Skip to the text

Articulus 10

SPIRITUALIS PERTRACTATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI.

PER Philistæos, qui interpretantur, potione cadentes, intelliguntur invisibiles inimici, aut etiam homines impii, vitiorum superfluitate inebriati, qui invident justis, et contra eos ineunt pugnam tentationis, aut corporalis afflictionis, seu persecutionis: a quibus fideles propter sua peccata sæpe vincuntur in agris, id est in latitudine viæ ad perditionem ducentis.

Præterea, per Israelitas, de sua ruina ne periculorum corporalium deprecari, non ex recta radice, hoc est non ex caritate, neque sincera intentione, sed ex amore carnali, quo diligunt vitam præsentem ac prospera ejus.1 Sicque oratio eorum fit in peccatum, et indignationem provocat Deitatis: quoniam importune et indiscrete orant pro his rebus, de quibus ignorant, an saluti eorum expediant; et ea quæ Deus requirit ab eis, et de necessitate sunt salutis, omittunt: quod totum præposterum est, et vere contrarium æquitati. Quemadmodum etiam ex clamore Israelitarum fuerunt Philistæi perterriti, sic dæmones ex cantu et pulsu, ex sacris et sacramentis Ecclesiæ solent arceri et formidare: nihilo minus vitiosam ecclesiasticorum vitam cernentes, qui Deum ore laudantes, cor suum longe ab ipso avertunt, hortantur se invicem ad impugnandum fideles, præcipue clerum, ex quibus, heu!234 prosternunt quotidie millia multa, quos ad diversa et gravia ducunt peccata.

Præterea, per hoc quod Hebræi arcam suam et gloriam, ac tabulas testamenti continentes Decalogum, amiserunt, figuratum censetur, quod exigentibus suis sceleribus, præsertim in Christum commissis, privandi erant omni gloria legis suæ, sapientia spirituali et scientia salutari, et quod ipsa lex, quantum ad præcepta moralia, cum libris Prophetarum ac Psalmis transferenda fuit ad gentiles: quo facto, defecit sacerdotium ac pontificium Judæorum. Quod item præfigurabatur per subitam mortem Heli pontificis, filiorumque ejus sacerdotum. Interitus quoque Synagogæ, per mortem nurus præfatæ, designabatur: quæ tamen intereundo peperit filium, quia reliquiæ ex Synagoga salvatæ sunt, sicut per Jeremiam Deus prædixit:56 Congregabo vos unum de civitate, et duos de cognatione.

Postremo pensandum, quod Heli et numerus ejus qui vituperantur, tantum de arcæ comprehensione tristati sunt, quod subito exspiraverunt. Quo constat, quod reprehendendi sunt Christiani quamplurimi, qui de captione sancti Sepulcri, et vastatione totius sanctæ Terræ, et sacratissimorum locorum profanatione, parva aut nulla afficiuntur mœstitia. Rursus, de corporali Israelitarum occisione ululaverunt habitantes in Silo; sed de quotidiana peccantium morte spirituali in anima, et de æterna pereuntium condemnatione, et præsertim de tam multiplici ac enormi Dei inhonoratione et offensione omni pene momento, vix est qui lacrimam fundat. Ubi spiritualis dilectio? ubi zelus divini honoris? Et tamen propter has causas, semper causa est et ratio copiosa pie lugendi omni veraciter Christifideli, ut sanctus ait Basilius.

Footnotes

  1. Ps. cviii, 7. ↩

  2. Marc. vii, 6. ↩

  3. Matth. xv, 8; ↩

  4. Is. xxix, 13; ↩

  5. Jer. iii, 14. ↩

  6. Rom. xi, 5. ↩

Chapter 11 of 52