Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTII : PUER AUTEM SAMUEL MINISTRABAT DOMINO CORAM HELI.

RECITATUR hic, qualiter præscripta increpatio et reprobatio Heli pontificis, etiam manifestata sit Samueli, et per Samuelem pontifici; promotio quoque Samuelis ad gratiam prophetalem. Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus, id est, difficulter obtineri poterat divina seu prophetalis responsio ad interrogata ac dubia. Pauci quoque tunc erant qui populum salubriter informabant. In diebus illis non erat visio manifesta : quia etsi alicui fiebat revelatio prophetica, sicut in præcedenti capitulo dictum est de viro Dei misso ad Heli, hoc tunc raro et secrete fiebat. Omne autem rarum, est pretiosum, dummodo sit appetibile. Circa hæc scribit Lyra : Propter malitiam filiorum Heli, et negligentiam patris eorum in corrigendo, cessaverunt revelationes et responsiones Domini. Unde in Hebræo habetur : Sermo Domini erat prohibitus et obturatus. Contra quæ objici potest, quia (ut dicunt Thomas et alii) quamvis interdum puniat Deus unum pro peccato alterius in temporalibus, non tamen in spiritualibus. Denique temporibus Manassæ, Amon, et filiorum Josiæ, erat multo major iniquitas sacerdotum, imo et populi, quam tempore isto Heli : et tamen tunc erant multi et magni Prophetæ, et visiones apertæ, ut patebit infra libro quarto, et secundo Paralipomenon, atque frequenter in Jeremia. Asseritque Rabbi Paulus, dictionem illam Hebraicam, pro qua Hieronymus transtulit, Pretiosus, non significare nisi pretiosum. Itaque juxta doctrinam Augustini libro de Civitate Dei, videtur dicendum, quod apud æternam et infinitam sapientiam Creatoris, invariabiliter ac sapientissime est decretum ac definitum, quando et ubi ac qualiter miracula et ceteri miraculosi effectus contingant. Sic quoque de propheticis visionibus est tenendum.

Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, id est in lecto seu thalamo juxta tabernaculum, ad dormiendum, et oculi ejus caligaverant, præ senectute, ex organi indispositione. Alioqui si organum visus in sene esset dispositum sicut in juvene, tam clare videret senex ut juvenis, ut ait Philosophus. Nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur. Hoc aliqui sic exponunt, quod non poterat videre in die, quando lucerna tabernaculi erat exstincta. Alii sic : Non poterat videre ante diem, quando lucerna exstinguebatur. Quæ expositiones obscuræ sunt, et extortæ videntur. Quidam ergo magis ad litteram et clarius sic exponunt, quod non valebat videre lucernam adhuc ardentem seu lucentem, propter visus sui debilitatem, quemadmodum vespertilio lucem diei pati non potest. Sed huic expositioni quoque objicitur, quod nemo tam debilem habet visum, nec ita cæcutiens est, quin clarius videat lucernam ardentem quam exstinctam. Hinc secundum Magistrum in historiis, Hebræi distinguunt et punctuant ita : Non poterat videre ; deinde subjungunt secundum Hebraicam veritatem, Lucerna Domini nondum exstinguebatur : sicque congruenter subjungitur, Samuel autem dormiebat. His concordat quod libro de Hebraicis quæstionibus dicitur. Et idem approbat Lyra, additque : Translatio nostra videtur hoc loco corrupta per imperitiam correctorum, qui duos versus conjunxe-

R runt in unum, sicut in aliis pluribus locis est factum: ideo consequenter posuerunt hic Lucernam in accusativo, pro Lucerna in nominativo. Unde apparet, quod veritas nostræ translationis a principio fuit hæc, Non poterat videre: ita quod versus hic terminatur. Et sequitur: Lucerna Domini antequam exstingueretur, Samuel dormiebat, hoc est, antequam lucerna Domini exstinguebatur, puta in nocte, Samuel dormiebat.

Verumtamen quia non videtur quod talis corruptio possit de facili generaliter fieri, reor dicendum, quod textus sicut jacet, potest convenienter salvari: pro quo primo pensandum, quod in tabernaculo erant septem lucernæ ardentes de nocte, quarum quatuor exstinguebantur de mane, quæ rursus de vespere accendebantur.12 Et istæ lucernæ erant lampades valde clare lucentes, absque intermedio rostro super candelabrum positæ: quæ omnia in Exodum exposita sunt. Insuper advertendum, quod dupliciter dicitur aliquis non posse videre lucernam ardentem seu lampadem. Primo, quia nequaquam perceptivus est visualium specierum seu radiorum ipsius. Secundo, quia eam non potest inspicere absque sui visus pœna ac læsione. Juxta quem modum noctua nequit lumen solis videre. Dicendum ergo, quod Heli ita fuit cæcutiens, quod absque notabili visus sui tormento, nequibat lampades illas ardentes et lucentes adspicere. Sicque communiter dicitur, quod homo non potest solem in rota suæ claritatis intueri. Et ita non poterat Heli videre lucernam Dei, hoc est lampades illas ardentes, intelligendo plurale per singulare, antequam exstinguerentur: non quod postea viderit eas. Quemadmodum fertur apud Matthæum, quod Joseph non cognovit Mariam, donec peperit:3 non quod postea eam cognoverit. Vel forte exstinctis lampadibus in ipso crepusculo vel aurora, melius et sanius vidit eas, quam in tanti luminis conglomeratione atque vigore.

Samuel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei. Per templum Domini, intelligitur hic tabernaculum Moysis. Arca vero erat in Sancto sanctorum, in quo nemo dormivit, imo nec in exteriori tabernaculi parte. Idcirco dicitur Samuel in templo dormivisse, hoc est in quadam appendicia ejus, puta in thalamo juxta tabernaculum, in quo thalamo solus dormivit Heli; non tamen in lecto eodem. Et vocavit Dominus Samuel. Hoc Dominus fecit per ministerium angeli, qui (ut apparet) vocavit Samuelem dormientem, ita quod ex illa vocatione evigilavit: sicque videtur fuisse vocatio exterior, sicut et paulo post alloquebatur eum allocutione exteriori vocali, quanquam et interiori vocatione imaginaria potuerit eum usque ad expergefactionem vocasse. Qui Samuel respondens, ait: Ecce ego paratus sum ad tuum præceptum. Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego præsto sum. Vocasti enim me nunc. Hoc Samuel æstimavit: ideo dixit falsum materialiter, non autem formaliter; imo formaliter dixit verum, quia sic dixit, ut sensit. Qui dixit: Non vocavi te, fili, in hac hora. Revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.

Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi. Revertere, et dormi. In quibus promptissima Samuelis obedientia commendatur, quia intempestæ noctis silentio toties et tam celeriter ac patienter surrexit et cucurrit ad Heli dominum suum, a quo se vocari putavit. Ex quo item elicitur, quod non jacuerunt remote ab invicem. Porro Samuel necdum sciebat Dominum, eo modo quo Prophetæ, id est, necdum cognoverat modum quo Dominus consuevit Prophetis apparere ac loqui, vel præ juventute nondum habuit scientiam de Deo notabilem; neque revelatus fuerat ei sermo Domini, hoc est, allocutio prophetalis non fuit ei adhuc facta aut declarata. Dicit quoque Josephus, quod duodecimo suo anno cœpit propheticas visiones habere. Et adjecit Do- minus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens, abiit ad Heli, et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli, quia vocaret Dominus puerum. Heli namque innocentiam eminentemque gratiam Samuelis perpendit, ideo præsupposuit eum vocari a spiritu bono. Et ait ad Samuelem: Vade et dormi; et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.

Et venit Dominus, id est angelus in Dei persona apparens, et loquens, et stetit, et vocavit sicut vocaverat secundo, id est prius seu altera vice. Vel, Secundo, id est, bis expressit nomen Samuelis, ipsum vocando. Nam subditur: Samuel, Samuel. Quæ repetitio est signum dilectionis, vel excitatio attentionis, vel seriositatis et magnitudinis rei indicium. Porro, ut Josephus innuit, Dominus ter Samuelem vocavit, ad præfigurandum tres dignitates ipsius: quia ex hac hora est factus propheta, postea judex, obtulit quoque sacrificium ut sacerdos, eo quod parvulus esset Ichabod filius Phinees filii Heli. Verumtamen si præinducta rite pensentur, Dominus Samuelem quater vocavit. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Circa hunc passum quidam scribit: Quemadmodum ars et natura procedunt de imperfecto ad perfectum, sic revelationes secundum processum temporis; quia Prophetæ posteriores, ad tempus Christi propinquantes, habuerunt clariores prophetias de Christo, quam Prophetæ priores. Ad quod dico, quod istud in quibusdam sic fuit, sed non est regulariter verum. Non enim Aggæus, Nahum, Habacuc, Joel, et similes eis, fuerunt magis illuminati de mysteriis Christi, quam David et Isaias, qui diu ante fuerunt; sed econverso, quum dicat Hieronymus, quod Isaias universa Christi atque Ecclesiæ mysteria, ita ad liquidum prosecutus est, ut potius evangelista quam propheta sit judicandus.

Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israel, id est, cito faciam opus tam metuendum, et plagam seu ultionem tam grandem in Israelitico populo, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus, id est, quicumque fidelium illud perceperit ac bene perpenderit, vehementer mirabitur ac pavebit, instar ejus qui audit sonum tam ingentem, quod aures suæ tinniunt inde. Hoc impletum fuit in arcæ captivatione, et filiorum Heli ac populi Israel magna strage, ac ceteris quæ in sequenti scribuntur capitulo. In die illa suscitabo adversum Heli omnia, quæ locutus sum super domum ejus; incipiam et complebo. Prædixi enim ei, scilicet Heli pontifici per virum Dei, ut præcedenti habetur capitulo, quod judicaturus essem domum ejus in æternum, id est, debite puniturus tam ipsum Heli, quam filios ejus ac posteritatem pœnis perpetuis, juxta expositionem capituli præcedentis, propter iniquitatem, id est congeriem magnam ac enormitatem iniquitatum ejus, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos tam rigorose ut tenebatur, prout ista capitulo præcedenti exposita sunt. Idcirco juravi domui Heli, id est, irrevocabiliter de ipsis definivi, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum, id est, quod eorum facinora nunquam dimittentur eis per quæcumque sacrificia legis, quantum ad pœnam vitæ præsentis: pœnitentibus tamen non præcludebatur via salutis, quantum ad remissionem culpæ ac pœnæ æternæ. Ecce quam terribiliter loquitur Dominus contra Heli, eo quod præceptum paternæ correptionis non adimplevit.

Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare Heli pontifici visionem præfatam, propter ipsius terribilitatem, et propter ipsius Heli auctoritatem, atque ne nimis contristaretur senior ille. Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel, fili mi? Qui respondens, ait: Præsto sum. Et interrogavit eum: Quis est sermo quem locutus est ad te Dominus? Oro te, ne celaveris me.45 Hæc faciat tibi Dominus, et hæc addat, id est, taliter te castiget et gravius te affligat per temporalia quævis adversa, prout justitiæ suæ placuerit, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi. Dicunt quidam, quod ista fuit forma adjurandi quemcumque, solita apud Hebræos, et quod iste sit sensus : Faciat tibi Deus tot mala, quot fecit alicui homini, et adhuc plura. Sed videtur quod adjuratio ista sub tali sensu, fuisset illicita, quoniam imprecatio talis obviasset ac derogasset justitiæ. Non enim meruisset quis tanta incidere mala, propter hoc quod non implesset hujusmodi, ad quæ per verba illa adjurabatur. Sicque adjuratio illa fuisset maledictio inhumana, quum tamen multi justi ea usi legantur : ideo exponenda videtur sub quadam conditione implicita, sicut exposita est.

Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, id est cuncta verba sibi contra domum Heli, et contra populum Israel revelata, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est, totius creaturæ factor, princeps et judex, a quo appellari non potest, et cui nullus potest aut debet resistere, quum ipse sit vere omnipotens, et prima mensura, causa ac regula totius justitiæ, sapientiæ ac virtutis :6 ideo quidquid dictat, bonum et sapientiale consistit. Hinc subditur : Quod bonum est in oculis suis, faciat, id est, quod sapientia sua dictaverit, impleat. Hinc in libro Sapientiæ legitur : Quis tibi, Domine, imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ? Nec enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus. Quum sis ergo justus, omnia juste disponis. Virtus enim tua, justitiæ initium est.7 Hinc sanctus Job dixit : Quis ego, ut contradicam sermonibus Sancti?8 Ex hac tam patienti et humili responsione Heli eliciunt aliqui, quod acceptando super se et suos divinæ sententiæ æquitatem, meruit, mediante sua contritione, peccatorum suorum remissionem, et pro eis temporaliter est punitus, non æternaliter condemnatus, quamvis et post hanc vitam etiam purgatorii tulerit pœnas : quod item ex his quæ in sequenti habentur capitulo, censetur probabile. Erat enim pavens pro arca Dei magis, quam pro filiis suis tempore belli;9 auditaque arcæ captione, ex nimio mœrore cecidit mortuus, quum tamen filiorum suorum occisione audita manserit sedens. Denique responsionem hanc Heli secutus est David, fugiens Absalonem.10 Porro verba sanctorum dicentium Heli damnatum, exponi possunt, quod æternam meruit damnationem filios suos non increpando condigne, et damnatus fuisset, nisi pœnituisset. Et rursus de condemnatione temporalis occisionis verificantur.

Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram, id est, cuncta quæ prophetavit et docuit, erant vera, nec quidquam ex eis fuit frustratum aut suppeditatum. Sic et Job : Lux, inquit, vultus mei non cadebat in terram.11 Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, id est totus populus ille ab una terræ suæ extremitate usque ad aliam, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. Et addidit Dominus ut appareret in Silo, id est, post præscriptam apparitionem adhuc sæpius apparuit Samueli in tabernaculo suo, quod erat in urbe Silo; quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo : id est, ex quo jam semel cœpit se ibi manifestare Samueli, prout Prophetis se manifestare consuevit variis modis, videlicet in somno atque vigilia, et per angelos sanctos; hinc in eodem loco dignatus est Dominus prosequi revelationes suas ad Samuelem, juxta verbum Domini, id est secundum quod Dominus per Moysen in Deuteronomio prædixit se responsurum populo suo per Prophetas. Propter quod jussit :12 Non sit inter vos qui pythones consulat neque divinos, et quærat a mortuis veritatem. Hinc loquitur Isaias : Numquid non a Deo suo populus quæret veritatem? Ad legem magis et ad Prophetas :13 et secundum legis man-1415 data procedite, quærendo consilia et re-sponsa, et ad Prophetas pro talibus confu-giatis. Et evenit sermo Samuelis universo A Israeli, id est, universis in generali et sin-gulis interrogantibus eum, contigit quod eis prædixit.

Footnotes

  1. Lev. xxiv, 3. ↩

  2. Exod. xxv, 37; ↩

  3. Matth. 1, 25. ↩

  4. Matth. II, 27 et seq. ↩

  5. I Reg. IV, 10 et seq. ↩

  6. Esther xiii, 9. ↩

  7. Sap. xii, 12, 13, 15, 16. ↩

  8. Job vi, 10. ↩

  9. I Reg. iv, 18. ↩

  10. II Reg. xv, 26; XVI, 10, 11. ↩

  11. Job xxix, 24. ↩

  12. Deut. xiii, 11. ↩

  13. Is. viii, 19, 20. ↩

  14. Is. viii, 19, 20. ↩

  15. Deut. xviii, 11. ↩

Chapter 8 of 52