Articulus 2
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI PRIMI, AB EO LOCO QUO DICITUR : QUEM QUUM NON VIDERITIS, DILIGITIS.
CONSEQUENTER prosequitur gloriosissimus christianæ religionis vexillifer, sanctissimus Petrus, charismata gratiæ fidelibus in præsenti collata, dona quoque gloriæ eis in futuro præstanda. Quem, scilicet Jesum Christum, quum non videritis oculo corporali in hoc sæculo conversantem (vel si aliqui horum quibus hæc scripsit, Christum corporaliter conspexerunt, non tamen ipsius deitatem clare viderunt), diligitis amore infuso, qui caritas appellatur. Diligibilis est enim incomparabiliter, imo et infinite, secundum quod Deus; deinde potissime, in quantum salvator et maximus benefactor. Christus namque secundum quod Deus, sicut infinitæ est bonitatis, ita et infinitæ amabilitatis: et sicut secundum suam assumptam humanitatem, est præ universis creatis præclarissimæ sanctitatis et perfectionis; sic in quantum hujusmodi, est post suam deitatem præ omnibus eximiæ diligibilitatis. Deinde summe amandus est nobis propter sua beneficia ac promissa. Verumtamen nihil potest amari, nisi aliquo modo sit cognitum, quum intellectivi appetitus objectum, sit bonum intellectum, id est per vim intellectivam apprehensum et aliquo modo notum. Unde et isti per fidem et Scripturas noverant Christum, et beneficia ac promissa ipsius.
In quem, nunc quoque non videntes ejus humanitatem oculo corporali, nec ejus deitatem clare per speciem oculo interiori, creditis fide formata, quæ per dilectionem operatur.1 Credentes autem (vel, ut alii, et ut videtur, melius habent, videntes) exsultabitis. Credentes quippe exsultabunt, quia manendo in fide formata, ad beatificam jucunditatem merebuntur pertingere: qua jucunditate adveniente ac data, excidet fides ac desinet, quum ei succedat visio clara. Videntes vero Christum, suam deitatem clare per speciem contemplando, electi exsultabunt lætitia inenarrabili, id est tam ingenti ut in vita hac comprehendi nequeat aut effari, et glorificata, id est consummata, quæ desiderium electorum plenarie contentabit: juxta illud Psalmi, Adimplebis me lætitia cum vultu tuo;2 et, Satiabor quum apparuerit gloria tua;3 reportantes, id est adipiscentes, et pro laborum vestrorum mercede vobiscum ferentes, finem fidei vestræ, utpote salutem animarum vestrarum, id est felicitatem æternam, quæ est catholicæ fidei finis: quia idcirco incomprehensibilia de Deo jam credimus, ut ea in patria clare intueamur, sicut ait apostolus Paulus: Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.4 Quæ visio tota merces vocatur et beatitudo completa, prout dicit Salvator: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.56
Denique Deum essentialiter et incircumscriptibiliter bonum clare ac fruitive videre, ineffabiliter est jucundum: Primo, propter ipsius pulchritudinem penitus infinitam. Nam quo aliquid pulchrius fuerit, eo ipsum videre naturaliter magis est jucundum. Secundo, propter ipsius convenientiam incomparabilem. Creator quippe omni menti creatæ bene dispositæ, incomparabiliter amœnus conveniensque consistit. Tertio, propter immensam ipsius amabilitatem, virtuositatem, honestatem, sanctitatem et perfectionem. Honestum namque et sanctum, propria vi allicit appetitum, lætificatque cernentem.7 Imo ex sola fama, vehementer diligimus et videre optamus eos quos sublimiter virtuosos, probos et sanctos esse percipimus. Incomparabiliter ergo desiderabilius ac delectabilius est, Creatorem substantialiter sanctum, virtuosum, probum, honestum, perfectum, clare inspicere. Quarto, propter ipsius dilectionem qua a Beatis amatur. Quo enim aliquid amatur ardentius, eo videtur jucundius, si prospere ei succedat. Quemadmodum ergo Beati inæstimabili caritatis ardore diligunt Deum in semetipso infinite felicem; ita cum indicibili gaudio intuentur eumdem, et ejus beatitudini vehementissime congratulantur. Et sicut eum incomparabiliter amplius diligunt quam se ipsos: ita de ejus increata felicitate incomparabiliter plus quam de collata eis beatitudine gloriantur; imo mallent se ipsos et totum universum non esse, atque in nihilum redigi, quam Deum per unum momentum beatitudine sua carere sive destitui. Quinto, propter ipsius sapientiam infinitam. Naturaliter siquidem cupiunt homines eos videre qui mirabili sapientia præminent: quanto magis jucundissimum est, illum conspicere in se ipso, cujus sapientiæ non est finis?8
Juxta hunc modum possent et aliæ plurimæ rationes induci, cur inenarrabiliter deliciosum sit, Deum clare per speciem intueri: utpote, propter omnimodam et immensam ejus excellentiam in omnipotentia, opulentia, omnique admirabilitate, dignitate, nobilitate, fama et gloria. Mundemus ergo animas nostras, et ad tantam beatitudinem eas infatigabiliter præparemus. Beati etenim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.9
10
De qua animarum vestrarum salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetæ. Sancti enim Prophetæ ex divina revelatione noverunt genus humanum per Christi incarnationem ac passionem esse salvandum: idcirco diligentissime exquisierunt et investigaverunt de ista salute et redemptione tunc fienda, nunc facta per Christum, quo loco et tempore, quo modo et ordine Christus liberaret genus humanum, et animabus fidelium conferret salutem. Exquisierunt autem et investigaverunt de his multipliciter: Primo, rogando Deum ut eis revelaret aliquid de Christi mysteriis. Secundo, quæsierunt illuminationem de his ab angelis sanctis. Tertio, posteriores Prophetæ vel minus illuminati, quæsierunt de his in libris præcedentium Prophetarum, vel ab ore Vatum magis illuminatorum. Hinc etenim Daniel ait:10 In anno primo Darii, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Dei ad Jeremiam prophetam, etc. Unde et Simeon justus, qui et prophetiæ spiritu splenduit, responsum a Spiritu Sancto legitur accepisse:11 quia videlicet quotidie exoravit de Christi adventu et tempore ejus certificari. Idcirco responsum est ei, quod ipso adhuc vivente Christus nasceretur, atque ab ipso corporaliter videretur. Sic igitur sancti Prophetæ de Christi mysteriis et salute facta per ipsum, exquisierunt ac prophetaverunt, prout diversis diversa a Deo per angelos revelata fuerunt. Isaias namque de Christi incarnatione, deitate, et suæ Matris virginitate, de Christi quoque miraculis et passione ipsius, de Judæorum excæcatione, gentium illuminatione, evangelicæ legis per totum mundum diffusione, apertissime ac copiosissime prophetavit. David quoque de his omnibus in pluribus psalmis inclyte vaticinatus probatur. De quibus et Jeremias multa prædixit. Daniel vero tempus adventus Christi præ omnibus clarius determinavit ac computavit.12 Michæas vero de loco nativitatis Christi plenius est locutus.
Qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, id est de magnitudine gratiæ per Christum concessæ fidelibus. Unde apud Joannem habetur: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.13 Propter quod, tempus Christi ac evangelicæ legis, tempus gratiæ appellatur. Hinc ait idem iste Archiapostolus: Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps, annuntiaverunt dies istos.14 Et sicut idem S. Petrus allegat, Joel propheta de eminentia gratiæ Spiritus Sancti per Christum donata, specialiter prophetavit. Scrutantes, non ratione humana, sed illuminatione divina, in quod vel quale tempus significaret in eis spiritus Christi, id est, quo aut quali tempore Spiritus Sanctus revelaret eis adventum Christi esse complendum, an scilicet tempus illud adhuc longe distaret, et an deberet illud tempus esse tempus pacis, an præliorum. Dicitur autem Spiritus Sanctus, spiritus Christi, non solum quia quiescit in eo, sed quoniam vere æternaliterque ab ipso procedit. Quidam tamen per spiritum Christi intelligunt hic spiritum angelicum, seu angelum bonum. Per angelos enim revelationes propheticæ factæ sunt, ut divinus Dionysius docet. Melius tamen per spiritum Christi Spiritus Sanctus accipitur, qui est principalis et primus revelationum prophetalium inspirator, doctor et dator.
Porro de isto tempore Christi multa in Prophetis leguntur : ut quum per Aggæum loquitur Deus : Adhuc unum modicum, et ego movebo cœlum et terram, et veniet Desideratus cunctis gentibus. Per Malachiam quoque : Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et Angelus testamenti quem vos vultis. Habacuc quoque ait : Apparebit in finem, et non mentietur; si moram fecerit, expecta eum, etc. Daniel autem clarissime describit : Septuaginta hebdomades abreviatæ sunt super populum tuum, etc. Quod vero tempore maximæ pacis Christus nasceretur, per Isaiam et Michæam iisdem pene verbis est prophetatum :15 Conflabunt, inquiunt, gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium. Unde et in Jeremia habetur : In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Quod vero deficiente Judæis rege ac
Act. II, 16-21; Joel. II, 28-32.
Agg. II, 7, 8.
Malach. III, 1.
Habac. II, 3.
Dan. IX, 24.
Is. II, 4; Mich. IV, 3.
Jer. XXIII, 6. principe propriæ plebis, Christus veniret, Jacob patriarcha in Genesi prædixit : Non auferetur, inquiens, sceptrum de Juda et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium.
Gen. XLIX, 10.
Prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, id est, Spiritus Sanctus fuit Prophetis prædicens quæ et quanta pro hominibus pertulit Christus. Cujus passiones seu pœnæ quas toleravit, in Isaia atque in Psalmis luce clarius descriptæ sunt. Prænuntiavit etiam Spiritus Sanctus passiones quæ sunt in Christo, id est persecutiones et pœnas quas Christus in suis sustinet membris, hoc est, quas pro ipso sustinent sui fideles. Et posteriores glorias, id est, Spiritus Sanctus etiam fuit prædicens glorificationes Christi et suorum membrorum : quæ gloriæ passionem Christi secutæ sunt. Nam Christus suæ passionis virtute promeruit sibi ipsi præmium magnum et multiplex accidentale, suis quoque fidelibus meruit glorificationem animarum et corporum. Propter quod
Is. LIII; Ps. XXI. ait Apostolus : Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem : propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Denique posteriores gloriæ Christi, sunt ejus a morte resurrectio, in cœlum ascensio, suæ majestatis per totum mundum prædicatio, quæ in die Pentecostes fieri cœpit, misso desuper Spiritu Sancto, ejus quoque in die finalis judicii coram omnibus gloriosissima manifestatio. De quibus omnibus prophetaverunt quam plura sancti Prophetæ, ut facile esset monstrare. Sed brevitati studendum est, præsertim quum de his alibi copiosa testimonia sint inducta.
Philipp. II, 8, 9.
Quibus, puta Prophetis, revelatum est ab Omnipotente, quia non sibi ipsis, vobis autem, id est sed vobis, ministrabant, id est ministerialiter atque prophetice prædicebant, ea quæ nunc annuntiata sunt vobis, videlicet mysteria Christi, hoc est tempus, locum et modum suæ incarnationis, nativitatis, passionis, etc. Hæc enim non sunt eorum, sed vestris temporibus adimpleta ; nec pro sua, sed pro vestra ad Christum conversione, hæc eis divinitus sunt ostensa. Gratia quoque prophetiæ, quum sit donum gratiæ gratis datæ, ad aliorum ordinatur utilitatem, sicut et cetera hujusmodi dona. Per hoc enim quod ea quæ de Christo prædicaverunt Apostoli, prænuntiaverunt Prophetæ, patet veritas fidei christianæ, et multi ad Christum conversi sunt. Hinc in Actibus dixit B. Petrus Judæis, quibus præsentialiter prædicavit : Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum, et accipietis donum Spiritus Sancti : vobis enim repromissio hæc, et filiis vestris, et omnibus quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.16 Et rursus : Vos, inquit, estis filii Prophetarum et testamenti quod disposuit ad patres vestros Deus.17
Itaque, ista annuntiata sunt vobis annuntiatione certissima, per eos qui evangelizaverunt vobis, videlicet per me ceterosque Apostolos, ac primos Christi discipulos, Spiritu Sancto misso de cœlo, id est eis in die Pentecostes infuso in visibili signo : ita quod non sensu humano, sed Spiritus Sancti instinctu infallibiliter prædicaverunt ; in quem, scilicet Spiritum Sanctum, desiderant angeli prospicere : per quod Spiritus Sancti deitas vera insinuatur, quia in eum tanquam in felicitatis suæ objectum, cupiunt angeli intueri.18 — Sed quum desiderium sit appetitus boni futuri nondum adepti, quomodo angeli, qui Deo sedulo sunt intenti, et eo præsentialissime perfruuntur ac ei uniuntur, dicuntur Spiritus Sancti adspectum desiderare ? Et respondendum, quod in desiderio solent duo intelligi. Primum est, appetitio boni futuri. Secundum est, fastidium hujusmodi boni jam diu possessi, vel usque ad saturitatem obtenti. Dicuntur ergo Beati Dei præsentiam et adspectum incessabiliter desiderare, non in quantum desiderium futuri boni appetitum includit, sed prout fastidium omne excludit amor adepti jam boni. Ut enim ait Gregorius : Corporales deliciæ, quum non habentur, grave in se desiderium accendunt ; quum autem habentur, protinus per satietatem in fastidium vertunt. Spirituales vero deliciæ, quum non habentur, in fastidium sunt ; quum vero habentur, in desiderium. Sicque in eis appetitus saturitatem, atque saturitas appetitum parit. Augent namque spirituales deliciæ desiderium in mente dum satiant.
Porro quod dicitur, In quem desiderant angeli prospicere, Beda et Glossa exponunt de Christo secundum suam humanitatem : cujus humanitatis tanta est gloria, ut angeli sancti non solum immortalem deitatis essentiam, sed et assumptam Verbi æterni humanitatem gaudeant intueri. Melius tamen istud de Spiritu Sancto exponitur, ita ut summus Apostolus de Spiritu Sancto dicens, In quem desiderant angeli prospicere, denotet immensitatem pietatis divinæ super nos, eo quod Deus Pater Spiritum Sanctum, cujus tanta est majestas ut eum sancti angeli cupiant intueri, misit in terram propter generis humani salutem.
Circa præhabita scribit Albertus : Omnes Prophetæ de Christo sunt vaticinati. Christus autem consideratur dupliciter : primo, secundum se, ut est caput totius Ecclesiæ ; secundo, quantum ad ejus Ecclesiam, quæ dicitur mysticum corpus ipsius. Vaticinium ergo majorum Prophetarum, totum fuit de Christo ut caput est nostrum. Nam vaticinium Isaiæ fuit de ejus incarnatione ; vaticinium Jeremiæ, de ejus passione ; vaticinium Ezechielis, de ejus resurrectione ; vaticinium Danielis, de ipsius ascensione. Prophetæ vero minores vaticinati sunt de corpore ejus mystico, quod est Ecclesia. Ideo dicti sunt Prophetæ minores, quia de mystico corpore Christi, et non de Christo capite prophetaverunt.
Sed miror quod tantus doctor, tamque subtilis expositor, dicit hæc : quæ stare non valent, nisi forsitan valde pie extenuentur. In primis ergo quod ait, quod totum vaticinium majorum Prophetarum fuit de Christo ut est caput nostrum, duplicem habet instantiam: Priorem, quia de Judæorum, Chaldæorum, Philistæorum, Moabitarum, Ammonitarum, Ægyptiorum, aliarumque gentium diversarum excessibus, punitionibus, reparationibus multa prædixerunt Prophetæ. Posteriorem, quia de mystico Christi corpore, utpote Ecclesia, copiose prophetarunt. Unde, secundum Hieronymum, universa Christi atque Ecclesiæ mysteria tam diffuse Isaias descripsit, ut non tam propheta quam evangelista dicendus sit. Apostolus quoque Paulus in epistola ad Romanos multa allegat ex Isaia de Ecclesia ex gentilitate collecta.1920 Insuper ad Galatas allegat ex Isaia de ipsa Ecclesia:21 Lætare, sterilis quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis.22 Quæ verba apud Isaiam secundum antiquam translationem habentur. Præterea, ultimam visionem Ezechielis de templo difficillimam atque longissimam, Hieronymus, Gregorius aliique doctores communiter exponunt de Christi Ecclesia.23 — Quod autem secundo ait Albertus, vaticinium Isaiæ esse de Christi incarnatione, Jeremiæ de ejus passione, Ezechielis de ejus resurrectione, Danielis de ejus ascensione, nec præcise nec appropriate videtur posse salvari, quoniam Isaias multo diffusius vaticinatus est de Christi passione quam Jeremias, ut patet in locis multis Isaiæ. Et quod Albertus ex Ezechiele allegat de Christi resurrectione, videlicet de accessione ossium ad ossa, de Christi resurrectione nequaquam ad litteram dictum est, nec verificatur de ea, quoniam corpus Christi non fuit dissolutum, nec caro ejus vidit corruptionem, ut in Actibus docet ac probat princeps Apostolorum.2425 Multa hujusmodi possent contra hæc verba Alberti induci. — Quod demum tertio ait, minores Prophetas non prophetasse de corpore Christi vero, seu capite Christo, sed solum de corpore mystico, prorsus nil valet, nec canonicis concordat
A Scripturis: quum et Matthæus evangelista alleget ad litteram illud Michææ: Et tu, Bethlehem terra Juda, etc. Eodem quoque capitulo allegat S. Matthæus illud Osee:2627 Ex Ægypto vocavi filium meum. Amplius, per Zachariam de Christo ad litteram, apertissime est prædictum: Exulta satis, filia Sion, ecce rex tuus venit tibi, etc.28, quod in Matthæo et Joanne allegatur de Christo.2930 Iterum, de Christi resurrectione prædictum est per Sophoniam et Osee. Paulus quoque apostolus ad Romanos de Ecclesia inducit illud Osee:31 Et erit in loco ubi dicitur eis, Non populus meus vos;32 dicetur eis, Filii Dei viventis. Et rursus illud Osee: Vocabo non plebem meam, plebem meam. Adhuc etiam de Christi adventu, et præsentatione ejus in templo, apud Aggæum et Malachiam evidenter legitur prophetatum.33 — Postremo, cur duodecim Prophetæ dicantur minores Prophetæ, dictum est alio loco. Nec enim illa est ratio quam assignat Albertus. Imo, si rite pensetur, Zacharias de Prophetis minoribus unus, diffusius ac evidentius ad litteram vaticinatur de Christo, quam Ezechiel Prophetarum unus majorum.3435
Consequenter princeps Apostolorum hortatur fideles, ne gratiam sibi divinitus oblatam parvi pendant aut negligant, sed ea se dignos exhibeant. Propter quod, id est, quia Prophetæ non sibi, sed vobis annuntiaverunt de Christo, succincti lumbos mentis vestræ. Lumbi carnis, in quibus viget luxuria, partes sunt corporis. Lumbi mentis sunt: intellectus, qui generat verbum; et voluntas, quæ parit amorem. Lumbos ergo mentis accingere, est intellectum a vanarum cogitationum fluxu, a distractionibus erroribusque reprimere, et eum in captivitatem redigere in Christi obsequium, ut subjectus sit fidei;36 voluntatem quoque ab inordinatis desideriis coarctare. Lumbos autem carnis accingere, est carnalia desideria et eorum carnales fœditates domare. Hinc ait et Christus:37 Sint lumbi vestri præcincti; et Paulus ad Ephesios, State, inquit, succincti lumbos vestros in veritate.38
Itaque, Succincti lumbos mentis vestræ, id est, rationem et voluntatem reformatas habentes: quatenus juxta Pauli doctrinam, Non simus parvuli fluctuantes, nec circumferamur omni vento doctrinæ; sobrii, moderantiam in cibo et potu servantes: quemadmodum jubet Salvator, Attendite vobis, ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate; et perfecti, non solum amicos in Deo, sed et inimicos propter Deum sincere diligendo, eisque bona pro malis reddendo: prout in Matthæo loquitur Christus, Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Vel, Perfecti, non solum præcepta, sed evangelica quoque consilia adimplendo: juxta quod et Veritas ait, Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et sequere me. Multi autem sunt gradus perfectionis. Sperate in eam quæ offertur vobis gratiam: id est, dona gratiæ, quæ Christus in vita hac offert vobis, omnes ad pœnitentiam et profectum hortando, dona quoque gloriæ (quæ est gratia consummata, juxta illud apostoli Pauli, Gratia Dei vita æterna), constanter confidite adipisci, eaque obtinere satagite. Unde et Paulus disseruit: Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis; et rursus, Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Porro, spes quum sit theologica virtus, directe et immediate habet Deum pro objecto; secundario vero respicit ea per quæ ad summum bonum perducimur et juvamur.
Sperate ergo in gratiam istam, et eam adipisci confidite in revelatione Jesu Christi, id est in manifesta ipsius declaratione, quum se vobis ostenderit intuendum sicuti est: in qua ostensione, gratia consummata seu salus vestra consistit. Unde apud Joannem Christus hanc sui manifestationem promittit pro præmio, dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Denique, quia plenaria salus in corpore et anima in die judicii tribuetur, potest quod dictum est, In revelatione Jesu Christi,
Ephes. IV, 14.
Luc. XXI, 34.
Matth. V, 48.
Ibid. XIX, 21.
Rom. VI, 23.
I Cor. VI, 1.
Hebr. II, 3.
I Joann. III, 2.
Joann. XIV, 21. referri ad nativitatem, item manifestam apparitionem Christi in die judicii, quando illud Isaiæ implebitur: Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei nostri.
Is. XL, 5.
14
Quasi filii obedientiæ, id est Deo et vestris prælatis humiliter subditi. Obedientia quippe omnem Christi fidelem maxime decet, quum ipsemet Christus testetur: Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; itemque, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Imo factus est obediens Patri usque ad mortem. Idcirco inobedientiæ filii, non Christi, sed diaboli sunt ministri. Porro hæc dictio, Quasi, notat hic veritatem, non similitudinem tantum. Non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis, id est, non rursus conformantes vos ipsos vitiosis atque carnalibus affectibus, in quibus tempore vestræ infidelitatis fuistis. Omnes autem inordinati et pravi affectus, dici possunt desideria ignorantiæ, quia ex ignorantia quadam nascuntur, eo modo quo, juxta Philosophum, omnis peccans est ignorans: quoniam male judicat saltem in particulari, quamvis in generali veritatem agnoscat. Quum enim, divino Dionysio testante, nullus respiciens ad malum operetur, quia videlicet malum sub ratione mali non appetitur, quum bonum sit appetitus objectum: constat quod omnis qui peccat, malum sub ratione boni apparentis apprehendat, sive admittat; sicque ignorans et cæcus est, atque ex rationis ignorantia, inadvertentia, defectu, aut errore contingit quod peccat, quod affectionem suam non rectificat, quod inordinationem et carnalitatem non reprimit. Idcirco in Proverbiis dicitur: Via stulti recta in oculis ejus. Et denuo Salomon loquitur: Stultis illudit peccatum. Et iterum dictum est: Qui peccat, insipiens est et indoctus.
Joann. VI, 38.
Ibid. XIV, 31.
Philipp. II, 8.
Pauli, Gratia Dei vita æterna), constanter confidite adipisci, eaque obtinere satagite. Unde et Paulus disseruit: Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis; et rursus, Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Porro, spes quum sit theologica virtus, directe et immediate habet Deum pro objecto; secundario vero respicit ea per quæ ad summum bonum perducimur et juvamur.
Sperate ergo in gratiam istam, et eam adipisci confidite in revelatione Jesu Christi, id est in manifesta ipsius declaratione, quum se vobis ostenderit intuendum sicuti est: in qua ostensione, gratia consummata seu salus vestra consistit. Unde apud Joannem Christus hanc sui manifestationem promittit pro præmio, dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Denique, quia plenaria salus in corpore et anima in die judicii tribuetur, potest quod dictum est, In revelatione Jesu Christi,
Prov. XII, 15.
Ibid. XIV, 9.
Sed secundum eum qui vocavit vos Sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis: id est, quemadmodum Deus qui per gratiam suam ad evangelicæ legis
15
Lev. x1, 43, 44.
Exod. xx, 3, 5.
Eccli. v, 12.
1 Cor. xv, 58.
Ps. lxxxv, 2.
Luc. 1, 74, 75. veritatem perduxit vos, in se ipso purus et virtuosus consistit, atque in omni operatione sua recte et sapienter se habet; ita et vos pro modulo vestro, mundi et virtuosi sitis in tota vita vestra. Scriptum est enim in Levitico : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Sic namque in Levitico loquitur Deus : Nolite contaminare animas vestras : ego enim sum Dominus Deus vester; sancti estote, quoniam ego sanctus sum.39 Denique aliqua in Scripturis traduntur, non per modum præcepti, et tamen præcepta sunt, ut quum Deus ait per Moyses : Non adorabis deos alienos, nec servies eis. Et tale est istud quod dicitur hic, Sancti eritis, loquendo de sanctitate secundum aliquem gradum. Sanctum quippe in una significatione, est idem quod firmum : et unusquisque fidelis tenetur esse in fide, spe et caritate tam firmus, ut proponat, pro nulla re mundi se a Deo per mortale peccatum avertere, aut contra fidem, spem, caritatemve agere. Idcirco in Ecclesiastico præcipitur : Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui. Paulus quoque Corinthiis scribens : Stabiles, inquit, estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper. Rursus, sanctum est idem quod purum : et unusquisque tenetur ab omni mortali peccato esse immunis. Sicque oravit Propheta : Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Proprie autem et communi modo loquendi, sanctus vocatur, qui in caritate et omni virtute perfectus est, utpote vir heroicus et divinus, ad plenam passionum reformationem provectus : et ita non tenetur quilibet esse sanctus.
Præcepit ergo piissimus Deus, ut sicut ipse est sanctus, sic servi sui sint sancti. Nam sancti sapientesque domini, servos volunt habere honestos, probos, prudentes, prout eorum excellentiam decet. Denique ad hoc Filius Dei venit in mundum, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris, ut apud Lucam asseritur.40
Iterum, quia ad imaginem et similitudinem suam nos condidit Deus, requirit ut ei virtutibus assimilemur, præsertim quum ipse velit a nobis pater vocari : pater autem vult ut filii sui suas sequantur virtutes. Et hæc est ingens ac præclarissima dignitas rationalis creaturæ, suo Creatori sic conformari. Propter quod væ eis qui per vitam suam carnalem bestiis conformantur. Et gravius væ eis qui per malitiam, crudelitatem, nequitiam, ac impiam conversationem assimilantur dæmonibus. Deo igitur in pietate, caritate, justitia et sanctitate pro viribus assimilari conemur, sicut et Paulus hortatur : Imitatores Dei estote, sicut filii carissimi. Unde et Christus : Estote, ait, misericordes, sicut et Pater vester misericors est; itemque, Estote perfecti, sicut Pater cœlestis. Hinc et in Deuteronomio locutus est Moyses : Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo. apud Isaiam dicatur : Facti sumus ut immundi omnes nos; quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Primus quoque ille apostata cecidit, quia dixit : Similis ero Altissimo. Et respondendum, quod comparatione divinæ justitiæ, dicuntur nostræ justitiæ similes panno menstruatæ : quia in multis offendimus omnes, et multæ defectuositates ac culpæ nostris bonis actibus admiscentur. Imo respectu puritatis et perfectionis ac sapientiæ Creatoris æterni, omnis puritas, perfectio, sapientia nostra nullius momenti est, et tanquam immunditia, imperfectio et insipientia reputatur, quemadmodum in Jeremia legitur : Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Unde et in libro Job fertur : Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? Ecce inter Sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. Et rursus sanctus Job protestatur : Non justificatur homo compositus Deo. Ideo orat Propheta : Non intres41
Gen. 1, 26, 27.
Ephes. v, 1.
Luc. vi, 36.
Matth. v, 48.
Deut. xviii, 13.
Is. lxiv, 6.
Ibid. xiv, 14.
Jacob. III, 2.
Jer. x, 14.
Job xv, 14, 15.
Ibid. ix, 2.
Ps. cxlii, 2. in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Postremo, sanctitas nostra differt ac deficit a sanctitate Dei in multis et infinite, quum Deus sit essentialiter, independenter, invariabiliter, incircumscriptibiliter sanctus. Ut autem, juxta intentionem Scripturæ, sancti simus in omni conversatione, non solum requiritur ut mortalia declinemus peccata, sed venialia etiam cum diligentia vitare oportet, et semper coram Deo timoratum ac custoditum consistere, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua;4243 et in Proverbiis, Omni custodia custodi cor tuum.
Footnotes
-
Galaí. v, 6. ↩
-
Ps. xv, 11. ↩
-
Ps. xvi, 15. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Joann. xvi, 3. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Ps. cxlvi, 5. ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Dan. ix, 1, 2. ↩
-
Luc. ii, 25, 26. ↩
-
Mich. v, 2. ↩
-
Joann. i, 17. ↩
-
Act. iii, 24. ↩
-
Dan. ix, 24-27. ↩
-
Act. ii, 38, 39. ↩
-
Act. iii, 25. ↩
-
Ephes. v, 23. ↩
-
Ephes. iii, 1-4. ↩
-
Rom. ix, 27-29; x, 15, 16, 20; etc. ↩
-
Galat. iv, 27; ↩
-
Is. liv, 1. ↩
-
Ezech. xl-xlviii. ↩
-
Act. n, 31. ↩
-
Act. xxxvii. ↩
-
Matth. n, 6; ↩
-
Mich. v, 2. ↩
-
Joann. xii, 15. ↩
-
Zach. ix, 9; ↩
-
Matth. n, 15; Osee x, 1. ↩
-
Matth. xxi, 5; ↩
-
Soph. iii, 8; Osee vi, 3. ↩
-
Rom. ix, 26, 25; Osee i, 10; n, 24. ↩
-
Agg. n, 8; ↩
-
Malach. iii, 1. ↩
-
II Cor. x, 5. ↩
-
Luc. xii, 35. ↩
-
Ephes. vi, 14. ↩
-
Lev. xi, 43, 44. ↩
-
Luc. i, 74, 75. ↩
-
Gen. i, 26, 27. ↩
-
Eccli. xxvii, 4. ↩
-
Prov. IV, 23. ↩
Chapter 2 of 10