Articulus 8
DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI TERTII INTELLECTU.
SERMO Domini erat pretiosus. Hoc est quod ait in Evangelio Christus: Messis multa, operarii autem pauci: nam etsi sint multi qui verbis abundant, pauci tamen inveniuntur, in quibus vita et mores verbis prædicationis concordent. Idcirco sermo eorum contemnitur, nec dignus est sermo Domini appellari, quum potius sit locutio vanitatis et verbum cupiditatis, quam caritatis et rectæ intentionis: aliqui in primis prædicarent sibimetipsis. Denique, prædicandum est tempore opportuno, et non nimis sæpe, nec nimis raro, ut cuncta moderetur discretio. Ideo super hunc locum ait Hieronymus: Prædicatio si rara est, non sufficit; si assidua, vilescit. Prædicandum est itaque sæpe, sed non nimis continue, quum dicat Apostolus: Terra super se venientem sæpe bibens imbrem, accipit benedictionem.1 Terra bibit imbrem, dum populus devote et avide audit sermonem. Porro qui indiscreta assiduitate sermocinantur, figurantur per seminifluos qui erant secundum legem immundi. Ideo ait Scriptura: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.234 Itemque: Ubi non est auditus, non effundas sermonem.
In diebus illis non erat visio manifesta: quia dum negligens præest, illuminatio deest subjectis. Ideo ait Salomon: Quum impii sumpserint principatum, gemet populus.5 Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant. Per Heli intelliguntur prælati remissi, inutiles, mala consuetudine et vitiis inveterati, corde obtenebrati,
B qui videre non queunt lucernam, id est Sapientiam Patris incarnatam, seu verba legis divinæ, quia non habent intellectum formatum ac bene dispositum. Etenim animalis homo non percipit ea quæ sunt Dei.6 Nec sapit eis Scriptura divina, quam vocat lucernam qui ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum.7 Isti quoque non possunt videre lucernam Dei, id est, divina præcepta attendere et implere recusant. Unde in Proverbiorum libro habetur: Mandatum, lucerna est; et lex, lux; et via vitæ, increpatio disciplinæ.8
Et vocavit Dominus Samuel. Quemadmodum Dominus per juvenem Samuelem redarguit senem Heli, ita quotidie quosdam, qui vitam suam in negligentiis et vitiis transegerunt, corripit Dominus per juniores devotos et fervidos. Quidam etiam in suæ conversionis exordio tantis gratiæ donis replentur, tamque strenue ac instanter proficiunt, quod seniores pigros cito præcedunt: quibus specialis humilitas necessaria semper est, atque sollicite observanda. Postremo pensemus in textu hujus capituli, quam prompte obediens, quam vigil et alacer, quam docilis ac dirigibilis fuerit Samuel in adolescentia sua, qui tam cito ac sæpe in ipsa nocte cucurrit ad Heli, et ei in cunctis mox paruit. Quod si alicui fuerit aliquid specialis devotionis, illuminationis aut visionis superne concessum, nequaquam incaute et sine legitima ratione id prodat, pensans quod loquitur Isaias, Secretum meum mihi, ne de cetero simili dono privetur.9
Footnotes
Chapter 9 of 52