Skip to the text

Articulus 2

SPIRITUALIS EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI.

HIC liber Regum inter Scripturas canonicas est solennis, mysteriis plenus, moralibus documentis refertus, ad informationem regum et principum, imo et prælatorum omnium, præcipue valens. Itaque allegorice per Elcanam, qui (ut habitum est præcedenti articulo) interpretatur possessio Dei, intelligitur Christus Unigenitus Patris æterni, loquens in Proverbiis: Dominus possedit me initio viarum suarum; atque in Evangelio alloquens Patrem: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Hic fuit vir, etiam a suæ conceptionis et incarnationis exordio, non magnitudine corporis et ætate, sed omni perfectione sapientiæ ac virtutum. De quo Jeremias prædixit: Mulier circumdabit, id est, in utero habebit, feret, ac pariet virum. Nempe mulierem brachiis suis circumdare aut amplecti virum, non est novum neque mirum. De tali ergo circumdatione Jeremias non loquebatur, quippe qui verbis istis immediate præmisit: Novum faciet Dominus super terram. Fuit quoque Christus vir unus, id est maxime singularis et unicus, parem non habens, et summe indivisus a se, ac divisus seu distinctus ab aliis, et maxime uniformi modo se habens, utpote a luce sapientiæ ac virtutum sinceritate et æquitate nunquam recedens. Fuit item de Ramathaim Sophim, id est, de sublimitate altissimæ contemplationis, et ab altitudine cœli Oriens nobis ex alto. Fuitque Ephratæus, id est frugifer, seu maxime fructuosus, et omni gratia plenus, qui dixit: Quia quæ placita sunt Patri, facio semper. De quo ab Isaia erat prædictum: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Cui et Pater ait per Isaiam: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Ecce quam fructuosissimus fuit. Et habuit duas uxores, id est Synagogam, primo fecundam, quæ exprimitur per Phenennam, et Ecclesiam ex gentibus congregatam, primo sterilem, sed fecundissimam postmodum. Et sicut Phenenna ex sua fecunditate intumuit, et

Prov. viii, 22.

Joann. xvii, 10.

Jer. xxxi, 22.

Ps. xviii, 7; Luc. i, 78.

Joann. viii, 29.

Is. liii, 10.

Ibid. xlix, 6.

Annam contempsit, vexavit et persecuta est valde; sic Synagoga ex multitudine et magnitudine præstitorum sibi desuper charismatum superbivit, et gentilitatem, imo et primitivam Ecclesiam gentium, eos quoque qui ex Judaismo Ecclesiæ gentium se junxerunt, multipliciter impugnavit, et quod omni gratia Dei careret Ecclesia, improperavit eidem impia Synagoga.

Et ascendebat vir ille de civitate sua.1 Sic et Christus statutis diebus venit Jerosolymam, intravitque templum, et secundum naturam assumptam adoravit Patrem, sacrificans ei sacrificium perfectissimæ orationis ac devotissimæ laudis. Deditque Phenennœ partes. Tunc enim nondum conversi erant gentiles, nisi paucissimi; sed Judæorum multi tunc erant fideles, quibus gratiæ partes seu dona diversa largitus est. Gentilitati autem dedit permodicum, et ejus sterilitati condoluit, quia secundum prædestinationem æternam, valde specialiter eam amavit. Dominus autem concluserat vulvam gentilitatis, id est, mentem ipsius nondum per dona gratiæ fecundavit. Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Nam quidam gentilium adspirabant ad fidem et gratiam Salvatoris, et suam derelictionem deflebant. Unde et quidam illorum dixerunt Philippo, Domine, volumus Jesum videre:2 quia nondum pabulo Scripturarum, consolatione interna, donis charismatum erant refecti. Verum Salvator hanc gentilitatis desolationem cito consolari dignatus est, et ejus orationem implevit, dans ei copiosissimum fructum, ita quod plures filii facti sunt desertæ, quam ejus quæ fuit libera, et habuit virum.3

Insuper, sicut Heli putavit Annam intentissime deprecantem, exsistere temulentam; sic principes sacerdotum, conversam gentilitatem ad Dominum affectuosissime proclamantem, reputabant insanientem. Tandem tamen multa turba sacerdotum legalium conversa ad Christum, confortavit et consolata fuit humilem gentilitatem, promittens ei exauditionem et fecundationem a Domino:4 quo facto, tranquillitatem concepit in anima, et a Christo sponso est fecundata. Quumque filios genuisset ex aqua et Spiritu Sancto, noluit eos Deo offerre, nisi ablactatos a lacte, sciens nullum Deo acceptum, nisi qui carnalium delectationum fœditatem et immoderantiam aspernatur, dicente Apostolo:5 Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ.6 Nec enim sapientia invenitur in terra suaviter viventium, sed potius in his qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.78 Ideo loquitur Isaias: Quem docebit Dominus scientiam?9 et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere. Facta igitur hac ablactatione, adduxit Ecclesia filios suos ad arcem perfectionis, ad vitam contemplativam, ad æternam salutem, in vitulis tribus, id est per fidem, spem et caritatem, et tribus modiis farinæ, hoc est in fide superdignissimæ Trinitatis, in quibus est deitas una purissima, tanquam mundissima simila: et sicut tres modii sunt æquales, sic in tribus superbenedictis Personis est vera et summa æqualitas; et amphora vini, id est consolatione et potatione spirituali, ac sapore justitiæ, seu communione sanguinis Christi.

Præterea, tropologice per Elcanam designatur prælatus, quem oportet esse actione præcipuum, ut vere sit vir unus, viri nomine dignus, uniformis et stabilis, et contemplatione præ cunctis suspensus: sicque sit de Ramatha, id est celsitudine speculationis, ita ut oculo contemplationis secreta mysteria, præterita, præsentia et futura, æternam et increatam veritatem, incircumscriptamque bonitatem queat conspicere, et cum summo ardore diligere. Qui habet duas uxores, unam virtuosam et aliam vitiosam, id est animam subditi boni sibi commissam, similiter animam mali. In omni etenim grege reperiuntur communiter aliquæ animæ bonæ et aliquæ malæ. Et qui boni sunt, infestationem ab impiis patiuntur.10 Sunt etiam aliquæ animæ ad tempus devotæ et fructuosæ, quæ tamen tempore procedente extolluntur incaute ac qua dilabuntur.11 Aliæ vero quæ diu spiritualiter fuerant infecundæ, præveniuntur a Spiritu Sancto, et convertuntur atque fructificant. Ideo in hac vita omnia incerto cursu aguntur, et necessarium est semper timere ac providere, ne qui stare videtur, labatur.12 Ideo in Apocalypsi monetur:13 Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.

Præterea, quidam per duas uxores vitam activam et contemplativam intelligunt. Estque necesse in primis assumere vitam activam, exercendo se in actibus virtutum moralium, in luctu et labore pœnitentiæ salutaris, in exterioribus misericordiæ operibus, et ita per vitam istam tanquam per januam ad vitam ingredi contemplativam. Quamvis autem vita activa, instar Phenennæ, videatur contemplativa vita fructuosior esse, contemplativa tamen secretior est atque divinior: imo interdum profert unum meritorium actum, multis vitæ activæ operibus præstantiorem. Deinde tempore opportuno sua ferventissima oratione, incalescenti amore, sincero intuitu solet quandoque multis gratiam conversionis mereri. Quemadmodum autem Phenenna Annam tanquam infecundam improbe exprobrabat, sic quidam activi contemplativis tanquam otiosis et inutilibus obloqui solent. Porro Anna plorat, nec accipit cibum, quoniam anima contemplativa ex multis causis lacrimatur ubertim, puta ex puro ad Deum amore, et ex dulci complacentia gratiosæ præsentiæ ejus, ex desiderio quoque suæ beatificæ visionis et plenæ fruitionis. Deinde sui ipsius et aliorum deflet peccata, et proprium imperfectum anxie deflet, atque cum Anna ardentissime orat, ut Deus præstare sibi dignetur fecunditatem optatam, quam Deo semper cum omni gratiarum actione adscribere proponit fortissime. Plorat demum ex meditatione et compassione passionis dominicæ. Ideo fecundatur, consolatur et tranquillatur a Domino in tantum, ut nec prosperis extollatur, neque adversis dejiciatur, nec vultus ejus amplius in diversa mutentur. Vir hujus animæ, uno modo dici potest ejus prælatus bonus, qui tali animæ vehementer congratulatur, et gratias refert Deo pro ea.

Moraliter ex isto capitulo edocemur, exemplo Annæ, patientiam in omni adversitate habere, mansuetudinem observare, nec contra injuriantes contendere; increpationes etiam eas quas forsitan non meruimus, æquanimiter tolerare, et correptores ipsos reverenter affari, ac deprecari ut orent pro nobis. In omni quoque angustia ad Deum confugere confidenter, et coram eo cor nostrum effundere orando instanter, et taliter exorare cum disciplina atque silentio, ne sibilo oris et gestibus indisciplinatis, aliorum devotionem impediamus, aut eorum orationes interrumpamus:1415 imo qui taliter orat, iram colligit magis quam veniam, secundum Chrysostomum; imo talis Deum offendit et proximum, et sua inquietudine ac indiscretione graviter lædit se ipsum. Hinc et Rabanus loquitur: Forma orandi nobis hic traditur, ut non in multiloquio, sed in compunctione et lacrimis Dominum invocemus, quoniam sacrificium Deo spiritus contribulatus. Postremo, studeat quilibet nostrum esse vir unus. Nam ut disseruit Origenes:16 Quamdiu peccatores sumus, indigni sumus titulo hujus laudis. Peccator etenim non est unus, sed multus. Intueor equidem vultum illius, nunc irati, nunc mansueti, nunc læti, nunc tristis, nunc tranquilli, nunc perturbati, et ita non est unus, sed tot in eo personæ videntur, quot mores. Ideo ait Scriptura: Sapiens in sapientia manet ut sol, stultus autem mutatur ut luna;17 imo unusquisque justorum non solum est unus, sed et omnes competenter unus dicuntur, quia ipsorum est cor unum et anima una.181920

Footnotes

  1. Joann. VII, 10; X, 22, 23. ↩

  2. Joann. XII, 21. ↩

  3. Galat. IV, 27. ↩

  4. Act. VI, 7. ↩

  5. Joann. III, 5. ↩

  6. Hebr. V, 13. ↩

  7. Galat. V, 24. ↩

  8. Job XXVIII, 13. ↩

  9. Is. XXVIII, 9. ↩

  10. II Tim. III, 12. ↩

  11. II Tim. XII, 21. ↩

  12. 1 Cor. x, 12. ↩

  13. Apoc. III, 11. ↩

  14. Thren. II, 19. ↩

  15. Ps. LXI, 9; ↩

  16. Ps. L, 19. ↩

  17. Eccl. XXVII, 12. ↩

  18. Eccli. XXVII, 12. ↩

  19. I Cor. x, 12. ↩

  20. Act. IV, 32. ↩

Chapter 3 of 52