Articulus 3
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI ET CANTICI SANCTÆ ANNÆ : EXSULTAVIT COR MEUM IN DOMINO.
PROPRIUM est sanctorum, de acceptis beneficiis Dei non inaniter erigi, sed magis humiliari, et Deo piissimo ac liberalissimo grates referre. Et quædam utriusque sexus personæ, speciale atque præcipuum quodcumque beneficium Dei sortitæ, speciale etiam canticum super hoc cecinerunt ac ediderunt, et illud reliquerunt in scriptis, ut non solum propriis in personis, sed insuper corde et ore posterorum, Deum laudarent; atque ex consideratione divinorum effectuum, ipsum omnium fontem bonorum, Deum excelsum et omnipotentem, in se ipso extollerent, contemplarentur et honorarent, quemadmodum libro Judicum Debora, et hoc loco Anna, in Evangelio quoque gloriosissima Virgo Deifera, fecisse leguntur. Itaque hoc spiritu prophetiæ illustrata, non solum circa se facta, et sibi jam exhibita intuens, sed et quædam sibi aliisque futura prospiciens, grata et hilari voce prorumpit in laudem Dei :12 quæ laus seu gratiarum actio hic vocatur3 oratio, præsertim quia et gratiarum actio, pars ac species orationis exsistit, secundum illud ad Timotheum, Obsecro primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus.45
Ait ergo : Exsultavit cor meum in Do-mino : id est, tam vehementi jucunditate impletum est spirituali, quod redundavit in partem sensitivam atque in corpus, juxta illud Psalmi : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.6 Denique omnis delectatio ordinata et bona, est in Deo. Delectatio quippe consistit in actu, et ei annectitur, eumque concomitatur et perficit, dummodo actus conveniens sit ac plalectatio autem ordinata et bona, non nisi in actu consistit virtutis, cujus actus ad debitum finem refertur et congruenter exsequitur. Dupliciter itaque contingit gaudere seu delectari, aut exsultare in Deo. Primo, tanquam in proprio et immediato objecto : sicque delectamur in Deo per fidem, spem, caritatem et contemplationem, hoc est, in ipsum credendo, in ipsum sperando, eum amando et contemplando. Propter quod dixit Apostolus : Deus spei vos repleat omni gaudio et pace, in credendo. Et rursus :7 Spe gaudentes. Sic quoque lætamur in Deo, ipsum orando, laudando, psallendo.8 Secundo, delectamur in Deo tanquam in objecto mediato, seu tanquam in fine, in quantum operationes virtutum circa objecta creata versantium, ordinamus ad Dei honorem, et eas secundum Deum exsequimur. Præterea, quamvis gaudium seu delectatio magis ad vires appetitivas, videlicet ad appetitum sensitivum ac voluntatem pertineat, nihilo minus experientia docet, quod etiam in aliarum potentiarum actibus delectatio vera exsistat, sicut in intelligendo, recordando, gustando, tangendo, et aliorum exteriorum interiorumque sensuum actione. Delectatio etenim oritur ex unione potentiæ cognoscitivæ aut appetitivæ cum objecto sibi conveniente, ipsaque delectatio est quasi quædam quietatio, tanquillatio, ac diffusio potentiæ in suo objecto sibi convenienti.
Anna igitur ex contemplatione dilectioneque Dei, et ex speculatione beneficiorum ac operum ejus, toto corde, hoc est intellectu ac voluntate, exhilarata : Exsultavit, inquit, cor meum in Domino, id est, intellectus seu ratio et voluntas animæ meæ in Deo sunt gloriatæ. Et gloriatio illa intellectualis, solet gaudium appellari; et proprie exsultatio, quasi extra se saltatio, nuncupatur, quando ex plenitudine sua redundat in inferiores animæ vires, atque per signa relucet in corpore, præsertim in visu et vultu: imo aliquando resultat in tantum, quod facit hominem tripudiare, saltare ac plaudere, quemadmodum David ante arcam viribus totis saltavit, et claudus ex utero matris, a principe Apostolorum curatus, ambulavit exsiliens, ac Dominum laudans.9 Nempe, ut ait Philosophus, Quemadmodum sphæra superior suo impetu rapit et post se trahit sphæras inferiores, quas quotidie circumvolvit ab oriente in occidentem, illis econtrario motu proprio ab occidente in orientem tendentibus; sic superior pars animæ, præsertim voluntas, inferiores vires, appetitumque sensitivum, sua in eas redundantia post se trahit ac rapit: quod in sublimiter contemplantibus clarissime demonstratur, quorum corpus et corporeæ vires ex vehementi occupatione intellectualium virium circa divina objecta, sopiuntur et a suis actibus suspenduntur.
Et exaltatum est cornu meum in Deo meo.10 Quum dicat Psalmista, Dixi iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu; et Amos dicat, Væ qui dicitis, Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? quid est quod sancta hæc femina protestatur, Exaltatum est cornu meum? Sed advertendum, quod cornu in Scripturis multipliciter sumitur: Uno modo pro regia potestate, sicut in Daniele et Apocalypsi frequenter, ut quum apud Danielem legitur: Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt.1112 Secundo accipitur cornu pro evidenti manifestatione, juxta illud in Luca: Erexit cornu salutis nobis. Tertio, pro fortitudine corporali seu spirituali, ut quum in Deuteronomio in benedictione Joseph asseritur:13 Cornua ejus, cornua rhinocerotis, in ipsis ventilabit gentes. Quarto, pro inordinata et præsumptuosa erectione sui ipsius: et hoc vocatur cornu superbiæ; sicque frequentius in Scripturis et in communi modo loquendi accipitur. Quinto, pro forti et virtuosa tendentia in aliquod magnum: quod vocatur cornu magnanimitatis. Hinc aliqui recte dicunt, quod cornu in Scripturis sumitur pro motu seu conatu mentis se extendentis in aliquid arduum: quod si fiat secundum rationis dictamen et divinæ legis doctrinam, vocatur cornu virtutis; sin autem, vocatur cornu elationis. Itaque Anna ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo, id est, motus et actus spei meæ, per Dei auxilium, consecutus est optatum effectum: quoniam quod orando obtinere speravi, obtinui. Rursus, Exaltatum est cornu meum in Deo, id est, fortitudo mihi gratiose concessa prævaluit.
Dilatatum est os meum super inimicos meos, id est, adversarios meos juste irrisi, puta Phenennam et liberos ejus, qui me oderunt et afflixerunt, quamvis ego diligerem eos. Invisibiles quoque animæ meæ hostes, qui me ad pusillanimitatem et immoderatam tristitiam trahere nitebantur, derisi et vici. Vel, Dilatatum est os meum, id est, late apertum ad laudandum et glorificandum Dominum Deum, super inimicos meos, id est de justa eorum dejectione. Vel, Super eos, id est plus quam os eorum. Quia lætata sum in salutari tuo, id est in salubri tuo auxilio, vel in te ipso omnium summo salutari, de quo beatissima cecinit Virgo: Exsultavit spiritus Luc. I, 47. meus in Deo salutari meo. Vel, In salutari tuo, id est in exspectatione et fide Salvatoris futuri, scilicet regis Messiæ, de quo Jacob: Salutare tuum, inquit, exspectabo, Domine. Et Simeon justus: Viderunt, ait, oculi mei salutare tuum. Denique merito hujus fidei atque lætitiæ spiritualis prævaluit Anna, et ex ipsa lætitia dilatavit modo præfato os suum. Ex his consolationibus et donis sibi concessis, Anna se elevat ad contemplandum et laudandum Deum in semetipso.
Non est sanctus ut est Dominus: quoniam ipse solus essentialiter et independenter sanctus est, et sanctitas infinita, cujus essentia est puritas prorsus interminata. De quo legitur in prima Joannis epistola: Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ.14 Ceteri, sancti sunt per participationem et gratiam ad certam mensuram. Neque enim est alius extra te, id est, præter te non est alius verus Deus, aut tibi æqualiter sanctus. Hinc per Isaiam Dominus contestatur: Ante me non est formatus Deus, et post me non erit.15 Et iterum: Numquid est Deus absque me?16 Et non est fortis sicut Deus noster, videlicet Deus Israel qui solus est verus atque omnipotens Deus, cujus fortitudo est independens, imparticipata, et penitus infinita, quæ non potest in tot et tanta, quin possit in infinities plura atque majora, cui omnia non solum sunt possibilia, sed et facilia, imo facillima et æque facilia.1718
Consequenter invehitur contra præsumptuosos et arrogantes. Ad litteram quoque loquitur contra Phenennam et sobolem ejus, quæ contra Annam intumuerunt. Nolite multiplicare loqui sublimia, id est verba jactantiæ et præsumptionis, gloriantes inaniter, non in Domino, sed in vobis, quasi a vobis aliquid habeatis, nisi deficere et peccare.19 Ideo ait Propheta: Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.20 Recedant vetera de ore vestro, id est, a verbis iniquis ac solitis, pungitivis, derisoriis contra me sæpe prolatis, cessate, quia Deus scientiarum Dominus est, id est, ipse in se ipso sapientissimus est, et dator ac Dominus omnis scientiæ: ideo omnia ei constant, et superborum verba vitiosa detestatur ac punit;21 et ipsi præparantur cogitationes, hoc est, ei ostenduntur ac innotescunt ad judicandum. Quasi dicat: Non solum verborum, sed cogitationum quoque inspector et judex est Dominus. Arcus fortium superatus est, id est, armatura et impugnatio præsumentium de propriis viribus succubuerunt, sicut et jacula Phenennæ et prolis ejus amplius mihi inferri non poterunt; et infirmi, id est propriam fragilitatem et infirmitatem seu defectuositatem humiliter recognoscentes, accincti sunt robore, id est gratia ac virtutibus desuper confortati, juxta quod in Isaia scriptum est:22 Qui dat lasso virtutem, et robur, his qui non sunt, multiplicat.
Repleti prius, pro panibus se locaverunt: hoc est, qui aliquando erant abundantes ac divites, ob suam ingratitudinem atque superbiam, ad tantam sunt devoluti inopiam, quod pro necessariis vitæ se locaverunt et servierunt; et famelici saturati sunt: id est, qui pauperes erant, sua humilitate meruerunt ditari, sufficienterque refici. In quibus verbis Anna tangit Phenennam et pueros ejus, a sua præsumptione dejectos, et pristina fecunditate ac ubertate privatos. Donec sterilis peperit plurimos: hoc est, ipsa hæc Anna quæ diu fuerat infecunda, procreavit sobolem copiosam, videlicet tres filios et filias duas, ut infra habetur; et quæ multos habebat filios, puta Phenenna, infirmata est: quia nascentibus filiis filiabusve Annæ, filii Phenennæ moriebantur, ut fertur. Circa hoc in Scholastica narratur historia: Quod in cantico legitur, Donec sterilis peperit plurimos, etc., Hebræus pro Plurimos, habet Septem; et pro Infirmata est, habet Secta est, id est separata; et tradit quod singulis filiis Annæ nascentibus, singuli Phenennæ filii moriebantur; et quinque filiis Annæ, duos filios Samuelis connumerat, ut sint septem. Hæc ibi. In quibus verbis per quinque filios Annæ, intelliguntur tres filii ejus, et filiæ duæ: ita quod filius notat prolem, non sexum, vel indifferenter seu indistincte sexum utrumque, sicut quum dicimus: Pater et filius sunt correlativa.
His addit Lyra: Quidam Hebræi dicunt, quod quando Anna peperit puerum unum, Phenenna sepeliebat duos de pueris suis: ideo nato quarto puero Annæ, octo filii Phenennæ erant mortui. Ideo Anna propinquante ad partum quintum, timens
Phenenna de morte duorum filiorum suorum superstitum, humiliter Annam rogavit, ut oraret pro vita et conservatione filiorum suorum superstitum: quod Anna fecit. Ideo duo filii illi Phenennæ, de cetero reputati sunt filii Annæ, quoniam ejus precibus sunt conservati in vita: sicque dicitur septem peperisse. Et isti Hebræi dicunt Phenennam decem filios habuisse. His adjicit Lyra: Istæ expositiones non habentur de textu, sed ab Hebræis ponuntur ad verificandum hoc dictum, Peperit septem. Ideo verius videtur dicendum, quod translatio nostra est melior, dicens: Peperit plurimos. Nam dictio Hebraica, puta Scibeah, hic posita, æquivoca est ad significandum septem, quam significationem sequuntur hic Hebræi moderni; et ad designandum satietatem, et hanc significationem secutus est noster translator, et forsitan tunc Hebræi hanc sequebantur. Secundum hoc ergo Anna peperit satietatem, hoc est, habuit pueros ad sufficientiam: quod expressit Hieronymus, dicendo, Plurimos. Et hoc convenientius fuit dicere, quam si dixisset, Satietatem, vel Satis, secundum quod idem dicit Hieronymus in epistola ad Pammachium, de optimo genere interpretandi, quod melior interpretatio non semper transfert verbum ex verbo, sed interdum sensum ex sensu.
Verum contra hæc scribit Rabbi Paulus, dicendo, quod dictio ista, Scibeah, in Hebræo non est proprie æquivoca, prout hic ponitur. Solum enim significat septem, in propria significatione, licet saturitatem designet secundum etymologiam. Sed translatio nostra quæ dicit, Plurimos, obtinet veritatem ex alia ratione. Nam in Hebræo Septem quandoque significat Plurimos, ut intelligatur numerus determinatus pro indeterminato, ut in Isaia: Apprehendent septem mulieres virum unum.23 Sicque translator noster hic transtulit non sensum ex sensu, sed etiam verbum e verbo. Hæc Paulus, cujus verba longum est discutere. Tamen quod Lyra ait, verius reor, præsertim quum multa æquivoca sint, quamvis proprie non significant nisi unum, hoc dempto, quod dicit modernos Hebræos hic dicere Septem, quasi antiqui Hebræi ita non dixerint: quod tamen dicit opinative magis quam assertive. Sciendum ergo, quod etiam antiqui Hebræi ita dixerunt; siquidem Septuaginta sic transtulerunt: Sterilis peperit septem, et fetosa in filiis infirmata est. Textus quoque quo utitur Origenes, sic continet: Quoadusque sterilis peperit plurimos. Prætactas autem Hebræorum narrationes seu expositiones, Origenes reputat fabulas. Hoc tamen facit, ad innuendum quod versiculus iste ad litteram exponi non queat de Anna, quæ non peperit septem, sed quinque.
Dominus mortificat et vivificat. Hoc ad litteram videtur Anna dixisse, quia filios Phenennæ vidit in spiritu occidendos a Domino, filiis suis in vitam progredientibus. Sicque deducit ad inferos animas defunctorum, sumendo infernum sive pro loco damnatorum, sive pro limbo puerorum, sive pro limbo patrum, sive pro purgatorio, et reducit mortuos suscitando, vel eos qui letaliter infirmantur, curando. Tales enim erant quasi in via ad inferos. Dominus pauperem facit et ditat. Quosdam enim justo judicio privat terrenis divitiis, quosdam spiritualibus opibus, quos a virtutum fastigio ruere sinit; alios contrario modo ditat. Humiliat superbos, et sublevat humiles. Litteraliter quoque insinuat Phenennam sobole divitem, esse depauperatam per filiorum interitum, et sibi oppositum contigisse. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat: quia frequenter pauperes atque ignobiles promovet ad principatum et regimen aliorum, quemadmodum Moysen oves pascentem toti Israelitico prætulit populo.2425 Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Hæc in se ipso Nabuchodonosor expertus, fatetur: Post finem dierum Altissimo benedixi, quia potestas ejus potestas sempiterna, et omnes habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputantur; juxta voluntatem suam facit, tam in virtutibus cœli, quam in habitatoribus terræ, et gradientes in superbia, potens est humiliare.26 Hinc rursus se in somno audisse fatetur : In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum est, donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud, et humillimum hominum constituet super eo.2728 Denique sic Deus Joseph de squalore ergastuli præfecit Ægypto, et tres pueros ex camino ignis fecit principes in provincia Babylonis.29
Hinc subditur : Domini enim sunt cardines terræ. Cardines terræ, dicuntur ejus extremitates, quæ sunt Dei, sicut et totum terræ elementum, potestate et jure creationis, conservationis, ac gubernationis. Et posuit super eos orbem. Hoc ait, quoniam terra est quasi fundamentum et infimum elementorum, et secundum apparentiam videtur cœlum seu orbis super extrema terræ locatus, juxta æstimationem illorum qui putabant cœlum esse velut cameram ac semicirculum, juxta quem modum in Isaia legitur :30 Qui expandit cœlos sicut tabernaculum ad inhabitandum. Ubi Septuaginta transtulerunt, Velut cameram. Vel sensus est : Posuit super eos orbem, hoc est, polum fecit cardinibus terræ eminentiorem.
Pedes sanctorum suorum servabit, hoc est, affectus et processus eorum manu tenebit ac diriget, juxta illud :31 Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ; et impii in tenebris conticescent, hoc est, suo tempore confusi silebunt, nec evidenti veritati contradicere poterunt, præsertim in die judicii : sicque obmutescent in tenebris culpæ ac infernalis miseriæ, quamvis in inferis ejulabunt. Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, id est, propriis viribus nemo poterit Deo resistere, imo nec boni quid agere, aut virtuosus censeri. Dominum formidabunt adversarii ejus : Deus enim omnipotens ad libitum suum perterret, dejicit et condemnat omnem impiorum catervam, præsumptionem, animositatem, audaciam. Et istud generaliter potissime fiet in die judicii, sicut Isaias prædixit : Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.32 Et super ipsos in cœlis tonabit : quod et instante extremo judicio fiet ineffabiliter acrius, quam super Ægyptios olim intonuit : quod fiet in cœlo aereo. Tonabit quoque super eos, sententiam horribiliter proferendo. Hinc scriptum est : Tonabit Deus voce magnitudinis suæ, post eum rugiet sonitus.33 Tonabit voce sua mirabiliter, qui fecit magna et inscrutabilia.
Dominus judicabit fines terræ, hoc est omne genus humanum : quod fit particulariter in mortibus singulorum, et universaliter fiet in die novissimo. Ideo ait Propheta : Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, judicabit populos in justitia.34 Et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. Tempore Annæ nondum præfuit aliquis rex Israeli. Ideo istud de Christo verissime explanatur, cui Pater dedit omne judicium, hoc est judiciariam potestatem, et exsecutionem particularis ac generalis judicii, juxta illud Joannis :35 Dedit ei potestatem et judicium facere, quia filius hominis est. Itemque :36 Pater omne judicium dedit Filio. Hanc etenim judicii exsecutionem Christus sua humilitate, dijudicatione et passione promeruit.37 Exinanivit nempe se ipsum, factus obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum.
Porro cornu Christi, id est potestatem et magnificentiam Christi Filii sui, Deus Pater multipliciter exaltavit ab exordio mundi, per mysteria et figuras, atque oracula, ac vaticinia Prophetarum ac Patriarcharum, per quos primo in lege naturæ, deinde in lege scripta adventum, excellentiam et efficientiam regis Messiæ prædixit. Deinde, instante temporis plenitudine, in ipsa salutifera et incomprehensibili Verbi æterni incarnatione, Deus Trinitas contulit Christo secundum naturam assumptam, auctoritatem, potestatem atque dominium, non solum super totum genus humanum, sed et super omnem naturam creatam, universamque creaturam.38 Sicque in ipsa incarnatione exaltavit cornu Christi sui secundum rei veritatem, non tamen secundum manifestationem et exsecutionem. Hinc Christus ante suam passionem dixit: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.39 Statim vero in ipsa Christi ex Virgine nativitate, cœpit Deus Pater cornu Christi exaltare per manifestationem, per mirabilia quæ in ejus nativitate ad ipsius declarationem fiebant: quia tunc stella apparuit Magis, angelus quoque pastoribus, quibus et Christi ortum ac magnificentiam patefecit;4041 multitudo etiam cœlestis exercitus eadem cecinit hora, templum Æternitatis collapsum est, olei fons erupit. Deinde Christus inter homines conversando ac prædicando, per verba atque miracula suam cœpit excellentiam declarare et exsequi; non tamen plenarie, quia adhuc fuit passibilis, et paulo post crucifixus. Post resurrectionem vero et ascensionem, misso desuper Spiritu Sancto, exorsus est eam sublimius exsequi et monstrare per sanctos Apostolos, primitus in Judæa, deinceps ubique terrarum: quod et interim per diversos sanctos est prosecutus. Porro in generali et extremo judicio, omnes adversarii Christi plenissime subjicientur eidem.
Hæc de litterali hujus cantici expositione sint dicta.
Præterea, sicut hic refert Lyra, quidam magnus apud Hebræos, videlicet Joathan filius Oziel, in translatione sua Chaldaica aliter canticum istud exponit ad litteram: quam expositionem Lyra satis prolixe prosequitur, sed eam brevius quo potero tangam. Itaque ait Joathan ille, quod propter mirabilia quæ Anna prævidit in spiritu a filio suo Samuele fienda, quæ infra habentur in textu, dixit: Exsultavit cor meum in Domino. Et quia prævidit quod Heman cum filiis suis natus ex Samuele, futurus erat cantor in templo, adjecit:4243 Exaltatum est cornu meum, id est gloria mea, in Deo meo. Insuper quia prævidit Philistæos propter arcam Dei plagandos et compellendos ad remittendum hanc, addidit:44 Dilatatum est os meum super inimicos meos. Et quia prævidit regem Assyriorum Sennacherib cum suis dejiciendum, propter blasphemias suas in Deum, ait:4546 Non est sanctus ut est Dominus, etc. Prævidit quoque qualiter Chaldæi erant regnum Juda et templum vastaturi, atque ob hoc a Persis et Medis vastandi, ideo est locuta:47 Nolite multiplicare loqui sublimia, scilicet vos Chaldæi; quasi dicat, Quia et vos in brevi estis perdendi. Præcognovit etiam qualiter tempore Antiochi erant Græci Judæos oppressuri, et per Machabæos vincendi: propter quod addit, Arcus fortium, puta Græcorum, superatus est, et infirmi, scilicet Machabæi cum suis, qui primo fugerunt, accincti sunt robore. Prævidit item qualiter Judæi erant sub Assuero rege per Aman affligendi, atque per Esther ac Mardochæum eruendi, idcirco apposuit: Repleti prius, scilicet Aman et sui primo ditissimi, pro panibus se locaverunt, quia per Esther sunt penitus suppeditati; et famelici saturati sunt, quia tunc filii Israel liberati, fuerunt ditati et copiose refecti. Ad istam quoque expositionem sequentia applicat: de qua expositione pertranseo, quoniam falso innititur fundamento, videlicet Messiam nondum venisse. Est item satis incertum, an Anna præcognoverit omnia ista: quæ si præcognovisset, probabile reor, quod de eis clarius ac latius prophetasset.
Footnotes
-
* hæc ↩
-
Luc. 1, 46-55. ↩
-
Judic. vii, 1-31; ↩
-
I Tim. ii, 1. ↩
-
I Tim. ii, 1. ↩
-
Ps. lxxxiii, 3. ↩
-
Rom. xv, 13. ↩
-
Rom. xii, 12. ↩
-
Act. III, 8. ↩
-
Ps. LXXIV, 5. ↩
-
Luc. II, 30. ↩
-
Gen. XLIX, 18. ↩
-
Deut. XXXIII, 17. ↩
-
1 Joann. 1, 5. ↩
-
Is. XLIII, 10. ↩
-
Is. XLIV, 8. ↩
-
Jer. xxxii, 17, 27. ↩
-
Luc. 1, 37; ↩
-
1 Cor. IV, 7. ↩
-
Ps. XI, 4. ↩
-
Prov. VI, 16-19. ↩
-
Is. XI, 29. ↩
-
Is. IV, 1. ↩
-
Exod. III, 1, 10. ↩
-
Eccl. X, 17. ↩
-
Dan. IV, 31, 32, 34. ↩
-
Dan. IV, 14. ↩
-
Gen. XLI, 14, 41. ↩
-
Dan. III, 23, 97. ↩
-
Is. XL, 22. ↩
-
Luc. I, 79. ↩
-
Is. XLV, 25. ↩
-
Job XXXVII, 4, 5. ↩
-
Ps. IX, 8, 9. ↩
-
Joann. V, 27. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Philipp. II, 7-9. ↩
-
I Cor. XV, 24-28. ↩
-
Joann. III, 35. ↩
-
Luc. II, 9 et seq. ↩
-
Matth. II, 2. ↩
-
I Reg. VIII, 2. ↩
-
I Par. VI, 33; ↩
-
I Par. V, 6, 11; VI, 1 et seq. ↩
-
IV Reg. XIX, 35; ↩
-
Is. XXXVII, 36. ↩
-
IV Reg. XXV. ↩
Chapter 4 of 52