Skip to the text

Articulus 6

EXPOSITIO TERTII CAPITULI: SIMILITER ET MULIERES SUBDITÆ SINT VIRIS SUIS.

POST instructionem dominorum et servorum, jam informantur conjugati. Similiter et mulieres subditæ sint viris suis.

Vir enim, ut asserit Paulus, caput est mulieris.1 Idcirco spectat ad virum regere mulierem. In rebus domesticis, et in regimine domus ac dispensatione possessionum, vir est principalis. Nam naturaliter, atque ut plurimum, viri sunt mulieribus prudentiores, constantiores, et fortiores in ratione. Mulieres autem plerumque molles sunt et mente instabiles, ac inopes in consulendo. Unde in Genesi dictum est mulieri: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.2 Verumtamen subjectio uxoris sub marito, non est penitus talis, qualis servi sub domino suo; sed inter talem subjectionem et æqualitatem, medio modo se habet, ut etiam docet Philosophus. In quibusdam namque æquales sunt, præsertim quoad debiti petitionem et redditionem. Propter quod Deus in exordio fecit mulierem non de capite aut pede viri, sed de latere ejus, ut eam haberet pro socia, et juxta se collocaret in lecto et mensa.

Hinc feminæ sine virorum consensu, non possunt magnas eleemosynas facere, aut multum abstinere, et vovere, vel peregrinari. Debent ergo viris suis esse subjectæ in licitis et honestis, prout jus matrimonii exigit, quantum ad ea in quibus superioritas viri super suam conjugem se extendit, puta in pertinentibus ad regimen domus.

Denique subditur ratio hujus subjectionis, utputa fructus inde proveniens. Ut si qui non credunt verbo, id est, si aliqui viri verbo evangelicæ prædicationis non credunt, nec per prædicationem converti possunt, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, id est, per virtuosam suarum uxorum vitam, sine prædicatione, convertantur ad Christum, considerantes in timore sanctam conversationem vestram, id est, viri pensantes sanctam vitam vestram, quam in Dei timore filiali habetis, o mulieres; sicque ex consideratione virtuosæ conversationis, perpendant veritatem fidei christianæ, ac puritatem evangelicæ legis: quoniam sicut operatio arguit formam, sic conversatio fidem ac legem.

Possent hic aliqua introduci de cohabitatione conjugatorum disparis cultus, an licita sit. Ad quod ex dictis doctorum est respondendum, quod dispar cultus impedit matrimonium, ita quod impedit contrahendum, dirimitque contractum. Qui autem in infidelitate pariter contraxerunt, ita quod tempore contractus conjugalis ambo infideles fuerunt, in Ecclesia primitiva simul habitare permittebantur, quamvis alter eorum, videlicet vir aut mulier, convertebatur ad Christum (et hoc, ex spe alliciendi comparem ad fidei veritatem), dummodo infidelis compar seu conjux sine blasphemia Christi voluit commanere.34 Tamen fidelis conjux non fuit præcepto adstrictus ad commanendum, sed fuit consilium, præsertim quamdiu fuit spes de comparis conversione. Si vero infidelis asseruit se velle converti, non licuit fideli conjugi contoralem infidelem relinquere intra tempus determinatum. Nunc autem obduratis Judæis atque gentilibus, sacri canones prohibent cohabitationem conjugum disparis cultus, præsertim dum non est certitudo nec spes multum probabilis de infidelis contoralis conversione. Si autem esset certitudo aut spes multum probabilis, possent sustinere simul ad aliquantulum tempus. De hac re scribit ad Corinthios Paulus multa, inter cetera dicens : Si quis frater, id est Christianus, uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.5 Et si qua mulier (supple, fidelis) virum habet infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum. Sanctificatus est enim, id est ad fidem conversus, vir infidelis per mulierem fidelem ; et sanctificata est mulier infidelis, id est conversa, per virum fidelem.

Quarum sit non extrinsecus capillatura, id est crinium compositio seu convolutio, aut circumligatio foris apparens ad oculum, quum hoc sit pompæ et curiositatis indicium, ac libidinis provocativum; aut circumdatio auri, id est decoratio ex auro, argento, aut margaritis : quæ humilitati et simplicitati christianæ religionis non consonat, quia ut sanctus ait Basilius, Quidquid in talibus ad necessitatem vel utilitatem non attinet, vanum superfluumque censetur. Ideo subditur : aut indumenti vestimentorum cultus, id est, mulieres non habeant cultum, hoc est immoderatum ornatum indumenti, id est tegumenti vestimentorum quæ induunt. Circa hoc venerabilis Beda allegat verba S. Cypriani, dicentis : Serico et purpura indutæ, Christum induere non possunt. Auro et margaritis et monilibus decoratæ, ornamenta cordis et pectoris perdiderunt. Quod si B. Petrus mulieres admonet coercendas, atque ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas, quæ excusare cultus suos solent per suos maritos : quanto plus id observare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competit venia, nec derivari in alterum possit mendacium culpæ, sed sola ipsa remaneat in crimine?

Sed qui absconditus est cordis homo, id est homo interior, videlicet anima rationalis. Unde et Paulus fatetur : Licet is qui foris est noster homo, corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.6 Hic, inquam, homo interior, ornetur in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, id est, in parte sua superiori, videlicet intellectuali, quæ incorruptibilis est atque perpetua : ita ut mens spiritualiter pura et integra sit, atque per fidem, spem et caritatem virgo et sponsa sit Christi. Virginitas siquidem mentis potest quotidie recuperari : ut quæ adultera fuit diaboli per peccata, sponsa fiat Dei per virtutes et dona, quæ faciunt animam spiritualiter incorruptam, virginalem et integram. De qua incorruptione scriptum est : Incorruptio facit proximum esse Deo.7

Qui spiritus rationalis est in conspectu Dei locuples, id est vere et spiritualiter dives, quando prætacto modo virtutibus earumque actibus perornatur. Veræ namque divitiæ hominis sunt, gratia, sapientia, virtutes, dona, et actus copiosi procedentes ex illis : quæ divitiæ homini invito auferri non valent. Unde Corinthiis loquitur Paulus : In omnibus divites facti estis in Christo, et in omni verbo, et in omni sapientia.8 Hinc taliter diviti, puta homini virtuoso, dicitur in Apocalypsi :9 Scio tribulationem et paupertatem tuam, sed dives es.10 Similiter ad Corinthios habetur: Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum. Econtrario homini defectuoso rursus in Apocalypsi dicitur: Dicis, Quia dives sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser et miserabilis, pauper, cæcus et nudus. — Porro spiritus hominis rationalis, seu animus, est quietus, quando tumultu caret passionum ac strepitu vitiorum, utpote virtutibus moralibus decoratus ac reformatus. Dicitur quoque quietus, in quantum est divinorum contemplativus, atque in Deo fixus ac stabilis. Nam vita contemplativa vocatur vita quieta et secreta. Dicitur item modestus, quando in actibus suis discretionem observat, et moderate se habet, quemadmodum admonet Paulus: Omnia, inquiens, decenter et secundum ordinem fiant in vobis. Qui iterum exhortatur: Modestia vestra nota sit omnibus.

Denique hanc ipsam principis Apostolorum doctrinam ponit et Vas electionis, quum ait ad Timotheum: Volo mulieres esse in habitu ornato (id est humili et decenti), cum verecundia et sobrietate, ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Hinc et Pythagoras philosophus dixit, vera matronarum ornamenta pudicitiam esse, non vestes. — Præterea, quam detestanda sint prætacta feminarum ac virginum decoramenta, constat ex eo quod apud Isaiam legitur: In die illa auferet Deus ornamenta calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelides, et murænulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et palliola, et specula, et theristra; et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.

Circa præhabita quæritur, an mulieres mortaliter peccent in ornamentis præfatis, et pretiosis curiosisque vestibus. Ad hoc respondet Albertus: Quædam mulieres se ornant exterius atque interius; et excusantur quatuor modis: primo, si ornent se quatenus viros suos ab adulterio retrahant; secundo, si ornent se quatenus viris suis præcise complaceant; tertio, si ornent se propter decentiam status maritorum suorum, ne viri sui reputentur viliores; quarto, si ornent se propter commune bonum, sicut ornavit se Judith quatenus populum Israeliticum de manibus erueret Holofernis. Quædam vero mulieres se ornant interius: quarum magna est virtus et laus. Quædam autem se ornant solum exterius: quæ in præfatis ornamentis et vestimentis non excusantur a culpa, quoniam negligunt ad quæ tenentur, nec ad debitum finem referunt suos ornatus, atque carnaliter complacere, et alios provocare intendunt. — Insuper, secundum Albertum, in prædictis contingit peccare quinque modis: Primo, in nimia pretiositate, dicente Gregorio: Nemo putet in studio pretiosarum vestium deesse peccatum. Secundo, in mollitie et suavitate, eo quod vita hominis debeat esse in pœnitentia et ploratu. Hinc Veritas protestatur: Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Tertio, in nimia speciositate. Quarto, in nimia curiositate: propter quod in Ecclesiastico inducitur, Averte faciem tuam a muliere compta.11 Quinto, in superfluitate: propter quod ait beatissimus Johannes Baptista, Qui habet duas tunicas, det non habenti. Potest autem addi et sextus modus, puta in exquisita novitate, quum per Sophoniam Dominus dicat: Visitabo super omnes qui induti sunt veste peregrina. Imo sunt et alii modi diversi quibus peccatur in vestibus, puta in nimia longitudine, similiter in nimia brevitate, item in amplitudine immoderata, atque in constrictione valde arcta, sed et in coloribus exquisitis, aut mixtis seu variis, et in laciniis, aliisque scissuris seu fissuris.

Nec putandum quod solis feminis ista prohibeantur, imo prohibentur et viris ac juvenibus, etiam magis quam feminis:

II Cor. vii, 2.12

Apoc. iii, 17.

I Cor. xiv, 40.

Philipp. iv, 5.

I Tim. ii, 9, 10.

Is. iii, 18-24.

Judith x, 2-4.

Matth. xi, 8.

Eccl. ix, 8.

Luc. iii, 11.

Soph. i, 8. quoniam in eis magis peccant quam mulieres ac virgines, quemadmodum in ceteris, quum sint fortiores in ratione quam feminæ, et plura a Deo sortiti sint dona quam feminæ, teneanturque feminis esse in omnibus exemplares, tanquam caput earum. Idcirco ait Gregorius: Pensate, quæ culpa sit hoc viros appetere, a quo pastor Ecclesiæ curavit feminas prohibere. Imo universaliter omnibus Christianis utriusque sexus, vitandæ sunt omnes immoderatæ curiositates, pompositates, pretiositates, superfluitates in ornamentis ac vestibus, quum dicat Hieronymus: Si vir aut mulier se ornaverit, et vultus hominum in se provocaverit, quamvis nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur: quia venenum propinavit, si fuisset qui biberet. Ex quo innotescit, quod sit mortale peccatum. Nam et talis discrimini se committit, nec veretur quod ait Salvator: Væ homini per quem scandalum venit.13 Non ergo quærat Christianus vestibus complacere, sed moribus, quum in Ecclesiastico scriptum sit:14 In vestitu ne glorieris unquam. Qui autem se ornant aut liniunt intentione ac desiderio complacendi hominibus, aut quempiam provocandi, animas suas diabolo offerunt.

Spiritualiter ergo ornent se feminæ decore virtutum. Nam subditur: Sic enim aliquando, utpote tempore legis naturæ, et sanctæ mulieres, sperantes in Domino, non in ornatu vanissimo, aut divitiarum incerto, ornabant se virtuosis operibus, subjectæ propriis viris (juxta sensum expositionis inductæ); sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans, dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?15 Cujus estis filiæ per imitationem virtutum. Ideo sequitur: bene facientes, et non timentes ullam perturbationem, id est per vos orituram in domibus vestris, eo quod pacifice, virtuose et discrete, instar Saræ, habeatis vos cum maritis vestris ac ceteris. Vel, non immoderate formidantes perturbationes quæ ab aliis poterunt concitari, nec tribulationes quæ vobis possunt inferri, quum multæ sint tribulationes justorum, et omnes in Christo pie viventes patiantur interdum persecutiones:16 contra quas debemus clypeo patientiæ semper esse armati.17 Si ergo in lege naturæ tam virtuose habebant se feminæ, multo magis in lege gratiæ ita habere se debent. Legitur quoque secundo Regum, quod filiæ David regis vestibus utebantur talaribus.18

Consequenter docet princeps Apostolorum maritos, qualiter ad suas se habeant conjuges. Viri similiter, id est virtuose, cohabitantes secundum scientiam, id est, cum uxoribus demorantes discrete et circumspecte, ne eas scandalizetis, quia ad malum proclives sunt, quasi infirmiori vasculo muliebri, id est mulieribus vestris, tanquam vasculis naturaliter fragilioribus et imperfectioribus in donis naturæ, quam sunt viri: nam et corpore sunt communiter viris debiliores propter mollitiem complexionis; impertientes honorem, non solum quia ejusdem secum sunt speciei, utpote ad Dei imaginem similitudinemque productæ, sed etiam tanquam coheredibus gratiæ vitæ, id est, participibus gratiæ vobis collatæ, et ad eamdem beatitudinem ordinatis.19 Ad eamdem namque felicitatem creati sunt viri et feminæ, eademque gratiarum charismata utrisque sunt præstita. Sed et honorandæ sunt feminæ intuitu et amore Virginis gloriosæ, ex qua Deus verus incarnari dignatus est. Sunt itaque coheredes gratiæ vitæ, id est gratiæ per quam vere spiritualiter vivitur, atque ad vitam gloriæ pervenitur. Quanto itaque sexus femineus fragilior verecundiorque consistit, tanto a viris magis sunt feminæ honorandæ, salvo tamen ordine disciplinæ, et caritativa correptione servata: quia a viris sunt instruendæ, et dum excedunt, corripiendæ, a femineis quoque levitatibus et loquacitatibus compescendæ. Istud sacratissimus Petrus inducit, docet et præcipit, quoniam viri feminas suas tempore procedente faciliter solent contemnere, dure affari, et quasi ancillas tractare: quod pessimum est. Debent etiam viri uxoribus suis honorem impendere, eis moderate utendo, et eas reverenter, solo maritali affectu, ex causa rationabili accedendo, nec impudice eas tangendo, aut cum eis turpiter lasciviendo: quæ omnia observando, merentur frequenter copiosam bonamque sobolem ex conjuge procreare. Verumtamen non debet maritus conjugi suæ nimiam contribuere libertatem, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.20

Sic ergo, o conjugati, vos simul habere debetis, tam decenter, caritative atque concorditer, ut non impediantur orationes vestræ, id est, ne a Deo juste despiciantur, et suo preventur effectu. Nam qui impie conversantur, exaudiri indigni sunt, juxta illud: Peccatores Deus non audit; sed si quis cultor est Dei, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.21 Salomon quoque fatur: Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.22 Vel, Non impediantur orationes, id est, ne ab actu orandi impediamini: quia ut ait Salvator, oportet semper orare, et non deficere.23 Ab oratione autem frequenti, continua et devota, impedit hominem carnalium vacatio voluptatum, non solum tempore commixtionis, sed et postmodum usque ad tempus, eo quod obtusum et gravem efficiat sensum. Propter quod scribit Corinthiis Paulus: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi.24

Jam post specialia documenta ad speciales personas spectantia, introducit sanctissimus Petrus generales doctrinas ad universos fideles pertinentes. In fide autem omnes unanimes, id est, in his quæ sunt fidei christianæ, estote concordes, acquiescentes sacræ Scripturæ, secundum expositionem Ecclesiæ. Fides namque est totius spiritualis structuræ ac vitæ fundamentum. Idcirco necesse est ut fideles sint in fide valde unanimes et constantes, ne modicus error in principio, paulatim invalescat et grandis fiat in fine. Ideo ad Romanos loquitur Paulus: Deus det vobis id ipsum sapere in alterutrum, secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum;25 et ad Corinthios, Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.26 Quod vero in aliquibus libris hic additur, In oratione estote, non est de textu.

Compatientes, id est mutuo condolentes, prout caritas exigit. Unde sanctus Job protestatur: Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.27 Paulus quoque: Alter, inquit, alterius onera portate;28 et rursus:29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?30 Errantibus ergo et lapsis cordialiter compatiamur, orantes pro eis. Similiter in quacumque tribulatione et angustia constitutis, tentatis, afflictis, oppressis intime condoleamus. Et sicut incomparabiliter majus malum est culpa quam pœna, sic multo plus compatiamur proximis peccato dejectis, quam temporali pœna afflictis. Denique sicut corporale grave pondus ferens relevatur, si alter secum onus supportat; sic afflictus et miser relevamen sortitur, si alterum sibi conspicit condolere. Quumque, juxta Pauli doctrinam, fideles sint unum mysticum corpus, cujus caput est Christus, ita quod sumus invicem membra;313233 idcirco debemus invicem compati, sicut in corpore naturali, uno membro patiente, alia compatiuntur.

Fraternitatis amatores, id est proximorum, seu boni communis, socialisque vitæ dilectores sinceri. Misericordes, id est, tam corporalia quam spiritualia misericordiæ opera pro viribus exsequentes: quia ut Salomon ait, Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.3435 Et Christus: Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur; et denuo, Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.36 Non igitur in alterius lapsu quis rideat, nec de aliorum dissensione quis gratuletur :37 quia ut ait Scriptura, Qui in ruina lætatur alterius, non erit impunitus.38 Modesti, id est disciplinati, exemplares, discreti, prout admonet Paulus : Honeste et in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt.39 Humiles, ut sitis parvi et viles in oculis vestris. Non enim superborum, sed mansuetorum et humilium vita, mens, oratio placet Deo. Et Christus in Evangelio jubet :4041 Discite a me quia mitis sum et humilis corde.

Non reddentes malum pro malo, id est injuriæ opus pro illata injuria, nec maledictum pro maledicto, id est verbum maledictorium pro verbo maledico, hoc est, non vindicetis vos ipsos inordinate : quamvis interdum secundum processum et ordinem juris, sit inferenda vindicta ex caritate et zelo justitiæ propter bonum commune, atque ut impii refrenentur, et ne supplantetur justitia. Sed hoc non est reddere malum pro malo, sed potius bonum pro malo. Quandoque tamen laudabilius est pœnam et culpam propter Deum dimittere, quando videlicet hoc non cedit in derogationem justitiæ, nec adversatur paci communi, et forefactor ex hoc non fit ad peccandum proclivior. Sed econtrario sitis benedicentes maledicentibus vobis, id est bonum eis cupientes et deprecantes, sicut Dominus loquitur : Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vobis.42 Et alio loco :43 Benedicite maledicentibus. Hinc in Proverbiis scriptum est :44 Ne dicas, Reddam malum pro malo ; exspecta Dominum, et liberabit te. Et denuo Salomon loquitur : Ne dicas, Quomodo fecit mihi, sic faciam ei.45 Sed et in Levitico præcipitur :46 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Propterea David dixit : Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.47 Itaque non inferre injuriam alteri, bonum est; illatam æquanimiter pati, melius; pro injuria reddere gratiam, optimum. Ad quod nos Paulus hortans : Noli, inquit, vinci a malo, sed vince in bono malum.48 Quid ad hæc dicent, qui nec unum verbum durum volunt propter Deum sufferre, nec pro suis excessibus corripi, nec contenti sunt pro malo malum rependere, sed pro modica forsitan injuria, magnam retribuunt aut retribuere cupiunt ultionem? Advertant miseri isti, quam longe distant a doctrina Christi, seque emendent.

Quia in hoc vocati estis, id est, idcirco ad legem et fidem Christi estis perducti, quatenus ista adimpleatis : quæ nisi impleveritis, infidelibus damnabiliores eritis. Ideo autem ad hæc implenda estis vocati, ut benedictionem hereditate possideatis, id est, a Deo benedicamini in æternum, percipiendo ab eo dona gratiæ in præsenti, et munera gloriæ in futuro. Benedictio etenim Dei, est collatio munerum ejus, et multiplicatio eorumdem. Unde ad Ephesios Paulus fatetur : Deus benedixit nos omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo Jesu.49

Deinde confirmat ista Archiapostolus testimonio prophetali. Ait quippe Psalmista, quantum ad sensum : Qui enim vult vitam diligere, id est, qui voluntate imperrativa et efficaci diligit vitam gratiæ in hoc mundo, cupitque vitam beatam obtinere in cœlo, et videre dies bonos, id est æternitatis gloriam experiri.50 Dies namque dicuntur boni aut mali, sicut et tempus, propter ea quæ sunt aut fiunt in eis. Ideo dies hujus vitæ dicuntur mali, et tempus malum vocatur, propter mala culpæ et pœnæ quibus repletur hæc vita. Interdum tamen tempus bonum asseritur (juxta illud, Ecce nunc tempus acceptabile), propter dona gratiæ Dei in eo.51 Dies vero æternitatis in patria simpliciter boni et optimi sunt, quia in eis nulla unquam invenitur admixtio pœnæ aut culpæ. Coerceat linguam suam a malo, id est, ab omni verbo illicito, præsertim a verbis dolosis : quæ non solum loquenti, sed aliis quoque nociva sunt; et labia ejus ne loquantur dolum, id est, labia sua a dolosis reprimat

10 verbis : quia ut in Isaia habetur, Fraudulenti vasa pessima sunt;52 et Psalmista, Virum, inquit, sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.53 Vitanda sunt ergo omnia verba iniqua, detractoria, mendosa, pungitiva, derisoria, vana, scurrilia, nociva, fraudulenta, juramenta, perjuria, falsa testimonia; imo et verba otiosa, de quibus reddenda est ratio in die novissimo :54 quanto igitur magis de verbis præfatis, iniquis, mortalibus ? Unde loquitur Augustinus : Quomodo irasceris alteri, quando de te male loquitur, ita irascere tibi, quando de altero male loqueris; itemque, Non aliud cor tegat, et aliud lingua proferat. Necessaria igitur ad salutem est refrenatio linguæ, Salomone dicente : Qui custodit os suum et linguam, custodit ab angustiis animam suam;55 qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

Declinet autem a malo, id est, peccata in opere vitet, et faciat bonum, implendo præcepta. Et istæ sunt duæ quasi integrales partes justitiæ. Nam primo oportet a malo recedere, deinde bonum accedere. Inquirat pacem, id est, pacem pectoris nunc cum Deo, et pacem temporis cum proximo habere conetur, et persequatur eam, id est, eam perfecte sequatur et conservet, quatenus per pacem pectoris ac temporis, pertingat ad pacem æternitatis. Hinc loquitur Paulus :56 Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo; et rursus, Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes.57 Denique, quum pax pectoris sit tranquillitas ordinis, et quies mentis in Deo, non potest quis hanc pacem habere, nisi in primis declinet a vitiis : quia ut loquitur Isaias, Non est pax impiis.58 Secundo oportet bona peragere ex dilectione, cum promptitudine et delectatione. Propter quod ait Psalmista :59 Pax multa diligentibus legem tuam. Hæc etenim pax realiter est gaudium imperturbatum, operationi virtuosæ annexum. Tertio, necesse est ut in homine sit debita subjectio carnis sub anima, sensualitatis sub ratione et voluntate, rationis quoque et voluntatis sub Deo, per obedientiam et observantiam legis divinæ. Hinc mali pacem istam non habent, quoniam saluti propriæ adversantur, et dissident, dissentiuntque a se ipsis, atque inordinatum cor habent. Quia ergo pax ista difficulter acquiritur, faciliterque amittitur, necesse est eam inquirere, et adeptam diligentissime custodire.

Quia oculi Domini super justos : ideo adversa æquanimiter sustinere, et bona strenue debent implere, quia a summo Judice indesinenter adspiciuntur, qui justum eis aget judicium. Et recte oculi Dei super justos esse dicuntur, quia ubi amor, ibi oculus. Idcirco ad rem dilectam dirigitur visus. Justos autem Deus specialiter diligit, quum similitudo, amoris sit ratio. Propter quod ait Scriptura :60 Justus Dominus, et justitias dilexit, æquitatem vidit vultus ejus. Hinc sanctus Job contestatur : Nonne Deus considerat viam meam, et omnes gressus meos dinumerat ?61 Et justo Deus ait in Psalmo : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Porro oculi Domini sunt intellectus et sapientia ejus.62 Et aures ejus in preces eorum, id est, ad exaudiendum preces justorum paratæ sunt, dum orent salubriter et instanter. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est :63 Oratio justi penetrat cœlos; in Proverbiis quoque, Longe est Deus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.64 Justi etenim sunt amici Dei. Amicorum autem est, eadem velle et nolle. Vultus autem Domini, id est respectus divinæ justitiæ, est super facientes mala, et similiter super omittentes bona fieri jussa, quia eorum peccata ulcisci paratus est, nisi pœniteant. Unde fertur in Psalmo : Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui.65 Et alio in psalmo, ubi præallegata verba conscripta sunt, semiversiculo huic adjicitur :66 Ut perdat de terra memoriam eorum. Memoria enim justi cum laudibus;67 nomen vero impiorum putrescet.

Postremo, præinductis consonat illud Deuteronomii : Dominus Deus tuus, est

Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus, et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.6869

Footnotes

  1. 1 Cor. xi, 3. ↩

  2. Gen. iii, 16. ↩

  3. Gen. ii, 22. ↩

  4. Luc. i, 78. ↩

  5. 1 Cor. vii, 12-14. ↩

  6. II Cor. iv, 16. ↩

  7. Sap. vi, 20. ↩

  8. I Cor. i, 5. ↩

  9. Apoc. n, 9. ↩

  10. Apoc. ii, 9. ↩

  11. Eccli. ix, 8. ↩

  12. II Cor. viii, 2. ↩

  13. Matth. xviii, 7. ↩

  14. Eccli. xi, 4. ↩

  15. Gen. xviii, 12. ↩

  16. Ps. xxxiii, 20. ↩

  17. II Tim. iii, 12. ↩

  18. II Reg. xiii, 18. ↩

  19. Gen. i, 26; ii, 21-24. ↩

  20. Eccl. xxv, 30. ↩

  21. Joann. ix, 31. ↩

  22. Prov. xxviii, 9. ↩

  23. Luc. xviii, 1. ↩

  24. 1 Cor. vii, 5. ↩

  25. Rom. xv, 5, 6. ↩

  26. 1 Cor. i, 10. ↩

  27. Job xxx, 25. ↩

  28. Galat. vi, 2. ↩

  29. 1 Cor. xi, 29. ↩

  30. II Cor. xi, 29. ↩

  31. Rom. xii, 5; ↩

  32. 1 Cor. xii, 25-27; ↩

  33. Eph. iv, 15, 16, 25; etc. ↩

  34. Matth. v, 7. ↩

  35. Prov. xxii, 9. ↩

  36. Luc. vi, 36. ↩

  37. Eccli. xxv, 30. ↩

  38. Prov. xvii, 5. ↩

  39. Coloss. iv, 5. ↩

  40. Matth. xi, 29. ↩

  41. Judith ix, 16. ↩

  42. Matth. v, 44. ↩

  43. Luc. vi, 28. ↩

  44. Prov. xx, 22. ↩

  45. Prov. xxiv, 29. ↩

  46. Lev. xix, 18. ↩

  47. Ps. vii, 5. ↩

  48. Rom xii, 21. ↩

  49. Ephes. 1, 3. ↩

  50. Ps. xxxiii, 13 et seq. ↩

  51. II Cor. vi, 2. ↩

  52. Is. xxxii, 7. ↩

  53. Ps. v, 7. ↩

  54. Matth. xii, 36. ↩

  55. Prov. xxi, 23; xiii, 3. ↩

  56. II Cor. v, 20. ↩

  57. Rom. xii, 18. ↩

  58. Is. xlviii, 22. ↩

  59. Ps. cxviii, 165. ↩

  60. Ps. x, 8. ↩

  61. Job xxxi, 4. ↩

  62. Ps. xxxi, 8. ↩

  63. Eccli. xxxv, 21. ↩

  64. Prov. xv, 29. ↩

  65. Ps. xx, 10. ↩

  66. Ps. xxxiii, 17. ↩

  67. Prov. x, 7. ↩

  68. Deut. vii, 9, 10. ↩

  69. Deut. vii, 9, 10. ↩

Chapter 6 of 10