Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO CAPITULI QUARTI: CHRISTO IGITUR PASSO IN CARNE.

QUUM in imitatione conversationis passionisque Christi tota nostra consistat perfectio, ubertim princeps Apostolorum ad dominicæ passionis imitationem nos admonet, per adversitatum et tribulationum tolerantiam virtuosam. Idcirco nunc loquitur:

Christo igitur passo in carne, id est, quia Christus in carne propria passus est, non in deitate sua, quæ fuit impassibilis prorsus. Nec solum in carne sua patiebatur Salvator, sed in anima quoque. Habuitque corporales et spirituales, exteriores et interiores dolores, ita quod in omnibus exterioribus et interioribus suis sensibus affligebatur, atque in appetitu sensitivo tam concupiscibili quam irascibili. Nam et timorem et tristitiam habuit.1 Cœpit quippe contristari, et pavere, et tædere, dixitque: Tristis est anima mea usque ad mortem.2 Nec solum in prædictis organicis viribus, sed in potentiis quoque superioribus intellectivis graviter patiebatur, videlicet intellectu et voluntate. Quamvis enim anima ejus, quantum ad superiores has vires, fuerat tempore passionis in gaudio beatificæ fruitionis, ita quod non patiebatur in potentiis illis ad increatum objectum relatis, tamen in quantum potentiæ illæ erant fundatæ in essentia animæ, et respectum habebant ad objectum creatum afflictivum, sic erant in grandi afflictione, prout Thomas in tertia parte Summæ suæ hæc plenius docet. Imo, ut Bonaventura et alii bene deducunt, in Christo tempore passionis dolor compassionis excessit passionis dolorem. Sicque tota Christi humanitas vehementissime patiebatur, et tota natura humana in ipso, fuit in dolore summo ac maximo, quia tenerrimæ erat complexionis et summe perceptiva doloris, et erat maxime recens, vivax, nobilis, ac robusta. Nec fuit tunc in ea a superioribus viribus in inferiores redundantia consolatoria, doloris relevativa. Merito igitur debemus compati Christo, tantum et tanta propter nos passo, et ejus passioni nos conformare. Propter quod subditur:

Et vos eadem cogitatione armamini, id est, meditatione dominicæ passionis armate vos contra impugnationem deliciarum, seu concupiscentiarum, et vitiorum, et clypeo pœnitentiæ vos munite, passionemque Christi sequi proponite, carnem vestram cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo.3 Quia qui passus est in carne, desiit a peccatis. Si Desinere, accipiatur pro Cessare ab actu præterito seu incepto, certum est istud de Christo non posse exponi, eo quod nunquam peccaverit. Si autem Desinere, accipiatur pro Abstinere, potest de Christo intelligi. Nam ipse Christus in carne propter nos passus, abstinuit semper a culpis. Communiter vero exponitur istud de imitatoribus dominicæ passionis, ut sit sensus: Quia qui passus est in carne, id est, tribulationes corporales patienter sustinuit, et carnem suam affligendo per abstinentias, jejunia, disciplinas, vigilias, eam in animæ servitutem redegit, juxta illud : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo;4 desiit a peccatis, id est, a præteritis vitiis pœnituit, et se emendavit, nec carnalibus inquinamentis se fœdat. Unde Sponsa in Canticis:5 Lavi, inquit, pedes meos, quomodo inquinabo illos?

Ut jam non hominum desideriis, id est de cetero non carnalibus et humanis inordinatis affectibus, sed voluntati Dei, id est observationi divinorum præceptorum ad gloriam Creatoris, quod reliquum est in carne vivat temporis, id est, residuum temporis vitæ præsentis in hac carne mortali vivat et obediat, hoc est, vos ipsi de cetero per omne tempus vitæ vestræ serviatis obediatisque Deo. Tempus quippe dicitur agere vel pati, quod exsistentes in tempore agunt aut patiuntur, sicut in Evangelio ait Salvator:6 Crastinus dies sibi ipsi erit sollicitus. Et in primo libro Machabæorum habetur:7 Videns Jonathas quia tempus eum juvat.

Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, id est, satis et plus quam satis est quod elapsis temporibus vixistis carnaliter, et irrationabilium hominum voluntatibus acquievistis. Idcirco de reliquo, non solum a consuetis peccatis cessetis, sed præteritorum quoque temporum negligentias recuperetis, et vitia deploretis, semperque fructuose vivatis. Qui ambulaverunt ad infernum, in luxuriis, desideriis irrefrenatis, vinolentiis, id est assiduis et superfluis vini potationibus, quæ non solum animæ, sed et corpori maxime nocent (quibus dicitur apud Isaiam: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam8), comessationibus, potationibus, quantum ad aliorum poculorum sumptionem immoderatam, et illicitis idolorum cultibus, idololatriis maxime vitiosis. Hæc namque et consimilia scelera in gentibus regnaverunt, prout in libro Sapientiæ diffuse conscriptum est, ubi inter cetera fertur: Omnia commixta sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio, infidelitas, turbatio, perjurium, tumultus, bonorum Domini immemoratio, animarum inquinatio, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.9

In quibus nunc admirantur, non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem: id est, dum vitia ista exercent, mirantur quod vos qui olim fuistis socii eorum in talibus, nunc abstrahitis vos ab eis, blasphemantes Christum et fidem quam accepistis. Non enim cognoscunt viam justitiæ, ideo justos reputant fatuos. De talibus scriptum est per Sapientem: Dixerunt impii, cogitantes non recte: Venite, fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; vino pretioso et unguentis impleamus nos; nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.10 Denique multi sunt Christiani ita carnales et excæcati, ut mirentur si quis ad vitam claustralem et pœnitentialem confugiat, et ipsorum vitet consortia. Admiratio quippe consurgit ex hoc, quod insolitus effectus conspicitur cujus causa ignoratur. Hi autem obtenebrati pravi, non sciunt nec pensant quid moveat justos, et qualiter inspirentur a Deo. Propter quod ad Corinthios habetur: Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere. Qui reddent, id est, reddere exigentur, rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos, utpote Christo, de quo scriptum est: Ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.11 Siquidem Pater omne judicium dedit Filio. Salomon quoque protestatur:12 Cuncta quæ fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum sit, sive malum.13

Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, id est, exsistentibus in peccatis et perfidiis prædicata est lex Christi ab ejus discipulis. De taliter mortuis ait in Evangelio Christus: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.14 Et Paulus :15 Vidua, inquit, quæ in deliciis vivit, vivens mortua est; et rursus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Ut judicentur quidem secundum homines in carne, id est, ipsi mortui seu iniqui jam ad Christum conversi, et impiorum consortia devitantes, dijudicentur et reprobentur ab ipsis carnalibus et excæcatis hominibus, secundum hominum hujus sæculi sensum judicantibus, quorum judicia sunt perversa. Ista tamen dijudicatio conversorum ab impiis, est præter intentionem prædicantium, et ex eorum prædicatione occasionaliter sequitur. Sicque quod ait, Ut, tenetur concomitanter, non causaliter, sicut in Psalmo : Tibi soli peccavi, etc., ut justificeris in sermonibus tuis, etc. Vivant autem secundum Deum, id est in observantia præceptorum, in spiritu, id est recta mentis intentione et ex caritatis affectione : ad quod prædicatio directe ordinabatur. Unde ad Galatas fertur : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Et merito sic vivendum est. Omnium enim finis appropinquabit, id est, dies judicii incessabiliter appropinquat;16 vel, Omnium hominum finis, id est mors, indesinenter propinquat, quum tota hæc vita sit quasi cursus ad mortem.

Estote itaque prudentes, id est discreti, circumspecti et providi :17 quia horrendum est incidere in manus Dei viventis. Atque in medio laqueorum et invisibilium hostium omni ferocitate, calliditate, invidia repletorum ambulatis : qui tam fortitudine quam experientia et astutia nos valde excedunt, nec aliud machinantur nisi ut æterna felicitate, quam perdiderunt, nos spolient, infernalibusque nos secum involvant suppliciis. Idcirco oportet nos jugiter esse maxime circumspectos, timoratos, custoditos, sollicitos, prout in Deuteronomio sanctus Moyses exhortatur : Custodi temetipsum et animam tuam sollicite; ne obliviscaris verborum Domini, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.

Sed quia non sufficit diligentia nostra sine continua divinæ subventionis adstantia, recte subjungitur :18 et vigilate in orationibus. Quod dupliciter potest intelligi, et debet impleri : Primo, ut orando vigilemus, id est, cum cordis vigili attentione oremus. Non enim corde hinc inde vagante invocandus est Deus, sed animo recollecto, advertente et custodito, cum omni reverentia, humilitate et sancto timore. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Ante orationem præpara animam tuam;19 et noli esse quasi homo tentans Deum. Secundo, ut protrahamus vigilias in orando, non solum in die, sed nocturnis quoque temporibus orationibus insistendo, juxta illud in Psalmo : Media nocte surgebam ad confitendum tibi;20 et rursus, In die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum.21 Hujus siquidem rei Christus (cujus omnis actio nostra est instructio) nobis dedit exemplum. De quo scriptum est : Exiit Jesus in montem solus orare, et erat pernoctans in oratione Dei.22 Hanc doctrinam etiam Christus expressit, apud Marcum loquens : Vigilate (nescitis enim quando Dominus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne, quum venerit repente, inveniat vos dormientes ; videte, vigilate et orate.23

Sed quoniam absque caritate nihil est meritorium, subditur : Ante omnia autem, id est potissime et in primis ante exercitia cuncta, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes, id est caritatem fraternam indesinentem, et quantum possibile est, etiam actualem, ut tam in interiores quam exteriores caritatis actus assidue procedamus, quum signum caritatis sit exsecutio actus. Unde et Dominus ait : Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.24 — Sed quum primum maximumque præceptum sit, ut Deus toto corde ametur :25 quid est quod princeps Apostolorum hortatur, ut ante omnia mutuo diligamus? Et respondendum, quod eadem est caritas habitualis qua Deum proximumque diligimus, eo quod Deus sit ratio proximos diligendi. Sicque dilectio Dei et proximi se mutuo complectuntur. Idcirco, in eo quod ante omnia ad mutuam caritatem monemur, datur intelligi ut super omnia et ante omnia Deum amemus : sicque ad fraternam caritatem ante omnia nos hortatur Scriptura, in quantum ista dilectio fraterna caritatem Dei includit ac præsupponit. Quia caritas operit multitudinem peccatorum, id est, universa peccata ignis sanctæ dilectionis consumit et delet, non solum quantum ad culpam, sed etiam quantum ad pœnam, in toto aut in parte, secundum quod fervor amoris intensior fuerit sive remissior. Propter quod Christus dixit de beatissima Maria Magdalene : Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.26 In Proverbiis quoque Salomon ait : Universa delicta operit caritas.27 De hujus autem verbi expositione dicta sunt plura super illud Jacobi : Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.28

Hospitales invicem estote sine murmuratione, id est, patienter et gaudiose, gratis et caritative unus hospitet alium, et bene tractet eumdem. Præsertim autem religiosi peregrini et pauperes, sunt hospitandi et taliter repausandi. Istud namque est unum de operibus misericordiæ, quæ ad Christianos præcipue pertinent, et ad quæ caritas mutua specialiter obligat, ut scilicet unusquisque faciat alteri prout vult fieri sibi.29 Unde istud non observantibus Christus in die judicii est dicturus : Hospes fui, et non collegistis me.30 Hinc ad Hebræos dicitur : Caritas fraternitatis maneat vobiscum, et hospitalitatem nolite oblivisci;31 et Isaias, Egenos (inquit) vagosque induc in domum tuam.32 Quod sanctus Job implesse se pandit :33 Foris (inquiens) non mansit peregrinus; ostium meum viatori patuit.

Nec solum hospitalitatem debet quilibet exercere, sed cetera quoque beneficia sibi a Deo collata, proximis communicare pro posse. Ideo sequitur : Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, id est, quilibet vestrum dona sibi desuper præstita, proximis suis pie et caritative diffundat, impendat, communicet : ut per ea fructificet Deo, impleatque quod Dominus ait, Negotiamini dum venio;34 et sic talenta sibi tradita virtuose multiplicet; et ita se habeat circa proximum quemadmodum Deus se habuit circa ipsum. Hoc totum est, ut opera misericordiæ, tam spiritualia quam corporalia, proximis impendat unusquisque pro posse. Cui ergo a Deo collata est major sapientia, aut major gratia exhortandi, aut major virtutum perfectio, libenter informet ac moneat alios, et eos conetur convertere. Propter quod ait Scriptura : Sapientia abscondita et thesaurus occultus, quæ utilitas in utrisque?35 Unde ad Colossenses dicitur : Docentes et commonentes vosmetipsos in hymnis et psalmis.36 In Apocalypsi quoque scriptum est : Qui audit, dicat, Veni. Hæc itaque agite, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ37 Dei, id est amorosi erogatores et communicatores multiplicium charismatum aut donorum Spiritus Sancti, quo uni datur sermo sapientiæ, alteri sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii discretio spirituum, etc., prout ad Corinthios dicitur.38 Propter quod denuo loquitur Paulus : Unusquisque proprium donum habet a Deo.39 Ad hanc communicationem hortatur nos Salomon, dicens : Deriventur fontes tui foras.40 Et Christus : Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus. Est itaque Dei gratia multiformis, id est varia ac diversa, multipliciterque distincta.

Et potest per gratiam Dei hoc loco intelligi omne donum gratis a Deo impensum, per quod unus potest alteri aliquo modo prodesse. Specialiter tamen potest hic locus exponi de donis gratiæ gratis datæ, quæ ad aliorum dantur utilitatem. Specialiter quoque administratio seu communicatio ista ad prælatos, prædicatores, doctoresque pertinet, ut cum Psalmista dicere valeant Deo : Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi;41 et illud Sapientiæ: Non abscondam a vobis sacramenta Dei, neque cum invidia tabescente iter habebo, sed dona Dei communico vobis.42

Si quis loquitur, quasi sermones Dei, id est, non nisi de Deo loquatur, ita ut ad minus verba sua ad Dei referat gloriam et honorem, sintque utilia, juxta illud ad Ephesios: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui utilis est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.43 Vel, Quasi sermones Dei, id est, non aliud quis loquatur aut doceat, quam quod consonum est Scripturis vel continetur in eis. Propter quod Timotheo scripsit apostolus Paulus: Profanas vocum novitates devita.44 Vel, Quasi sermones Dei, id est, Deo adscribat quidquid boni aut salubriter dixerit.45 Non enim sufficientes sumus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.4647 Hinc scriptum est: In manu Dei sumus, et nos, et sermones nostri. Si quis ministrat, id est, bonum quodcumque alteri exhibet seu impendit, tanquam ex virtute quam administrat Deus, id est, non propria virtute, sed virtute sibi a Deo collata id se facere arbitretur, et omne bonum quod habet aut aliis impertitur, Deo tanquam superdignissimo fonti liberalissimoque datori, grata ac humili mente attribuat, quum dicat Salvator:48 Sine me nihil potestis facere;49 et Paulus, Quid habes quod non accepisti?50

Ut in omnibus honorificetur, id est, debito modo a vobis ac aliis honoretur, Deus Trinitas per Jesum Christum Dei et hominum mediatorem, hominem verum, Dominum nostrum, cujus virtute et merito gratiarum charismata nobis desuper infunduntur. Hoc est quod ait Salvator: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est.5152 Vas quoque electionis Corinthiis scribens: Omnia, inquit, in gloriam Dei facite; et ad Colossenses, Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini agite, gratias agentes Deo.53 Cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. De quo ait apostolus Paulus : Regi sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria.54 Ipse est enim rex omnipotens, in cujus ditione cuncta sunt posita.55 Est autem Deo gloria, id est infinita lætitia, clara quoque cum laude notitia, et immensa majestas.

Præterea, denuo redit Archiapostolus ad exhortandum fideles, ut habeant insuperabilem patientiam in adversis. Carissimi, nolite peregrinari, id est a fide fieri alieni, aut a Deo alienatos et exteros vos putare, in fervore, id est persecutionum impetu vehementi seu furioso, qui ad tentationem vobis fit, id est, vobis ab incredulis ac perversis, Deo permittente, infligitur ad vestri probationem et coronationem :56 quamvis impii alia intentione vos persequantur. Sed Deo disponente, omnia cooperantur electis in bonum. De hoc dicta sunt multa super illud Jacobi : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, etc.57 Itaque ex hac re, Nolite peregrinari; vel (ut alia littera, qua utitur Beda, habet), Nolite mirari; quasi novi aliquid vobis contingat. Istud enim novum non est, sed ut dixit Judith : Omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles;58 et Sapiens, Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus.59 Psalmista quoque : Multæ, inquit, tribulationes justorum. Hoc est quod in Proverbiis scribitur : Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, ita corda probat Dominus.6061 Hinc ait venerabilis Beda : In Ecclesia a protomartyre Abel, usque ad ultimum qui in fine mundi nascetur electum, nunquam persecutio deest. Imo, ut electionis Vas protestatur, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.62

Sed quum in secunda ad Corinthios dicatur, Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino:6364 quid est quod princeps nunc ait Apostolorum, Nolite peregrinari in fervore, etc., quum fervor iste non nisi in corpore isto mortali eveniat? Ad hoc respondetur ex verbis Alberti, quod aliquis dicitur peregrinari quatuor modis :65 Primo, propter distantiam loci. Et isto modo in hoc sæculo dicimur peregrinari, quoniam multum distamus a cœlo empyreo, quod est locus et patria electorum.

Ps. cxix, 5. Hinc ait Propheta : Heu mihi ! quia incolatus meus prolongatus est. Secundo, propter corporis hujus corruptibilitatem, et statum mortalem ac corpulentum. Sicque

II Cor. v, 6. loquitur Paulus : Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Verius tamen intelligitur peregrinatio ista propter spiritualem distantiam cognitionis hujus imperfectæ a perfecta notitia Dei, quam habent Beati. Propter quod præallegatis verbis

Ibid. 7. protinus addit Apostolus : Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Tertio, propter temporis elongationem. Propter quod in Genesi ait Jacob patriarcha : Dies pere-

Gen. XLVII, 9. grinationis meæ super terram, centum triginta anni sunt. Quarto, propter carentiam gratiæ ac providentiæ Dei. Et sic nullus fidelis debet se reputare peregrinum a Deo propter tribulationes quas patitur, quasi ob hoc sit a Deo relictus, et quasi Deus providentiam actuum non habeat humanorum, quoniam justos ab impiis tribulari permittit : imo hoc ipsum est præcipuum signum suæ providentiæ ac prædestinationis circa electos, quum per Zachariam protestetur : Ducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum.

Zach. xiii, 9. Quidam hunc locum ita exponunt : Nolite peregrinari, id est ad alia loca vos transferre, in fervore, etc., id est ex timore persecutionum. Nam, quamvis inter-

Matth. x, 23. dum liceat fugere, Christo dicente, Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam; tamen perfectius est manere, nisi sit persecutio certæ personæ, cujus fuga utilior est Ecclesiæ quam ejus festinatum martyrium, et propter majus bonum Ecclesiæ, non ex mortis timore, ineat fugam, sicut Paulus de Damasco clam fugit.

II Cor. xi, 33. Sequitur : Sed communicantes Christi passionibus, gaudete, id est, imitatione, intuitu et amore Christi propter vos passi, patiendo adversa gaudete in Domino : propter multiplicem fructum vobis inde provenientem; imo potissime, quia hoc complacet Deo in vobis, et quia hoc dignum et justum est, ut suo capiti membra assimilentur. Propter quod ait ipse : Gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo; et Jacobus, Omne (inquit) gaudium existimate, quum in diversas tentationes incideritis.

Matth. v, 12.

Jacob. 1, 2.

Ut et in revelatione gloriæ ejus, id est in aperta visione excellentiæ Christi, gaudeatis exsultantes, id est, tam vehementer gaudentes interius, ut redundet illud gaudium internum in corpus post resurrectionem futuram. Propter quod ait Psalmista : Satiabor quum apparuerit gloria tua.

Ps. XVI, 15.

Præterea Christi passionibus, quas pro nobis sustinuit, debemus variis modis communicare : Primo, eas in nostro corpore per imitationem assidue deferendo, corpus proprium in operibus pœnitentiæ affligendo, seu aliis tribulationibus propter Deum

II Cor. IV, 8, 10, 11. viriliter exponendo. Unde secunda ad Corinthios fassus est Paulus : In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Et ad Philippenses : In omni, ait, fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Secundo, de eis gaudendo propter summos et multiplices fructus earum : quia per eas placatus

Philipp. 1, 20. est Deus, et liberatum est genus humanum a morte æterna, purgatum quoque a morte peccati, et particeps factus est homo gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro; spiritusque maligni sunt victi. Idcirco ad Galatas locutus est Paulus : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi. Tertio, de imitatione cruciformi earum lætando, sicut Apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, ut scribitur in Actibus. Quarto, de merito

Galat. VI, 14.

Act. V, 41. passionis Christi et imitatione ejusdem, beatitudinem exspectando, quemadmodum secunda ad Corinthios inducitur: Scitote quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. Secunda quoque ad Timotheum: Si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus. Quinto, dominicam passionem quotidie cum pia et intima compassione reminiscendo, secundum illud ad Hebræos: Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem.66 Et in Threnis scriptum est: Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.67 Sexto, pro Christo martyrium sustinendo: qui tamen modus comprehendi potest sub primo. — Quum ergo non sit servus major domino suo, non renuamus exemplo Christi, et ejus intuitu ac amore, tribulationibus exerceri, adversa pati, castigari, ac corripi.68 Imo gaudeamus in talibus, sicut in omnibus divitiis, ut cum Paulo dicere valeamus:69 Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto; et item, Christo confixus sum cruci.

Sed et si exprobramini, id est, per verba contumeliosa et injuriosa vituperamini a perfidis et iniquis hominibus, in nomine Christi, id est idcirco quia in Christum creditis, aut secundum ejus doctrinam præceptaque vivitis, beati eritis, nunc in spe et merito, deinde in re et præmio, dummodo æquanimiter ex caritate sustineatis, et usque in finem in bonis perseveretis. Hoc est quod Christus affirmat: Beati eritis quum vos oderint homines, et quum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis. Gaudete in illa hora: ecce enim merces vestra multa est in cœlo. Hinc loquitur Augustinus: Socii contumeliæ, erunt et socii gloriæ. Idcirco nunc subditur:

Quoniam quod est honoris, gloriæ et virtutis Dei, id est honor quem Deus retribuit justis pro eorum actibus virtuosis (nam honor debetur virtuti), et gloria seu beatitudo quæ eorum meritis correspondet, in quantum ex caritate procedunt, et virtus seu constantia aut fortitudo qua Deus suos in adversis confortat, et qui est ejus Spiritus, id est Spiritus Sanctus, qui est Spiritus Christi, sicut et Patris, quoniam a Patre et Filio tanquam ex uno fonte atque eodem principio est procedens, quemadmodum Filius ait de Spiritu Sancto: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet.70 Paulus quoque fatetur:71 Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Super vos requiescit, id est, in cordibus vestris est unumquodque istorum. Nam honor et gloria quæ in patria præstabuntur electis fidelibus, sunt modo in eis per inchoationem et spem ac meritum, et radicaliter atque causaliter. Est item in eis formaliter virtus a Deo infusa, et Dei confortatio gratiosa. Sed et Spiritus Sanctus in omni virtuoso, humili et quieto quiescere perhibetur, prout apud Isaiam loquitur Deus:72 Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super quietum et humilem? — Potest et ita intelligi: Quod est honoris, gloriæ et virtutis, id est, quod Deus reputat honorabile, gloriosum et virtuosum, seu triumphale, videlicet invicta patientia in adversis, requiescit in vobis. Requiescit etiam Spiritus Sanctus super electos et justos, tanquam pius sessor et ductor eorum, dirigens eos quomodo vult, juxta illud:73 Justum deduxit Dominus per vias rectas. Propter quod loquitur Paulus: Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.74

Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, id est convitiosa verba in alium proferens, seu maledicens, aut alienorum appetitor, id est res aliorum auferre desiderans: hoc est, nolite hæc aut consimilia vitia perpetrare, nec per ea temporalem afflictionem et mortem mereri: præsertim quia in primativa Ecclesia hoc fuisset valde derogativum justorum fidelium, et causa derisionis fidei christianæ a perfidis, blasphemationisque Christi. Si tamen (quod absit) quis vitia ista commiserit, debet debitam punitionem pro eis patienter sufferre, ut in futuro misericordiam consequatur.757677

Si autem ut Christianus, id est, si patitur quia in Christum credit et ei obedit, non erubescat, quum non sit inhonestum seu erubescibile, sed justum et honore dignissimum, taliter pati. Ideo subditur: glorificet autem Deum in isto nomine, id est, Deum collaudet, et ei regratietur quod ei concessit hanc gratiam, ut scilicet pro justitia patiatur, et Christo sic conformetur. Nam et in Christum credere, et bona agere, ac pro justitia pati, dona sunt Dei, prout ad Philippenses asseritur: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut pro illo patiamini.78 Quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei, id est, in sæculo isto electi et justi, qui sunt vera et viva membra domus Dei, puta Ecclesiæ militantis, variis modis exercentur adversis, secundum ordinationem occulti judicii Dei, qui interdum per angelos sanctos castigat electos, interdum permittit eos a pravis hominibus atque dæmonibus flagellari sive occidi. In primitiva quoque Ecclesia tempus fuit persecutionis gravissimæ Christianorum, qui ab impiis morti adjudicabantur quotidie et trucidabantur. Propter quod ait Salvator: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo;79 et alibi, Ego (inquit) quos amo, arguo et castigo.80 Per Ezechielem etiam loquitur Dominus: A sanctuario meo incipite percutere.

Si autem primum a nobis, id est, si justi, fideles, electi in primis ita quotidie patiuntur adversa, et dijudicantur ab impiis; quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? id est, qualis et quanta erit incredulorum et reproborum damnatio, super quos non est virga Dei in vita præsenti, sed eorum vita est impunita nequitia, et lætantur quum malefecerint? quasi dicat: Valde dura erit illorum punitio in futuro, et quanto nunc diutius tolerantur, tanto tunc gravius damnabuntur. Unde in Joanne legitur: Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.81 Hinc secunda ad Thessalonicenses habetur: Gloriamur pro patientia vestra in omnibus persecutionibus quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei: si tamen justum est apud Deum, retribuere tribulationem his qui vos tribulant, in revelatione Domini Jesu Christi de cœlo, cum angelis, in flamma ignis dantis vindictam his qui non obediunt Evangelio, qui pœnas dabunt82 in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus, quum venerit glorificari in Sanctis suis.8384

Denique ex his sumitur evidens argumentum veritatis fidei christianæ. Videmus enim homines pessimos sanitate et prosperitate usque ad senectutem potiri, homines vero timoratos, justos ac devotissimos, omni tempore tribulationibus et adversitatibus exerceri. Si ergo non est vita post præsentem alia, in qua fiat retributio justa, ubi est justitia Dei, aut providentia ejus? Hanc rationem tangit Salomon in Ecclesiaste, ubi ait: Peccator ex eo quod centies peccat, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui quærunt faciem ejus.85 De qua re subtilissime fatur, disputatque Psalmista, dicendo: Dixerunt, Quomodo scit Deus? et, Si est scientia in Excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.86 Deinde subdit in persona viri justi fidelis: Et dixi, Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Tanquam dicat: Si iniqui sic prosperabuntur, nec judicabuntur a Deo, ergo inaniter juste innocenterque vixi. Quod quam absurdum sit dicere, innuit subdens:87 Si dicebam, Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi, etc.88 Et alia multa profunda addit de isto ibidem.

Et si justus vix salvabitur, id est, difficulter ad salutem pertinget finaliter, quum arcta sit via salutis, atque per multas tribulationes oporteat nos salvari, difficile quoque sit perseverare usque in finem, hostiumque evadere laqueos, et vincere tentationes, quæ et in extremis acrius sæviunt;89909192 impius, id est infidelis, et peccator, id est malus Christianus, ubi parebunt? id est, quo modo a vultu Dei et a rigore sui judicii se abscondere poterunt? Parebunt utique in judicio a sinistris, sed in malum ipsorum, et mallent non apparere.93 Et statim in lacum projicientur tartareum, ubi manebunt in æternum absconditi. — Porro, ut asserit Beda, hanc sententiam princeps Apostolorum ex Proverbiis Salomonis, secundum antiquam translationem, accepit. Pro quo S. Hieronymus transtulit:94 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? hoc est, si justus in præsenti vita affligitur, quanto magis iniqui qui hic non castigantur, nec emendantur, post vitam hanc damnabuntur?

Verumtamen certum est justos usque in finem perseverantes salvari.95 Idcirco quod ait, Si justus vix salvabitur, accipi potest per modum hyperbolicæ locutionis, qua aliquid dicitur per excessum, ad designandum magnitudinem rei insolitam. Sicque per verba ista insinuatur quam difficile sit hominem mortalem salvari : non ex parte omnipotentis Dei, in cujus manu sunt omnium corda, et quocumque voluerit, vertit ea absque omni difficultate ex parte sua, quum infinitæ virtuti omnia sint æque facilia;96 sed ex humana fragilitate, et multitudine ac magnitudine impugnationum atque tentationum oritur difficultas. Et quamvis Deus in hominis salvatione præsupponit liberum arbitrium, quod non cogitur, non tamen ex parte Dei est difficultas, ut aliqui somniant : quoniam Deus omnipotens superfacile, quando vult, infundit gratiam quamdam, quæ omnem cordis duritiam obicemque repellit ac tollit, ut sanctus loquitur Augustinus, et Thomas in Summa contra gentiles allegat.

Quum igitur justus vix salvetur, ob rigorem divini judicii, in quo quæ homini justa videntur, sæpe injusta reperiuntur, congrue subditur: Itaque et hi qui patiuntur secundum voluntatem Dei, id est, pro justitia patiuntur adversa pie, æquanimiter et constanter, secundum quod complacet Deo, vel etiam correptiones et correctiones pro suis peccatis modo libenter suscipiunt, fideli Creatori commendant animas suas, id est, se ipsos Deo humiliter fiducialiterque committunt, non præsumendo de propriis viribus aut meritis, sed Deo omne bonum attribuentes, cujus dona sunt merita nostra. Idcirco subjungitur: in benefactis, id est in virtuosis suis operibus, quæ cupiunt pie acceptari a Deo, in quo totam suam figunt fiduciam, ejus subventioni, conservationi, protectioni jugiter inhærentes. De quo ad Corinthios loquitur Paulus: Fidelis Deus, 1Cor. x, 13. qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum. Dicitur autem Deus fidelis, a fidelitate quæ est pars justitiæ, quia fidelibus suis servat fidelitatem, prout in Scripturis testatur. Propter quod ait Propheta: Fidelis Deus in omnibus verbis suis. De quo in Deuteronomio scribitur: Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se.97 Non autem vocatur fidelis, a fide quæ est theologica virtus, quæ ei non convenit. les sunt t. dominantes in clero : qui magis proprium quam Dei honorem respiciunt, nec curant de Dei inhonoratione, dummodo ipsi a subditis honorentur. Non enim habent sincerum zelum justitiæ, sed ad se ipsos vitiose reflexi sunt. Et istud prohibuit Christus in Cœna novissima, quia apud Lucam habetur : Quum facta fuisset inter discipulos contentio, quis eorum videtur esse major, respondit Salvator : Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic;98 sed qui major est in vobis, fit sicut junior, et qui præcessor est, sic ministrator.

Denique duplex est dominium : Unum ordinatum, videlicet dignitas principatus, sive prælatio ad inferiorum profectum relata. Et istud dominium competit præsidentibus sicque domini possunt vocari. Unde et Josue dixit :99 Domine mi Moyses, prohibe eos; et Aaron ad Moysen, Ne indignet, inquit, dominus meus :100 cui et tribus Ruben et Gad loquebantur, Servi tui sumus.101 Sic et S. Clemens vocavit beatissimum Petrum dominum suum, ut in Itinerario Clementis habetur. Et filii Israel dixerunt ad Gedeonem : Dominare tu nostri.102 In Actibus quoque Apostolorum custos ceteris dixit Paulo atque Silæ :103 Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? et Anselmus in epistola de incarnatione Verbi, scribit Romano Pontifici : Domino et patri universæ Ecclesiæ peregrinantis in terra. — Aliud est dominium inordinatum, utpote præsidentia ad proprium commodum ex fastu relata : quæ prælatis atque principibus prohibetur, quum in Deuteronomio Dominus dicat de rege : Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in parum dexteram vel sinistram.104 In Ecclesiastico quoque habetur : Rectorem te posuerint? Noli extolli; esto in illis quasi unus ex eis; curam illorum habe, et ita considera.105 De hac re multa scribit Bernardus in libro de Consideratione. — Per hanc quoque distinctionem multa verba Sanctorum ad invicem concordantur, quæ inter se repugnantiam quamdam habere videntur.

Præterea, quia ordinatum dominium, et recta prælatio, non ad proprium commodum seu honorem, sed ad subditorum utilitatem refertur, idcirco prælationes et dignitates ecclesiasticæ, servitutes vocantur; et ipsi qui præsunt, servos se veraciter reputant eorum qui suæ gubernationi commissi sunt. Unde et Pontifex summus appellat se servum servorum Dei. Propterea prælati et principes debent tanto humiliores, timoratiores et custoditiores consistere, quanto pluribus præsident, utpote districtius judicandi, atque pro pluribus rationem daturi.

Sed forma facti gregis, id est gregi vobis credito exemplares effecti. Nempe, quum unusquisque debeat proximorum scandala devitare, eosque ædificare, dicente Apostolo, Quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus;106 et item, Hoc judicate, ne ponatis fratri offendiculum vel scandalum :107 multo magis ista ad prælatos superioresque pertinent, qui ex officio specialiter obligantur subditos a vitiis expurgare, et ad virtutes inducere. Propter quod Timotheo antistiti præcipit Paulus : Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate;108109110 et rursus : Sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.111 Tito quoque archiepiscopo scribens : In omnibus, inquit, te ipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate.112113 Teste quippe Gregorio : Quum pastor per abrupta graditur, grex ejus in præcipitium labitur; et cujus vita despicitur, restat ut ejus prædicatio contemnatur. Ex virtuosa siquidem et exemplari conversatione ac informatione superiorum, in tantum dependent profectus et salus inferiorum, ut per Jeremiam Dominus protestetur : Quoniam stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est.114 In Ecclesiastico etiam dicitur :115 Secundum

Footnotes

  1. Matth. xxvi, 37, 38; ↩

  2. Marc. xiv, 33, 34. ↩

  3. Galat. v, 24. ↩

  4. 1 Cor. ix, 27. ↩

  5. Cant. v, 3. ↩

  6. Matth. vi, 34. ↩

  7. 1 Mach. xii, 1. ↩

  8. Is. v, 11. ↩

  9. Sap. xiv, 25, 26. ↩

  10. Sap. ii, 1, 6-8. ↩

  11. Act. x, 42. ↩

  12. Joann. v, 22. ↩

  13. Eccle. xii, 14. ↩

  14. 1 Tim. v, 6. ↩

  15. Matth. viii, 22. ↩

  16. 1 Tim. ii, 1, 6-8. ↩

  17. Hebr. x, 31. ↩

  18. Deut. IV, 9. ↩

  19. Eccl. xviii, 23. ↩

  20. Ps. cxviii, 62. ↩

  21. Ps. lxxvi, 3. ↩

  22. Luc. vi, 12. ↩

  23. Marc. xiii, 35, 36, 33. ↩

  24. Joann. xv, 12. ↩

  25. Matth. xxii, 37, 38. ↩

  26. Luc. vii, 47. ↩

  27. Prov. x, 12. ↩

  28. Jacob. v, 20. ↩

  29. Matth. vii, 12. ↩

  30. Matth. xxv, 43. ↩

  31. Hebr. xiii, 1, 2. ↩

  32. Is. LVIII, 7. ↩

  33. Job xxxi, 32. ↩

  34. Luc. xix, 13. ↩

  35. Eccli. xx, 32. ↩

  36. Coloss. iii, 16. ↩

  37. Apoc. xxii, 17. ↩

  38. I Cor. xii, 8-10. ↩

  39. I Cor. vii, 7. ↩

  40. Prov. v, 16. ↩

  41. Ps. xxxix, 11. ↩

  42. Sap. vi, 24, 25. ↩

  43. Ephes. iv, 29. ↩

  44. 1 Tim. vi, 20. ↩

  45. Rom. viii, 28. ↩

  46. 2 Cor. iii, 5. ↩

  47. Sap. vii, 16. ↩

  48. Ps. xxxiii, 20. ↩

  49. Joann. xv, 5. ↩

  50. 1 Cor. iv, 7. ↩

  51. Matth. v, 16. ↩

  52. Matth. v, 16. ↩

  53. Coloss. iii, 17. ↩

  54. 1 Tim. i, 17. ↩

  55. Esther xiii, 9. ↩

  56. 1 Tim. ii, 5. ↩

  57. Jacob. i, 12. ↩

  58. Judith viii, 23. ↩

  59. Sap. iii, 6. ↩

  60. Prov. xvii, 3. ↩

  61. Prov. xvii, 3. ↩

  62. Act. xiv, 21. ↩

  63. 1 Cor. v, 6. ↩

  64. 1 Cor. x, 31. ↩

  65. 2 Cor. v, 6. ↩

  66. Hebr. xii, 3. ↩

  67. Thren. iii, 20. ↩

  68. Joann. xiii, 16. ↩

  69. Galat. vi, 17. ↩

  70. Joann. xvi, 14. ↩

  71. Rom. viii, 9. ↩

  72. Cf. ls. lxvi, 1, 2. ↩

  73. Sap. x, 10. ↩

  74. Rom. viii, 14. ↩

  75. Rom. ii, 19. ↩

  76. II Tim. ii, 11, 12. ↩

  77. II Cor. i, 7. ↩

  78. Philipp. 1, 29. ↩

  79. Joann. XVI, 2. ↩

  80. Apoc. III, 19. ↩

  81. Joann. III, 18. ↩

  82. II Thess. I, 4-10. ↩

  83. Eccle. viii, 13. ↩

  84. Ezech. IX, 6. ↩

  85. Eccle. VIII, 12. ↩

  86. Ps. LXXII, 11, 12. ↩

  87. Job XXI, 9. ↩

  88. Ps. lxxii, 15. ↩

  89. Philipp. I, 29. ↩

  90. Act. XIV, 21. ↩

  91. Matth. VII, 14. ↩

  92. Prov. II, 14. ↩

  93. Matth.xxv, 41. ↩

  94. Prov. xi, 31. ↩

  95. Matth. x, 22. ↩

  96. Prov.xx1,1. ↩

  97. Ps. cXLIV, 13. Deut, vi, 9. ↩

  98. Luc. xxii, 24-26. ↩

  99. Num. xi, 28. ↩

  100. Exod. xxxii, 22. ↩

  101. Num. xxxii, 25. ↩

  102. Judic. viii, 22. ↩

  103. Act. xvi, 30. ↩

  104. Deut. xvii, 20. ↩

  105. Eccli. xxxii, 1, 2. ↩

  106. Rom. xiv, 19. ↩

  107. Ibid. 13. ↩

  108. 11Tim. n, 15. ↩

  109. 1Tim. iv, 12. ↩

  110. I Tim. iv, 12. ↩

  111. II Tim. ii, 15. ↩

  112. Tit. ii, 7. ↩

  113. Tit. ii, 7. ↩

  114. Jer. x, 21. ↩

  115. Eccli. x, 2. ↩

Chapter 8 of 10