Skip to the text

Articulus 9

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : ET FACTUM EST, IN DIEBUS ILLIS CONVENERUNT PHILISTIIM.

ADIMPLETIO divinæ comminationis, in duobus præcedentibus capitulis positæ, hoc loco describitur. Et factum est, in diebus illis convenerunt Philistiim in pugnam, id est ad pugnandum contra filios Israel, qui a tempore Samsonis cœperunt se opponere Philistæis, quibus ante quadraginta annos servierant, ut in libro Judicum scriptum est.1 Egressus est namque Israel obviam Philistiim in prælium, et castrametatus est Israel, id est, filii Israel posuerunt acies suas atque tentoria, juxta lapidem Adjutorii, id est in campo circa saxum grande, quod (ut infra fertur) vocatum est lapis Adjutorii, propter causam ibi descriptam.2 Sicque juxta ordinem historiæ, istud dicitur per πρόληψιν, id est anticipationem, quantum ad nomen loci istius; sed habendo respectum ad tempus quo ista conscripta sunt, non est anticipatio, quia tunc locus ille sic appellabatur. Porro Philistiim venerunt in Aphec, id est ad locum sic dictum, qui pertinebat ad urbem nomine Jezrael, et instruxerunt aciem, id est, exercitum suum ordinaverunt, contra Israel. Nam turba inordinate locata in prælio, non est nisi victima hostium, secundum Vegetium libro de Re militari. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philistæis, et cæsa sunt in illo certamine passim, id est communiter, per agros, quasi quatuor millia virorum ex Israel. Nam et populus Israel multipliciter erat culpabilis, et sacrificia debita male persolvit.

Et reversus est populus ad castra, id est ad tentoria sua : quod tam de Israelitis, quam de Philistæis accipi potest. Dixeruntque majores natu de Israel, id est nobiliores et duces exercitus seu principes tribuum, quibus incumbebat cura boni communis : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philistiim? hoc est, cur permisit nos suos cultores percuti, et quosdam nostrum occidi ab idololatris istis incircumcisis? Et in his verbis insinuaverunt, hostes suos nil potuisse, nisi potestate eis a Deo concessa, quod omnium bellorum moderator sit Dominus, dans triumphum quibus voluerit, propter causas suæ sapientiæ notas. Sic ergo quasi admirando locuti sunt, Cur percussit nos Dominus? Et habita inter se collatione, putaverunt, quod propter absentiam arcæ id contigisset. Nam in desiccatione Jordanis et vastatione Jericho, arca fuit ante populum deportata, ut patet in libro Josue. Tamen in circuitione Jericho, portabatur inter bellatores et vulgus.34 Hinc subdunt : Afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini per Levitas seu sacerdotes.5 In Numerorum etenim libro habetur, quod portanda erat per Levitas.6 Præfatis tamen Josue capitulis, legitur portata per sacerdotes. Et veniat in medio nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.

Misit ergo populus quosdam Levitas et sacerdotes in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum : quæ dicebatur arca fœderis Domini, quia in ea continebantur tabulæ testamenti, per quod Dominus iniit pactum et fœdus percussit cum Israel ; sedentis super Cherubim. In libro Exodi describitur, quod propitiatorium fuit sedes Dei in Sancto sanctorum.7 Cur ergo dicitur Deus sedens super Cherubim, et non potius super propitiatorium? Respondetur quod ideo, quia secundum unam expositionem, quæ per verba hæc confirmari videtur, propitiatorium illud erat quædam aurea mensa seu tabula super arcam levata, et in suis extremitatibus sustentata per Cherubim duos, inter quos media fuit tabula illa, propter quod et super Cherubim fertur Dominus sedens; et quia ibidem gloria Domini interdum apparere solebat: ideo quoque in Psalmo cantatur, Qui sedes super Cherubim.8 Denique Cherubim plenitudo scientiæ interpretatur. Dicitur ergo Dominus super Cherubim residere, quoniam omnium intellectualium substantiarum intellectum, capacitatem, scientiamque transcendit. Erantque duo filii Heli cum arca fæderis Domini, Ophni et Phinees, tanquam principales arcæ custodes, et Phinees primogenitus Heli fungebatur officio sui patris in multis, qui et filiis suis præcepit, ne sine arca redirent ad se: propter quod timuerunt et acrius pugnaverunt, ut in Scholastica recitatur historia.

Quumque venisset arca fæderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel voce grandi præ gaudio, et ex spe prævalendi propter dignitatem et reverentiam arcæ præsentis, de cujus adventu Deo regratiabantur.9 Et forsan ad incutiendum timorem adversariis, etiam sic clamabant. Et personuit terra, et audierunt Philistiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni, id est tam alti et gaudiosi, in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. Unde hoc cognoverunt Philistæi? et quid ipsi sciverunt loqui de arca? Respondendum, quod inter Philistæos sæpe habitaverunt quidam Hebræi, et aliqui Philistæi multa audierunt ab Hebræis de Deo et lege eorum, et de efficacia ac sanctimonia arcæ, idcirco suspicabantur arcam venisse.

Timueruntque Philistiim, dicentes: Venit Deus in castra, id est, Deus Hebræorum venit ad eos ad auxiliandum. Et ingemuerunt, dicentes: Væ nobis. Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius: væ nobis. Quis nos servabit, id est eripiet, de manu Deorum sublimium istorum? Cur pluraliter aiunt, Deorum, quum scire potuerint filios Israel unum solum colere

A Deum? Dici potest, quod utebantur plurali pro singulari. Vel opinabantur, filios Israel cum summo Deo suo etiam quosdam alios colere deos, sicut et sæpe fecerunt inique. Hi sunt Dii qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto, id est, finali et consummata plaga percusserunt Ægyptios, eos mergendo in mari Rubro, quod per partem deserti Ægypti currebat, ut in Exodo legitur.10 Quasi dicant: Sicut Ægyptii victi sunt, ita et nos vincemur. Huic expositioni catholicorum, ut dicit quidam, non videtur consonare littera sequens, qua subditur, Confortamini, et estote viri, id est viriles, o Philistiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt nobis;11 sed dicendum, quod littera ista bene consonat præinductis. Non enim est inconveniens, quod idem exercitus ex quibusdam considerationibus formidavit, deinde ex aliis causis et considerationibus se invicem animavit et confortavit, sicut et idem homo primo veretur, deinde se consolatur: quemadmodum etiam libro primo Machabæorum de exercitu Jonathæ fertur, quod cognita comprehensione Jonathæ, de qua maxime doluerunt et territi erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. Imo de isto sunt in Scripturis multa exempla. Expositio quoque Hebræorum quam ponit, non videtur recitatione condigna. Confortamini et bellate.

Pugnaverunt ergo Philistiim, et cæsus est Israel, et fugit unusquisque de exercitu Israel, qui evadere potuit, in tabernaculum suum. Et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta millia peditum, et arca Dei capta est, duo quoque filii Heli mortui sunt. Currens autem vir de tribu Benjamin ex acie, quem (ut fertur) Hebræi dicunt fuisse Saul, dicentes, quod abstulit tabulas testamenti de manu Goliath Gethæi, quas ille ex arca accepit, et reportavit eas in Silo. Quod videtur ad Judaicas fabulas pertinere, quia et Saul tunc adolescens fuit, nec potuisset humana potentia tabulas abstulisse illi giganti. Si autem supernaturali virtute id egit, eadem potuisset et arcam Philistæis auferre. Venit in Silo in die illa, scissa veste et conspersus pulvere caput. Quumque ille venisset, Heli sedebat super sellam, id est cathedram, contra viam, quæ duxit ad locum certaminis, spectans, id est expectans, secundum quosdam, quia (ut dicunt Hebræi) jam cæcus fuit. Vel si adhuc erat cæcutiens, vidit illuc utcumque, cupiens scire exitum belli. Erat enim cor ejus pavens pro arca Domini. Nam propter comminationes sibi factas, valde expavit de exitu malo; præsertim, quia audierat filios suos una die casuros. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi. Et ululavit omnis civitas.

Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus hujus? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prœlio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid factum est, fili mi? Respondens autem ille qui nuntiabat, Fugit, inquit, Israel coram Philistiim, et ruina magna facta est in populo. Insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. Specialissime ergo timuit ne arca caperetur: quam quum captam audisset, cecidit retrorsum. Audita autem morte filiorum suorum ac plebis, quievit; sed arcæ comprehensione audita, præ tristitia corruit.12 Unde videtur in eo affectus gratiæ et zelus Dei, pro tunc prævaluisse affectioni naturæ, amorique sobolis. Unde subditur: Quumque ille nominasset arcam Domini, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus, mortuus est. Senex enim erat vir et grandœvus, scilicet nonaginta octo annorum; et ipse judicavit Israel quadraginta annis. Sicque videtur quinquaginta octo annorum fuisse, quando effectus est judex.

Nurus autem ejus, etc. Hic enarratur, qualiter uxor Phinees auditis tam mœstis rumoribus, subito peperit, et pariendo mox exspiravit. Primo tamen puerum natum vocavit Ichabod, quod interpretatur, inglorius seu sine honore. Unde et causam nominationis adjecit, dicens: Translata est gloria de Israel, hoc est ipsa honorabilis res, scilicet arca; vel, gloriatio Israelis exstincta est, ablata sibi tam sancta re. Et eadem verba protulit ex parte mariti sui defuncti et fratris illius, qui si vixissent, merito dixissent hæc verba.

Footnotes

  1. Judic. xiii, 1. ↩

  2. 1 Reg. vii, 12. ↩

  3. 1 Reg. VI, 13. ↩

  4. Josue III, 6, 14; IV, 11. ↩

  5. Num. IV, passim. ↩

  6. Josue III, 6; VI, 6. ↩

  7. Exod. XXV, 22. ↩

  8. Ps. LXXIX, 2. ↩

  9. * clamore ↩

  10. Exod. XIV. ↩

  11. Mach. XII, 50. ↩

  12. 1 Reg. n, 30 et seq. ↩

Chapter 10 of 52