Skip to the text

Articulus 4

EXPLANATIO CAPITULI SECUNDI : DEPONENTES IGITUR OMNEM MALITIAM.

JAM circa finem præcedentis capituli docuit princeps Apostolorum, quam pretiosi sint fideles per Christum redempti, quamque sublimiter regenerati : idcirco nunc plenius instruit eos, quam virtuose debeant conversari, ne tantis beneficiis sint ingrati : quia cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Itaque ait : Deponentes igitur, id est, quum sitis taliter liberati atque renati, idcirco per contritionem seu anticipationem, removentes a cordibus vestris omnem malitiam, id est excogitatam ac deliberatam pravitatem, seu omnem habitum vitiosum consuetudinemque perversam ; et omnem dolum in verbis et factis : siquidem virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.1 Dolus namque caritati et justitiæ atque prudentiæ veræ contrariatur. Ideo Salomon protestatur : Vir versutus odiosus est. Et simulationes : simulatores enim et callidi provocant iram Dei ;2 et invidias, id est rancores seu tristitias de prosperitatibus proximorum ; et omnes detractiones : quæ sunt peccata mortifera. Quid autem sit detractio, et quot modis contingat, quam etiam enorme peccatum sit, et quomodo a detrahente sit fugiendum, dictum est supra, circa illud Jacobi : Nolite detrahere alterutrum, fratres mei.3

2 Sicut modo geniti infantes, id est instar parvulorum infantium statim natorum, quantum ad innocentiam, non quantum ad nescientiam : ideo subditur, rationabiles, id est discreti, et judicium rectæ rationis sequentes. Debemus enim infantibus assimilari, quantum ad bonas eorum proprietates, quæ sunt : nulli nocere, non concupiscere, non irasci, cito placari, non superbire. Propter quod ait Salvator : Ni-

A si conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.456 Non autem debemus infantulis conformari, discretione carendo, instabiliter nos habendo, poma, pira, rebus pretiosissimis præferendo. Propter quod loquitur Paulus : Non simus parvuli fluctuantes ;7 et denuo, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote.8 Et in Proverbiis habetur : Usquequo parvuli diligitis infantiam ?9 — Est ergo bona et virtuosa infantia, quæ vocatur infantia christianæ simplicitatis, quæ est innocentia atque sinceritas mentis. Ad quam beatissimus Petrus hoc loco redire nos admonet, ne alicui simus nocivi, imo cunctis pro posse proficui. Est quoque vituperanda infantia, quæ est asinina simplicitas, et imperitia periculosa. Unde apud Isaiam asseritur : Puer centum annorum morietur. Quid enim est puer centum annorum, nisi senex puerilis, insipiens et inconstans ?10 Talis morietur morte æternalis miseriæ, sicut jam mortuus est morte culpæ.

B

Itaque, Rationabiles sine dolo : maledictus enim dolosus, ut in Malachia scriptum est ; lac concupiscite, id est, faciliora fidei documenta cum aviditate a doctoribus et prælatis vestris suscipite, ut paulatim proficiatis. Nam neophytis et noviter baptizatis, incipientibus et imperfectis, sunt primo faciliora fidei pabula exhibenda, quia difficiliorum mysteriorum nondum capaces sunt. Talibus quippe loquitur Paulus ad Hebræos : Indigetis ut doceamini quæ sunt elementa exordii sermonis Dei, et facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo ; et alibi : Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam ; non enim poteratis accipere. Ut111213 in eo crescatis in salutem, id est, per lactis hujus spirituale edulium, pertingatis ad charismata meliora, ad viciniora saluti, ad contemplationem cœlestium, atque purissimum Divinitatis amorem, ut de eorum sitis catalogo de quibus loquitur

Paulus : Sapientiam loquimur inter perfectos; et item, Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus. Ideo Vas electionis hortatur : Æmulamini charismata meliora. Quum etenim in via Dei non proficere, sit deficere, debemus quotidie in gratia Dei virtutibusque proficere, bonis bona adjicere, et omne tempus vitæ præsentis fructuose expendere, quemadmodum ad Philippenses docet Apostolus : Caritas vestra semper magis ac magis abundet in scientia, ut probetis potiora, et sitis sinceri, et sine offensione.

Si tamen gustastis quam dulcis est Dominus, id est, tunc præfata documenta poteritis adimplere, si divinæ bonitatis suavitatem interiori gustastis palato. Quemadmodum enim homo diu esse non potest sine dilectione, ita nec sine delectatione, quia delectationem naturaliter appetit. Ideo, sicut qui spiritualis amoris expertes sunt, carnalibus affectibus detinentur; ita qui in Deo non delectantur, ejus dulcedinem degustando, carnales, viles et exteriores delectationes, delicias, consolationes requirunt. Nec potest carnalia vitia superare, spiritualibus inhærere, qui nihil divinæ consolationis ac interioris dulcedinis experitur. Porro, quam dulcis est Deus, aliqualiter in hac vita gustamus, ipsum per donum sapientiæ et fidem formatam cognoscendo seu contemplando, eumque sinceriter diligendo. In eo namque quod magis diligimus, magis delectari solemus.

Ideo ait Psalmista :14 Memor fui Dei, et delectatus sum; et rursus, Delectare in Domino; itemque, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.

Sed posset quis interrogare, qualiter poterimus ad divinæ suavitatis gustum internum pertingere? Et respondendum, quod oportet successive proficere, coram Deo sollicite ambulare, carnalia oblectamenta despicere, operibus insistere virtuosis, et Deo ex caritate prompto corde servire, atque in omnibus Dei honorem optare, et zelum habere justitiæ, caritatis quoque et pietatis redundare visceribus;15 sicque ad copiosissimum ac frequentissimum divinæ suavitatis pertingemus saporem, et Dei amici et ei familiares efficiemur, ita quod cum Propheta ex sententia proferemus :

Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!16 Præterea, quoniam unusquisque in caritate exsistens, habet donum sapientiæ secundum aliquem gradum : potest quilibet talis aliqualiter degustare quam dulcis est Deus, in suis orationibus, meditationibus, affectionibusque ad eum, in bonis quoque operibus delectando, juxta illud, Servite Domino in lætitia.17 Deus etiam ex sua pietate immensa, frequenter gratiose prævenit homines, etiam imperfectos et incipientes, infundendo eis suæ bonitatis dulcem saporem, consolationem internam, jucundæ alacritatis perfusionem: sicque allicit eos sibi, et a terrenis carnalibusque avertit, quia gustato spiritu, desipit omnis caro. Conemur ergo ad prætactum divinæ dulcedinis saporem pertingere, ut carnalia cordialius atque facilius contemnamus, et spiritualibus ac divinis stabilius immoremur : imo pro gratia ista obtinenda Deum precemur. Propter quod subditur :

Ad quem accedentes lapidem vivum, id est, Dominum Jesum Christum, qui est vivus lapis, spiritualiter accedentes, credendo et desiderando gratiosam adsistentiam ejus, et ejus illuminationem simpliciter postulando : juxta illud in Psalmo,

Accedite ad eum, et illuminamini;18 et ad Hebræos, Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur.19 Ad Deum quippe ubique præsentem, non passibus pedum, sed desideriis cordium actibusque virtutum, accedimus. Dicitur autem Christus lapis, ratione firmitatis et fundationis. Est etiam lapis vivus, quia secundum deitatem suam, est essentialiter vivens et vita, quemadmodum ait :20 Ego sum via, veritas et vita ; itemque, Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.21 Porro, secundum naturam assumptam, vivens est vita naturæ humanæ in optimo gradu, vita gratiæ in summo statu, vita gloriæ in excellentiæ termino possibili menti creatæ. Omnis quoque vita procedit ab ipso.22 bis cor carneum; superædificamini domos spirituales : id est, super Christum, qui est verum Ecclesiæ fundamentum, ædificamini in domos spirituales, ita ut sitis domus seu habitacula Christi, qui per dona gratiæ suæ demoretur in vobis. Christus namque per fidem, ut loquitur Paulus, habitat in nobis. Hoc est : ita habete vos, ut Deus per gratiarum suarum charismata, faciat vos domos seu habitacula sua; et vos ipsi, bene vivendo, facite vos habitacula Salvatoris. Imo, proficiendo in omni bono, magis ac magis sitis habitacula Dei. Christus23 enim est fundamentum Ecclesiæ, super quod unusquisque ædificare, fundare et stabilire se debet per fidem, spem, caritatem, aliasque virtutes et actus ac profectus earum.24 Propter quod ad Corinthios scriptum est : Unusquisque videat quomodo superædificet : fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.25 Quemadmodum autem sunt multæ particulares Ecclesiæ, quæ omnes sunt una universalis Ecclesia militans, in sæculo peregrinans, ex omnibus populis constans; ita sunt multæ particulares spiritualesque domus, quæ omnes sunt una generalis domus ac civitas Dei. Unde ad Hebræos legitur : Moyses fidelis erat in tota domo Dei, tanquam famulus; Christus vero tanquam filius in domo sua, quæ domus sumus nos.26 Atque ad Timotheum loquitur Paulus : Scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ est Ecclesia Dei vivi.27

Accedentes ergo ad lapidem istum, ab hominibus quidem reprobatum : primo, videlicet a Judæis incredulis, qui multas blasphemias evomuerunt in Christum, dicendo : Dæmonium habet, et insanit;28 homo vorax, potator vini;29 in Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.30 Atque in passione, quando dixerunt :31 Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, etc. Deinde reprobatus est a philosophis et tyrannis ac aliis perfidis. A Deo autem electum, secundum naturam assumptam, ut per eum salvaretur genus humanum. De quo per Isaiam loquitur Dominus :32 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Imo Christus antonomastice vocatur Dei electus, utpote omnium electorum salvator et caput, qui Spiritum non ad mensuram accepit, cujus merito alii electionis consequuntur effectum.33 Et honorificatum. Christum enim Deus Pater multipliciter honorificavit, id est, honore dignum efficit ac demonstravit : dicendo ad eum, Tu es Filius meus dilectus;34 eumque omnibus præferendo; ejus quoque excellentiam per Prophetas atque Apostolos, et per miracula insinuando; in die quoque ascensionis eum super omnes cœlos ad suam dexteram collocando.

Et ipsi, id est vos ipsi, fideles, tanquam lapides vivi, id est, per fidem et caritatem spiritualiter viventes ac firmi, qui tempore infidelitatis et impietatis fuistis tanquam lapides duri ac mortui : propter quod Dominus dixit per Ezechielem, Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vo-

Superædificamini quoque, modo prætacto, sacerdotium sanctum, id est in sacerdotes sanctos Dei, ita ut sitis spiritualiter Dei sacerdotes, offerre, id est ad offerendum, spirituales hostias, id est orationes et sanctas affectiones, eleemosynas, bonaque opera, non sacrificia legis carnalia, acceptabiles Deo, id est ei placentes, et meritorias vitæ æternæ, quia ex caritate procedunt :35 acceptabiles, inquam, per Jesum Christum, cujus virtute, gratia et merito superædificamur modo præhabito, et opera Deo placita operamur. Propter quod asserit Christus : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.36 Et rursus ibidem :37 Sine me, inquit, nihil potestis facere. Idcirco, in fine oblationum et orationum Ecclesiæ communiter dicitur : Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc., quia per ipsum nostræ oblationes et orationes sunt Deo gratæ sive acceptæ, et per ipsius perfectionem ac meritum suppletur imperfectum nostrum, dummodo illud humiliter recognoscamus, et actus nostros merito actuum passionisque Christi, capitis nostri, per fidem et caritatem sapientialiter uniamus, rogando Deum ut virtute ac merito conversationis passionisque Christi in sæculo isto, pie suscipiat actus nostros, et imperfecto nostro indulgeat.

Denique, sicut Christus secundum quod homo, est templum Dei, et pontifex seu sacerdos ac hostia : templum, quia in eo habitat omnis plenitudo Divinitatis, secundum Paulum;38 sacerdos autem, quia ut dicitur ad Hebræos, Ipse per Spiritum Sanctum obtulit semetipsum immaculatum Deo :39 ita fideles sunt domus, templum et habitaculum Dei, in quantum per gratiam habitat in eisdem. Propter quod ad Corinthios dicitur :40 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Sunt etiam sacerdotes et hostia Dei, in quantum se ipsos offerunt Deo. Unde ad Romanos scriptum est :41 Exhibeatis corpora vestra hostiam sanctam, viventem, Deo placentem. Idcirco, quod dictum est, Sacerdotium sanctum, ad universos refertur fideles in caritate exsistentes, non ad eos dumtaxat qui sacramento Ordinis sacri sunt insigniti, ut quidam exponunt. Propter quod ait venerabilis Beda : Omnem Ecclesiam, sacerdotium sanctum appellat (quod nomen et officium sola domus Aaron in lege Moysis habuit), quoniam omnes summi Capitis membra sumus, et oleo sancto in Baptismo uncti consistimus.4243

Propter quod continet Scriptura, id est, ob hoc quod Christus est lapis vivus, et quia ad ipsum debetis accedere, Deus per Isaiam testatur :44 Ecce ponam in Sion, id est in Ecclesia speculante cœlestia. Sion enim speculatio interpretatur. Unde ad Hebræos scribitur :45 Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis. Lapidem summum. Nam inter eos qui ratione soliditatis sive constantiæ, lapides appellantur, est Christus altissimus, qui est omnium rex Sanctorum. De quo in Daniele habetur, quod lapis qui abscissus est de monte sine manibus, factus est mons magnus, et implevit universam superficiem terræ.4647 Angularem. Christus vocatur lapis angularis, quia sicut in lapide angulari duo concurrunt et connectuntur parietes; sic in Christo duo populi convenerunt, unitique sunt, et unus populus per fidem et caritatem effectus. Propter quod loquitur Paulus : Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, ut duos condat in semetipso.4849 Hinc in Zacharia de Christo prædictum est : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et ædificabit templum Domino, et consilium pacis erit inter duos illos.50 Electum, secundum naturam assumptam, in omnium redemptorem. De quo in Canticis Sponsa fatetur :51 Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Pretiosum, imo dignissimum : quoniam Christus secundum quod Deus, est dignitatis prorsus incomparabilis et immensæ. Secundum assumptam vero humanitatem, ut Verbo æterno unitam, et omni gratiarum plenitudine perornatam, dignior est toto universo.

Et qui crediderit in eum fide formata, et perseveraverit usque in finem, non confundetur, quum fuerit divino tribunali oblatus, id est, non reprobabitur a Judice summo :52 quamvis in sæculo isto a pravis hominibus confundatur, vituperetur, dijudicetur, quemadmodum justi fatentur in Psalmo : Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis ;53 tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me.5455

Hinc in alio fertur psalmo : Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestræ non confundentur. Hoc est quod de se ipso ait Salvator : Omnis qui videt Filium, et credit in eum, non morietur in ætternum.56 Unde Joannes apostolus in sua hortatur Canonica : Manete in eo, ut quum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.57

Vobis igitur honor credentibus, quia in Christum credendo meremini ad cœlestem gloriam promoveri, atque a Deo in cœlestibus honorari, videlicet angelis sociali. Propterea asserit Christus : Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.58 Nam honor debetur virtuti. Hinc perfidi, reprobi, et iniqui dicent in die judicii : Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam :5960 quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est? ut in Sapientia inducitur. Non credentibus autem, id est ceteris in incredulitate sua durantibus, eisque nolentibus seu invitis, lapis quem reprobaverunt ædificantes, id est Christus, quem doctores et sacerdotes Judæorum plebem communem instruentes, et eam per hoc spiritualiter ædificantes, verbis et factis persequebantur (juxta illud Jeremiæ :6162 Negaverunt Dominum, et dixerunt, Non est ipse), hic factus est in caput anguli, id est principium angulare, in quo duo populi convenerunt, sicut expositum est.63

Et lapis offensionis et petra scandali factus est Christus, non directe, neque ex culpa sua, sed occasionaliter, his qui offendunt verbo, id est obstinatis Judæis, et cunctis incredulis, blasphemantibus Christum, nec credunt in quo positi sunt, id est, Scripturis legis et Prophetarum, secundum verum earum intellectum non credunt, quum tamen facti essent et positi ad credendum : quia Scriptura legis et Prophetarum fuit dispositiva ad Christum, et data, ut per eam Judæi præpararentur ad Christi fidem ac legem. Propter quod dicitur ad Galatas : Lex pædagogus noster fuit in Christo.64 His excæcatis Judæis Christus in Evangelio ait : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.65 Et rursus : Scrutamini Scripturas, quia illæ sunt quæ testimonium perhibent de me.66 De quibus et per Danielem prædictum est : Non erit ejus (scilicet Christi) populus qui eum negaturus est.67 Per Isaiam quoque : Quis cæcus, nisi servus meus? et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?68 His itaque fuit Christus occasionaliter lapis offensionis, petraque scandali : nam ex sua perversitate offenderunt et impegerunt in Christum; atque ex ejus beneficiis, informationibus, increpationibus, deteriores et damnabiliores effecti sunt. Hinc sæpe in Evangelio leguntur scandalizati in Christo. Et in Joanne loquitur Christus : Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.69

Denique scandalum active, directe et proprie dictum, est semper peccatum, quum sit dictum vel factum minus rectum, alteri præbens occasionem ruinæ. Et sic Christus non fuit lapis offensionis, petrave scandali. Scandalum vero occasionaliter et indirecte, et quasi passive dictum, non est peccatum. Sic enim scandalum est, aliquod verbum aut opus bonum, ex quo ex propria abusione et deordinatione aliqui sumunt occasionem ruinæ ac peccant. Sicque Christus fuit lapis offensionis et petra scandali. Propter quod loquitur Paulus : Nos autem prædicamus Christum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.70 Unde in libro Sapientiæ dicunt iniqui : Gravis est nobis etiam ad videndum, quia dissimilis est aliis vita illius.71 — Postremo, quod dictum est, Lapis offensionis et petra scandali, sumptum est ex Isaia, ubi habetur : Dominum sanctificate, et erit vobis in sanctificationem : in lapidem autem offensionis et petram scandali, duabus domibus Israel.

Reprobatis itaque Judæis incredulis, ponit princeps Apostolorum, fidelium Judæ-72

II Thess. III, 2.

Ps. CXLVII, 20.

Apoc. I, 6.

Rom. I, 7; xii, 13; I Cor. xiv, 33; xvi, 1; Ephes. I, 1; etc.

Luc. XIX, 10.

Ibid. XV, 6.

Act. XX, 28. orum omniumque in Christum credentium, sublime præconium. Vos autem ad Christum conversi, estis genus electum, id est ad specialem gratiam præ ceteris a Deo præordinatum, utpote ad fidem catholicam, ceterasque virtutes, et ecclesiastica sacramenta, vocatum atque perductum. Non enim omnium est fides. Et dici potest de vobis illud ex Psalmo: Non fecit taliter omni nationi. Regale sacerdotium, id est sacerdotes regii seu regales, videlicet Christo summo regi ac sacerdoti assimilati et incorporati, ac pertinentes ad eum. Siquidem, ut dictum est, quemadmodum Christus homo, est templum Dei, sacerdos ac hostia; sic Christianus fidelis, est templum, sacerdos ac hostia Dei. Et quoniam summi Regis sacerdos est, et sacerdotium ejus ad regnum ordinatur cœleste, merito regalis sacerdos vocatur. Denique omnes fideles reges dicuntur, se ipsos per rationem regendo, passiones ac vitia superando. Sacerdotes quoque dicuntur, hostiam laudis, sacrificium orationis, munera eleemosynarum, et cetera spiritualia exercitia, virtuosaque opera Domino offerendo. Propterea in Apocalypsi fatentur: Christus fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Gens sancta, id est divino cultui deputata, in Baptismo mundata, virtutibus decorata. Quemadmodum autem lex Christi, est lex totius perfectionis; sic veri Christiani, Christi legem splendide observantes, recte præ cunctis populis sancta gens appellantur. Et tales præcipue erant Christiani in primitiva Ecclesia, quos Paulus in suis epistolis tam frequenter nominat sanctos. Populus acquisitionis, id est Christi sanguine de manu inimicorum humanæ salutis ereptus, liberatus, adeptus. Venit enim Filius hominis quærere et salvare quod perierat, ut ipsemet in Evangelio protestatur. Qui iterum ait: Congratulamini mihi, quia inveni ovem quam perdideram. Unde in Actibus loquitur Paulus: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus Sanctus episcopos, regere Ecclesiam

A Dei, quam acquisivit sanguine suo; et ad Hebræos, Non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Hebr. X, 39.

B Inductum autem præconium ait Moyses ad populum Judæorum: quod multo excellentius competit plebi Christianorum, cui majora gratiarum charismata sunt collata. Quidam exponunt hæc specialiter de sacerdotibus evangelicæ legis: qui dicuntur genus electum, id est ad consecrationem corporis et sanguinis Christi, præ ceteris consecrati et assumpti; quibus valde singularis dignitas, supernaturalis potestas, admirabilis ordo, collata sunt; ad quos ecclesiasticorum sacramentorum confectio et administratio pertinent. Quum enim in Numeris Moyses dicat Levitis, Num parum vobis est, quod separavit vos Dominus a populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi? multo magis istud sacerdotibus Christi poterit dici. Sacerdotibus quoque et Levitis veteris Testamenti Ezechias rex ait secundo Pa-

Exod. XIX, 6. ralipomenon libro: Nolite negligere; vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministeretis ei, colatisque eum, et cremetis ei incensum. Multo ergo sublimius, constituti in sacris Ordinibus evangelicæ legis, dici possunt genus electum. Qui etiam sunt regale sacerdotium, id est sacerdotes Christi regis altissimi; et gens sancta, quia ad eos præcipue pertinet vita perfecta, conversatio exemplaris. — Quod autem sequitur, ad utramque expositionem congrue applicatur.

Num. XVI, 9.

II Par. XXIX, 11.

Ut virtutes annuntietis ejus, id est, Dei omnipotentis caritatem, pietatem, sapientiam, justitiam, potestatem laudetis ac prædicetis, seu invicem enarretis, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, id est, de caligine ignorantiæ et peccati atque perfidiæ, ad splendorem fidei lucemque gratiæ ac virtutum vos transtulit: imo ad lumen gloriæ, et ad increati luminis sui (quod ipse est, qui lucem habitat inaccessibilem) beatificam visionem invitavit. Hanc enim Christus

I Tim. VI, 16.

Joann. xvii, 24.

Ibid. xiv, 21.

Is. 1, 3.

Act. xvii, 29.

Ps. lxxxviii, 13.

Luc. vi, 35.

Matth. v, 45.

Ps. xxiv, 10. suis promittit fidelibus, qui ad Patrem suum ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam; et alibi, Manifestabo ei me ipsum.

Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: id est, ante conversionem vestram ad fidei veritatem, fuistis non populus Dei, secundum præsentem justitiam, quia non pertinuistis ad Deum per caritatem et gratiam ac debitam subjectionem, sed aversi fuistis ab eo, et ratione peccati attinebatis diabolo, cujus membra ac ministri fuistis. Verumtamen per prædestinationem æternam omnes electi, quantumcumque ad tempus iniqui sunt, semper sunt populus Dei. Sed et reprobi, omnesque communiter homines, sunt populus Dei per creationem ac providentiam. Nam et de talibus loquitur Deus apud Isaiam: Populus meus non intellexit. In Actibus quoque Paulus de bonis et malis communiter protestatur: Genus Dei sumus. Fideles autem et justi, sunt specialiter populus Dei, juxta illud Psalmi, Nos autem populus ejus, et oves pascuæ ejus: quia per caritatem et gratiam Deo conjuncti et subditi sunt. Qui non consecuti misericordiam, id est, ante conversionem vestram nondum fuistis adepti misericordiam hanc magnam, qua facti estis membra et milites Christi. Nullus tamen in isto sæculo expers est penitus misericordiæ Dei. Nam et infideles ac impii, misericorditer tolerantur et exspectantur a Deo, ut convertantur; atque per angelos eorum custodes retrahuntur a diversis periculis et peccatis; quotidianis quoque beneficiis Dei utuntur. Propter quod Salvator ait: Altissimus benignus est super ingratos et malos; et alibi, Solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Damnati etiam in inferno, aliquid misericordiæ sortiuntur, quia citra condignum torquentur. Imo in omni opere Dei misericordia et justitia ejus relucent, juxta quod scriptum est: Universæ viæ Domini misericordia et veritas. Electi tamen specialiter dicuntur misericordiam consequi, unde et vasa misericordiæ appellantur; non autem iniqui et reprobi, qui vasa iræ vocantur. Ideo subditur: nunc autem misericordiam consecuti, id est gratiose a Deo vocati, et conversi. Donum enim Dei est, non ex operibus.

Rom. ix, 23, 22.

Ephes. 1, 8, 9.

Osee 11, 24; Rom. ix, 25.

Istud ex Osee sumptum est, ubi Dominus ait: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Quod et Paulus ad Romanos de gentilium conversione allegat, quia de ea ad litteram loquitur Osee propheta. Inter eos vero quibus beatissimus princeps Apostolorum hanc scripsit epistolam, aliqui erant ex gentilitate conversi, ad quos istud specialiter applicatur.

Præterea, quoniam tanto spiritualior debet esse Christifidelium vita, quanto præclariora gratiarum charismata eis sunt condonata, ideo recte subjungit et hortatur nos summus Apostolus: Carissimi, obsecro vos. Hoc suæ fuit profundissimæ humilitatis, quod eos tam affectuose rogavit quod cum auctoritate præcipere potuit. Sic et Paulus Philemoni scribens: Fiduciam, inquit, habens imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter caritatem magis obsecro. Multi namque facilius vincuntur, flectuntur, alliciuntur humilitate et pietate, quam rigore et severitate. Obsecratio quoque est potissima species orationis. Est enim obsecratio, per sacra rogatio. Fitque interdum per sacrum in-

Philem. 8, 9.

Ps. xxiv, 7.

Rom. xii, 1. creatum, ut quum ait Propheta, Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine; et Paulus ad Romanos, Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei: interdum per sacrum creatum, ut quum dicimus, Per passionem et crucem tuam libera nos, Domine. Et fieri potest pariter per utrumque, ut si dicamus: Propter infinitam pietatem tuam miserere mei, Deus, per omne meritum Christi. Fit autem per sacrum increatum, tanquam per principale et superdignissimum inductivum; per sacrum autem creatum, tanquam per inductivum et medium secundarium, instrumentale ac meritorium. Et quando fit per sacrum utrumque simul, tunc est efficacissima prorsus oratio.

Itaque, Obsecro vos, tanquam advenas et peregrinos. Fideles dicuntur advenæ, in quantum degunt in terra non sua. Sunt enim in mundo isto quasi in exsilio; et peregrini, quia ad cœlestem patriam gradiuntur, prout in exordio expositionis hujus epistolæ dictum est. Abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, id est a concupiscentiis pravis animam impugnantibus: quia inclinant ad illicita, quæ sunt animarum saluti contraria, juxta illud ad Galatas: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; hæc enim sibi invicem adversantur. Unde, quo lex Christi divinior spiritualiorque consistit, eo carnalia desideria, eorumque opera magis dedecent Christianos: quia brutis assimilant hominem, rationem prorsus obtenebrant, et turpitudo maxima est in eis. Pariunt quoque fastidium divinorum, et spiritualia bona faciunt homini esse insipida. Idcirco in Ecclesiastico legitur: Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes. Et in Osee habetur: Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.

Sed posset quis dicere: Si a carnalibus desideriis abstinere oportet, ergo a desiderio ciborum et potuum erit cavendum, nec licebit conjugatis se invicem cognoscere, quum hoc sine carnalibus desideriis fieri nequeat. Et respondendum, quod carnalia desideria proprie nominantur concupiscentiæ inordinatæ, seu irrefrenatæ appetitiones sensualitatis. Desideria vero gustus et tactus sub rationis ordine posita, licita sunt, et quodammodo spiritualia, utpote moderata, atque ad debitum spiritualemque finem relata. Ideo hortatur Paulus: Curam carnis ne feceritis in desideriis. Et denuo: Debitores, inquit, sumus non carni, ut secundum carnem vivamus: si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

Carnales igitur affectus, et eorum effectus, oscula et amplexus, ludos, jocos, cachinnos, voluptates, vanitates, vilesque consolationes despiciamus, neque in rebus sæculi hujus mentem figamus, sed ad patriam felicitatis æternæ totis properemus præcordiis: quemadmodum peregrini non quærunt in via morari aut deliciari, sed ad patriam properant et adspirant. Istud ad omnem pertinet Christianum, quum dicat Salvator: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis. Unde ad Galatas inducitur: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Itaque in cibo, potu, somno, vestitu, et ceteris ad corpus spectantibus, non superfluitatem aut voluptatem, sed necessitatem quæramus, quemadmodum Vas electionis hortatur: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Propter quod Sapiens deprecatur: Tribue tantum victui meo necessaria. Quum igitur regali ac sacerdotali simus nomine insigniti, vitiorum jugo subjici dedignemur, ne a condonata gratiæ nobilitate, promissæque gloriæ sublimitate degeneremus. Nempe, ut asserit Beda: Hoc in vita hac inter electos et reprobos solet distare, quod electi tanto minus gaudiis delectantur caducis, quanto plus perpetua gaudia præstolantur. Reprobi vero hic patriam habent, quia terrenis et carnalibus magis quam spiritualibus inhiant. Ideo post hanc vitam in perpetuum relegantur exsilium.

Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, id est virtuosam et exemplarem, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus. Carnales enim et impii vituperant justos, et detrahunt eis quorum virtutes assequi nolunt, quemadmodum in Proverbiis legitur: Ambulans recto itinere et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. Et

Luc. vi, 24, 25.

Galat. v, 24.

1 Tim. vi, 8.

Prov. xxx, 8.

Ibid. xiv, 2.

Galat. v, 17.

Eccl. xix, 2.

Osee. iv, 11.

Rom. xiii, 14.

Ibid. xiii, 12, 13. rursus Salomon contestatur :73 Viri sanguinum oderunt simplicem. Job quoque ait : Deridetur justi simplicitas. Et in Ecclesiastico scriptum est :74 Abominatio superbo humilitas.75 Ex bonis operibus vos considerantes, id est opera vestra evidenter excellenterque virtuosa pensantes, et ex eis ipsa veritate convicti, bonos vos esse recognoscentes, glorificent Deum in die visitationis, id est, Deum in suis servis collaudent, atque ex puritate et eminentia vitæ servorum, sanctitatem Domini pensent ac fateantur, in die visitationis, quum corda eorum irradiaverit ac visitaverit gratia Spiritus Sancti, dum scilicet ex prædicta consideratione compuncti fuerint et conversi; vel in die judicii, quum viderint remunerationem justorum, et velint nolint, fateantur sanctitatem atque justitiam Dei. Hoc est quod Christus docet ac jubet : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.76 Proximis enim debemus bonum exemplum, et Deo conscientiam mundam. Quia tenemur proximos spiritualiter semper diligere, idcirco tenemur eorum scandalizationem vitare, et ipsos ædificare. Deum quoque tenemur pro viribus honorare in nobis ipsis ac aliis. Ideo debemus alios pro posse ad Dei venerationem verbis et factis inducere : quod agendo, ipsum sanctificare magnificareque dicimur. Qui vero alios scandalizant, et impie conversantur, Deum, quantum in ipsis est, vilificare et maculare feruntur, Propter quod Deus per Prophetam ait Judæis :77 Commaculastis nomen sanctum meum; et iterum, Polluistis nomen meum in gentibus.78

Denique omnia ista, videlicet a carnalibus desideriis abstinere, exemplariter conversari, Deum in se ac aliis honorare, ad prælatos et sacerdotes, ad religiosos et prædicatores potissime pertinent.

Footnotes

  1. Ps. v, 7. ↩

  2. Job xxxvi, 13. ↩

  3. Jacob. iv, 11. ↩

  4. Matth. xviii, 3. ↩

  5. Prov. xiv, 17. ↩

  6. Luc. xii, 48. ↩

  7. Ephes. iv, 14. ↩

  8. 1 Cor. xiv, 20. ↩

  9. Prov. i, 22. ↩

  10. Is. lxv, 20. ↩

  11. 1 Cor. iii, 1, 2. ↩

  12. Hebr. v, 12. ↩

  13. Malach. i, 14. ↩

  14. Ps. lxxxvi, 4. ↩

  15. Mich. vi, 8. ↩

  16. Ps. xxx, 20. ↩

  17. Ps. xcix, 2. ↩

  18. Ps. xxxiii, 6. ↩

  19. Hebr. iv, 16. ↩

  20. I Cor. ii, 6. ↩

  21. Joann. v, 26. ↩

  22. Joann. xiv, 6. ↩

  23. Philipp. i, 9, 10. ↩

  24. Ephes. iii, 17. ↩

  25. 1 Cor. iii, 10, 11. ↩

  26. Hebr. iii, 5, 6. ↩

  27. 1 Tim. iii, 15. ↩

  28. Joann. x, 20; ↩

  29. Matth. xi, 19; ↩

  30. Luc. xi, 15. ↩

  31. Luc. xxiii, 2. ↩

  32. Is. xlii, 1. ↩

  33. Joann. iii, 34. ↩

  34. Luc. iii, 22; ix, 35. ↩

  35. Ezech. xxxvi, 26. ↩

  36. Joann. xv, 4. ↩

  37. Ibid. 5. ↩

  38. Coloss. u, 9. ↩

  39. Hebr. ix, 14. ↩

  40. 1 Cor. m, 16. ↩

  41. Rom. xii, 1. ↩

  42. Exod. xxviii, 1. 43; xxx, 30; ↩

  43. Num. xvi, 40. ↩

  44. Is. xxviii, 16. ↩

  45. Hebr. xii, 22. ↩

  46. Dan. ii, 34, 35. ↩

  47. Dan. ii, 34, 35. ↩

  48. Ephes. ii, 14, 15. ↩

  49. Ephes. ii, 14, 15. ↩

  50. Zach. vi, 12, 13. ↩

  51. Cant. v, 10. ↩

  52. Matth. x, 22. ↩

  53. Ps. xliii, 15, 16. ↩

  54. 1 Cor. iii, 16. ↩

  55. Coloss. ii, 9. ↩

  56. Ps. xxxiii, 6. ↩

  57. 1 Joann. ii, 28. ↩

  58. Joann. xii, 26. ↩

  59. Matth. xiii, 57; xv, 12. ↩

  60. Sap. v, 4, 5. ↩

  61. Joann. xv, 39. ↩

  62. Joann. vi, 40; xi, 26. ↩

  63. Jer. v, 12. ↩

  64. Galat. iii, 24. ↩

  65. Joann. v, 46. ↩

  66. Dan. ix, 26. ↩

  67. Is. xiii, 13, 14. ↩

  68. Is. xlii, 19. ↩

  69. Joann. xv, 22. ↩

  70. 1 Cor. i, 23. ↩

  71. Sap. ii, 15. ↩

  72. Is. viii, 13, 14. ↩

  73. Prov. xxix, 10. ↩

  74. Job xii, 4. ↩

  75. Eccl. i. xiii, 24. ↩

  76. Matth. v, 16. ↩

  77. Jer. xxxiv, 16; ↩

  78. Ezech. xxxvi, 22. ↩

Chapter 4 of 10