Joannes ait:29 Omnia per ipsum facta sunt. Nam Christus est qui principaliter interiusque baptizat, purgat, regenerat. Ipse quoque Baptismum instituit, et omnibus dari præcepit; et ipse est Verbum increatum, æternum, unigenitum Dei vivi et permanentis in æternum, videlicet Patris æterni, quemadmodum Petrus disseruit:
Tu es Christus Filius Dei vivi. Vel per verbum Dei vivi, intelligit formam verborum sacramentalium operantium in Baptismo, per quæ dispositive et suo modo causaliter fit regeneratio spiritualis:30 quoniam accedente verbo ad elementum, fit sacramentum. Unde et Paulus testatur, quod Christus dilexit Ecclesiam, mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ. De hac regeneratione dicta sunt plura super illud
Jacobi, Voluntarie genuit nos verbo veritatis.31 Unde Joannes ait: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
Quia omnis caro fœnum. Tanquam dicat: Regeneratio spiritualis, ex carnali et corruptibili semine esse nequit: quoniam caro carnaleve semen, fœno assimilatur, idcirco ad spirituale et supernaturale esse non potest perducere, nec talis generationis semen exsistere. Unde ait Salvator:
Quod natum est ex carne, caro est;32 et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Et omnis gloria ejus, id est viror, vigor, voluptasque carnis, quasi flos fœni, id est, cito pertransit et deficit, sicut flos graminis. Exaruit fœnum, id est, gramen, postquam viruerit et excreverit, mox arescit, et flos ejus decidit. Sic caro in pueritia habet virorem, in adolescentia decorem, in juventute robur et florem, in senectute desiccationem, in morte corruptionem.
Verbum autem Domini manet in æternum. Quod primo verum est de Verbo increato Patris æterni. De quo scriptum est: In principio erat Verbum.33 De quo Damascenus intelligit illud in Psalmo, In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cœlo.34 Secundo, verificatur de verbo creato, id est divinæ virtutis præcepto, effectu seu lege, qua cuncta subsistunt. De quo verbo cantatur: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus;35 et rursus, Præceptum posuit, et non præteribit.36 Tertio, de verbo sacræ Scripturæ, quod dicitur non transire, sed in æternum manere. Nam inviolabilis atque perpetua est veritas Scripturarum, quamvis verba vocalia sonando transeant, ac desinant esse, utpote de numero successivorum, quibus idem est esse et fieri. Ideo loquitur Christus:37 Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Quarto, de verbo sacramentali, quod manet in suo effectu. Nam character qui in Baptismo imprimitur, indelebilis perhibetur. Et gratia quæ ibi infunditur, ex se non habet ut corrumpatur, quamvis per accidens desinat esse in transgressore: quæ etiam gratia arrha vitæ æternæ vocatur. — Denique locus hic ex Isaia sumptus est, ubi habetur: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri, etc.
Hoc autem est verbum38 quod evangelizatum est in vobis, id est, inter vos prædicatum est per Christi Apostolos ceterosque discipulos: qui, Paulo testante, non prædicaverunt se ipsos, sed Jesum Christum, qui est Verbum æternum, et ejus doctrinam, præcepta ac sacramenta.39
Footnotes
-
In Jacob. II, 1, 9. ↩
-
Prov. xiv, 27. ↩
-
Job xxxiv, 10, 11. ↩
-
Jer. xxxii, 18, 19. ↩
-
Eccle. IX, 1. ↩
-
Joann. XI, 24. ↩
-
Job XIX, 25. ↩
-
Matth. XV, 6. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
Jer. XI, 19. ↩
-
Is. LIII, 6. ↩
-
Matth. I, 21. ↩
-
Baruch III, 38. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Ephes. I, 4, 7. ↩
-
I Cor. X, 11. ↩
-
Ephes. I, 5, 6. ↩
-
Eccli. xi, 28. ↩
-
Is. LI, 4. ↩
-
Ephes. II, 13. ↩
-
Joann. II, 19. ↩
-
Joann. XVII, 1. ↩
-
Hebr. II, 9. ↩
-
Is. LIII, 11. ↩
-
I Cor. XIII, 1-3. ↩
-
Joann. XIII, 35. ↩
-
Rom. XIII, 8. ↩
-
In Jacob. I, 8. ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
-
Matth. xvi, 16. ↩
-
Ephes. v, 25, 26. ↩
-
Joann. iii, 6. ↩
-
Joann. 1, 1. ↩
-
Ps. cxviii, 89. ↩
-
Ps. cxlviii, 8. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Luc. xxi, 33. ↩
-
Is. xl, 6-8. ↩
-
II Cor. iv, 5. ↩
Chapter 3 of 10