Articulus 5
EXPLANATIO RESIDUI HUJUS CAPITULI SECUNDI : SUBJECTI IGITUR ESTOTE.
HUCUSQUE introduxit sacratissimus Petrus documenta, ad universos fideles spectantia; nunc certis personis ac diversis suppositis, speciales tradit doctrinas ac jussiones, quatenus unusquisque secundum suæ exigentiam vocationis ambulet digne Deo. Diversi namque ad diversa sunt obligati, secundum varias conditiones et proprietates quæ eis conveniunt.12
Itaque ait : Subjecti igitur estote omni humanœ creaturœ propter Deum. Hoc dupliciter explanatur : Primo, per omnem humanam creaturam intelligendo omnem hominem. Nam omnis homo, in quantum ad Dei imaginem factus est, ad æternam felicitatem creatus, et Christi passione redemptus, aliquo modo est honorandus, præsertim quia humana natura in Dei Unigenito ad esse personale Verbi æterni assumpta est in unitatem personæ.3 Quilibet etiam, secundum aliquam sui considerationem, potest se alio quolibet, secundum aliquam illius considerationem, reputare inferiorem. Sicque alteri cuilibet se potest ex humilitate aliquo modo subjicere : et hoc, propter Deum, id est propter ipsius honorem, et quia hoc complacet ei, et quoniam ejus imago resplendet in homine. Hinc loquitur Paulus :4 Honore invicem prævenientes ; et rursus, Per caritatem servite in invicem.5 Ad Philippenses quoque :6 Nihil, inquit, agatis per contentionem, neque per inanem gloriam, sed per humilitatem superiores sibi invicem arbitrantes. Hinc et
Joann. xiii, 14.
Matth. xx, 26.
Eccl. vi, 20.
Luc. x, 16.
Rom. xiii, 1, 2.
Christus ait : Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes; et alibi, Qui major est vestrum, sit vester minister. Propter ea quoque in Ecclesiastico scriptum est : Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.7 — Secundo exponitur, intelligendo per omnem humanam creaturam, omnem præsidentem. Sicque Beda exponit, dicendo : Omni humanæ creaturæ, dicit, Omni hominum dignitati, omni principatui. Quam expositionem sequitur Glossa. Illis ergo debet se omnis inferior subdere propter Deum, in quantum ejus repræsentant personam, seu ejus vicarii sunt in terra, et quoniam Deus id exigit, atque ut bonum æternum consequamur finaliter pro beatitudine objectali, hoc est propter Deum fruitive ac æternaliter possidendum, et item propter eum nunc honorandum, ut scilicet eum in suis veneremur ministris, quibus locutus est : Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo ad Romanos dicitur : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non enim est potestas nisi a Deo. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt.
Sive regi quasi præcellenti : id est, regi tanquam eminenti principi debent se subditi ejus subjicere, eique obedire in his quæ cathedram suam concernunt, seu suum respiciunt principatum, quæ utique non sunt contra Dei honorem, nec contra bonum justitiæ; sive ducibus tanquam ab eo missis : id est, inferioribus principibus officiatisque regum debet se homo subjicere, et eis parere in his quæ eis rite commissa sunt, nec eorum potestatem seu jurisdictionem excedunt. Idcirco subjungitur : ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, id est ad hoc a rege directis, ut pravorum vitia ulciscantur, justisque laudem ac dignam mercedem rependant. Ad hoc enim mittendi sunt, quamvis frequenter ad alia dirigantur agenda, quia multoties reges potestate abutuntur collata : quæ tamen eis collata est ut malos per pœnas coerceant, peccata exstirpent, subditos ad virtutes inducant, et bonum conservent commune. Propter quod ad Romanos fertur : Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Fac bonum, et habebis laudem ex illa : Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem male egeris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit.
Quia sic est voluntas, id est doctrina ac jussio, Dei, ut benefacientes, id est præfato modo obedientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam, id est, perversos ac perfidos seu impios præsidentes per vestram obedientiam virtuosamque vitam reprimatis a detractione ac ceteris vitiis quæ inciderent, si vos inobedientes terrenæ potestati conspicerent. Unde bene agendo, subtrahitis eis obloquendi materiam, et vestra bonitate ac sapientia eorum improbitatem insipientiamque convincitis, quantum in vobis est, ita quod rationabiliter contradicere nequeunt. Quamobrem ad Titum loquitur Paulus : In omnibus temetipsum præbe exemplum bonorum operum; verbum sanum sit et irreprehensibile, ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil mali habens loqui de nobis.8 Ad Philippenses quoque : Sitis, inquit, sine querela, simplices filii Dei, in medio nationis pravæ atque perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria mundi, verbum vitæ continentes.9 Et alibi : Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum.
Quasi liberi, id est, ea quæ dicta sunt, adimplete, quasi vere liberi libertate spirituali, quæ est immunitas a jugo diaboli et servitute peccati, a quibus per Christi gratiam estis erepti. Propter quod ipsemet Christus de se ipso fatetur : Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem. Ordo verborum et sensus sunt : Non quasi habentes libertatem, velamen malitiæ, hoc
Rom. xiii, 3, 4.
Tit. u, 7, 8.
Philipp. u, 15, 16.
II Cor. vi, 3.
Joann. viii, 36. est, libertatem præfatam non vertatis nec assumatis in velamen, seu excusationem aut palliationem erroris aut pravitatis, putando quod ideo non debeatis esse subjecti terrenis aut infidelibus dominis, quia a Christo constituti estis in libertate. Hæc enim libertas prædictæ subjectioni non derogat, sed servituti peccati atque diaboli. Quidam vero dixerunt, se non obligatos dare tributum, aut perfidis terrenisve principibus subjacere, quoniam filii Dei et liberi facti fuerunt per Christi Baptismum. Quod fuit erroneum, quum dicat Salvator: Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari;10 et quæ sunt Dei, Deo. De hac libertate dicta sunt multa super illud Jacobi, Qui autem perspexerit in lege perfectæ libertatis, etc.11 Sed sicut servi Dei, id est sicut Deo veraciter subditi. Deus namque requirit ut potestati ab ipso collatæ recte obediatur.
Denique libertatem suam in velamen assumunt malitiæ, qui tanto irrefrenatius peccant, quo minus humanæ potestati subduntur: ut pravi prælati principesque iniqui faciunt, in quibus non est timor Dei, nec pensant illud Sapientiæ: Altissimus cito et horrende apparebit vobis, quia judicium durissimum in his qui præsunt, fiet.12 Qui autem vere sapientes et timorati sunt, tanto virtuosius conversantur, quo minus se vident hominibus subditos, ac magis divino judicio reservatos, quo etiam pluribus præsident, atque pro pluribus daturi sunt rationem. Hinc loquitur Paulus: Vos in libertatem vocati estis, fratres:13 tantum, ne libertatem in occasionem carnis detis.
Omnes honorate, in quantum ad Dei imaginem sunt creati, et propter alias rationes jam tactas.14 Impii tamen secundum quod tales, sunt contemnendi, sicut de justo ait Propheta:15 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Et in Proverbiis habetur:16 Abominantur justi virum impium. Verumtamen judicando de aliis, an sint tales, necesse est grandi uti discretione atque custodia. Fraternitatem diligite, id est fratres seu proximos, præsertim Christifideles ac virtuosos, quum asserat Christus: Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.17 Deum timete filiali timore, ne eum offendatis, inhonoretis, et ne ab eo separemini, quum ipse sit summum et incomparabile bonum. Propter quod ait Salvator: Eum timete qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam.18 Et apud Isaiam inducitur:19 Dominum exercituum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester. Hoc sanctus Job eminenter implevit, qui fassus est: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest:20 idcirco considerans eum, timore sollicitor. Et rursus: Semper, inquit, quasi tumentes super me fluctus timui Deum.21 Et certe, si consideremus quam terribilis sit Deus in consiliis super filios hominum, quam incomprehensibilia sint judicia ejus, quam horrendum sit incidere in manus ejus, timebimus cum timore ingenti, incomparabili, incessanti.222324 Regem, id est terrenum principem, honorificate, ei obediendo in his quæ sui sunt officii. Quemadmodum autem Deus honorandus est cultu latriæ, sic homines honorificentia duliæ.
Hæc autem jam dicta ab exordio hujus articuli, secundum Bedam intelliguntur de Christianis liberis, servos sub se habentibus, tamen principi terreno et ducibus ejus subjectis. Quæ autem sequuntur, exponenda sunt de servis dumtaxat. Servi, o vos ministri conducticii sive empticii, subditi estote in omni timore, id est perfecta et filiali formidine, dominis temporalibus, non tantum bonis, id est virtuosis interius, et modestis, id est ordinatis et exemplaribus foris, sed etiam dyscolis, id est indisciplinatis et iniquis, quamdiu non jubent ultra quam se extendit eorum jurisdictio sive dominium. Unicuique namque obediendum est in his quæ præsidentiæ suæ respiciunt cathedram.
Sed his objici potest illud Proverbiorum, Qui timet hominem, cito corruet;25 et quod rursus Salomon fatur:26 Fili, honora Deum, et valebis;2728 præter eum vero ne timueris alienum. Ex quibus sequi videtur, quod non sit hominibus cum timore obediendum aut serviendum. — Et respondendum, quod timere hominem secundum se, non per respectum ad Deum et secundum ordinem æquitatis, vituperabile exsistit, et diversorum occasio vitiorum. Homines vero timere in Deo, secundum Deum, et propter Deum, in quantum sunt ejus vicarii, aut aliquid divinæ proprietatis participantes, est laudandum. Sicque intendit princeps Apostolorum, ut dominis temporalibus obediatur cum timore Dei filiali et casto, non cum timore carnali, humano. Illud enim meritorium est, non istud. Omnia quippe cum hujusmodi timore Dei agenda sunt, ne scilicet eum in aliquo offendamus. Unde hanc ipsam sententiam Paulus ad Ephesios clarius exprimit, dicens: Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:29 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate, servientes sicut Domino, et non quasi hominibus: scientes quoniam unusquisque quod fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus, sive liber. Ex quibus ostenditur, quod temporalibus dominis obediendum ac serviendum est principaliter atque finaliter propter cœlestem felicitatem et Dei honorem, ex caritate, cum divino timore.
Deinde subditur ratio, cur etiam sit dyscolis dominis propter Deum formidolose obediendum. Hæc est enim gratia, id est res Deo grata, accepta et gratiosa, si propter conscientiam Dei, id est propter bonam coram Deo conscientiam habendam, sustinet quis tristitias, id est persecutiones, pœnas, injurias, quæ solent inferre tristitias patienti, patiens injuste, id est eas æquanimiter tolerans absque suis demeritis. Quæ est enim gratia, id est, quod meritum vobis debetur, vel quid Deo acceptum peragitis, si peccantes et colaphizati suffertis, id est, si correctionem pro vestris peccatis patimini a dominis vestris? quasi dicat, Nihil: quia de jure pœna debetur culpæ. Sed si bene facientes, patienter sustinetis tribulationes vobis injuste inflictas, hæc est gratia, id est res valde accepta, apud Deum. Talis namque sustinentia, satisfactoria est pro peccatis in Deum commissis, et meritoria gratiæ amplioris in via, ac gloriæ plenioris in patria. Per eam quoque conformantur homines Christo injustissime passo. Ideo subditur: In hoc enim vocati estis, id est ad fidem et legem Evangelii gratiose adducti, ut sitis in adversitatibus injuste inflictis patientes. Propter quod Christus ait discipulis: Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo.30 Et denuo protestatur: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos.31 Tanquam dicat: Sicut a Patre diligor, et nihilo minus adversis in sæculo isto affligor; ita vos diligo, et tamen tribulationibus vos expono. Hinc Paulus fatetur:32 Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.
Sed præinductis objici potest, quia pro peccatis propriis in hac vita puniri, meritorium esse videtur, quum non puniat Deus bis in id ipsum, ut secundum antiquam translationem habetur apud Nahum prophetam, ubi nostra habet translatio: Non consurget duplex tribulatio. Alioqui pœnitentia seu emendatio in confessione injuncta, non esset satisfactoria ac meritoria: quum tamen omne quod ex caritate quis agit aut sustinet, meritorium asseratur. — Respondetur, quod secundum rigorem justitiæ, pati debitam pœnam pro propria culpa, non est meritorium, habendo respectum ad cohabitudinem pœnæ et culpæ inter se. Verumtamen, in quantum quis pœnam illam pro suis culpis sponte ex caritate cum contritione acceptat, ac suffert ad Dei honorem, in illatæ ei injuriæ recompensam, meritorium perhibetur.
Quum itaque tam acceptum sit Deo, injurias absque propria culpa æquanimiter ferre, merito obediendum est etiam dyscolis dominis cum timore, quamvis nonnunquam molesti et injuriosi sint suis ministris. — Denique triplex est patientiæ gradus : primus, pro propriis culpis correptiones et correctiones patienter sufferre; secundus, absque propria culpa pati libenter adversa, non tamen pro justitia (sicut religiosi interdum a suis patribus corripiuntur, ut probentur, exerceantur, perfectique fiant); tertius, absque propria culpa pro justitia ea æquanimiter tolerare. Primus gradus est bonus; secundus, melior; tertius, optimus et perfectus.
Consequenter exemplo Christi docet beatissimus Petrus patientiam plenam, et beneficia Christi commemorat. Quia et Christus passus est pro nobis, id est pro nostra salute, pro nostris peccatis delendis, pro gratia multiplici nobis promerenda, pro gloria nobis impertienda. Propter quod ait apud Joannem :33 Animam meam pono pro ovibus meis. Et per Isaiam loquitur Deus Pater : Propter scelus populi mei percussi eum.34 Vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, id est, ejus intuitu et amore sustineatis libenter adversa, quoniam servi et membra suo capiti ac domino debent se conformare. Propter quod ipsemet ait : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me;35 et rursus, Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.3637 Hinc ait Joannes apostolus : Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.38 Quum dixisset S. Petrus, Christus passus est pro nobis, cur adjecit, Vobis, et non potius, Nobis, nisi forsitan ut exhortatio sua cordibus eorum quibus scripsit, fortius inculcaretur?
Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Hoc idem apud Isaiam scriptum est. Fuit enim Deus et homo, omniumque salvator : idcirco nequaquam decuit culpam esse in eo. Fuitque ejus humanitas ab incarnationis exordio perfectissime confirmata in bono. Qui quum malediceretur a Judæis dicentibus, Blasphemavit, Reus est mortis, et, Crucifigatur, non maledicebat eis;39 quum pateretur, non comminabatur. Imo pro crucifixoribus suis oravit, et tanquam agnus coram tondente, obmutuit.4041 Tradebat autem judicanti se injuste, id est, Pilato, qui ipsum injuste adjudicavit morti dirissimæ, permisit se tradi a Judæis.42 Imo et sponte ac libentissime ivit ad ipsum, ex ardentissima caritate et obedientia summa, qua pro nobis pati optavit prout Deus
Pater disposuit. Ideo loquitur Isaias :43 Tradidit in mortem animam suam. Et ipsemet loquitur : Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam.44 Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, id est, pœnam amarissimam pro nostris peccatis in cruce sustinuit, in proprio corpore immaculatissimo, tenerrime ac nobilissime complexionato, ideoque maxime perceptivo doloris, et summe passivo. Hoc est quod loquitur Isaias : Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et Deus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.45 Ut peccatis mortui, id est a vitiis expurgati, justitiæ vivamus, id est, virtuosis actibus simus intenti ac subditi, et Christo, qui est justitia vera, in omnibus obsequamur. Ipse enim factus est nobis a Deo justitia, et sanctificatio, et redemptio, ut asserit Paulus.46 De quo et per Isaiam loquitur Dominus : Prope est justitia mea ut reveletur. Cujus livore sanati sumus a vitiis, quæ sunt animarum infirmitates.47
Eratis enim aliquando sicut oves errantes, scilicet ante conversionem vestram ad Christum. Omnia verba ista quasi ex Isaia sumpta sunt. Ubi et legitur :48 Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam declinavit. Psalmista quoque : Erravi, inquit, sicut ovis quæ periit.49 Sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum, id est ad Christum, qui multiplici alimento animas vestras alit ac roborat, videlicet proprio corpore et sanguine, pane bonæ operationis, pane lacrimarum et compunctionis, refectione contemplationis, dulcedine internæ consolationis. Qui etiam episcopus animarum vocatur, id est earum saluti intentus, seu superintentor salutis earum. Episcopus quippe superintendens interpretatur: ab ἐπί, quod est supra, et σκοπός, intentio. Alia littera habet, Ad pastorem et visitatorem animarum vestrarum. Nam Christus visitavit nos oriens ex alto. Qui et quotidie visitat animas electorum luce gratiæ ac miserationum suarum. Ipse quoque Salvator est rex et pontifex noster, advocatus interpellans pro nobis. De quo ad Hebræos fertur:50 Christus eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium: unde et salvare potest in perpetuum, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.51
Footnotes
-
Coloss. i, 10. ↩
-
Ephes. iv, 1; ↩
-
Gen. i, 27. ↩
-
Rom. xii, 10. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
Philipp. ii, 3. ↩
-
Eccli. iii, 20. ↩
-
Tit. ii, 7, 8. ↩
-
Philipp. ii, 15, 16. ↩
-
Matth. xxii, 21. ↩
-
Jacob. 1, 25. ↩
-
Sap. vi, 6. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
Gen. 1, 27. ↩
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
Prov. xxix, 27. ↩
-
Joann. xv, 12. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Is. viii, 13. ↩
-
Job xxiii, 13, 15. ↩
-
Job xxxi, 23. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Ps. lxv, 5. ↩
-
Prov. xxix, 25. ↩
-
Prov. vii, 1. ↩
-
Gen. i, 27. ↩
-
Jacob. i, 25. ↩
-
Ephes. vi, 5-8. ↩
-
Joann. xv, 20. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
II Tim. III, 12. ↩
-
Joann. x, 15. ↩
-
Is. liii, 8. ↩
-
Luc. ix, 23. ↩
-
Matth. x, 38. ↩
-
Matth. xiv, 27; ↩
-
1 Joann. ii, 6. ↩
-
Matth. xxvi, 65, 66; xxvii, 23. ↩
-
Is. liii, 7. ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
Luc. xxiii, 24, 25. ↩
-
Is. liii, 12. ↩
-
Joann. x, 18. ↩
-
Is. liii, 4, 6. ↩
-
1 Cor. i, 30. ↩
-
Is. lvi, 1. * estis ↩
-
Is. liii, 6. ↩
-
Ps. cxviii, 176. ↩
-
Rom. viii, 34. ↩
-
Hebr. vii, 24, 25. ↩
Chapter 5 of 10