Skip to the text

Articulus 11

EXPOSITIO CAPITULI QUINTI : PHILISTIIM AUTEM TULERUNT ARCAM DEI.

MODO describitur, qualiter Philistæi propter arcam plagati sunt, hoc est propter scelera quæ commiserunt in Deum, et circa ipsius arcam. Philistiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum: quæ fuit una quinque principalium urbium terræ eorum, et forte primo occurrit eis in reditu, ideo primo in eam tulerunt arcam. Tuleruntque Philistiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon: ad reverentiam Dagon dei sui, adscribentes ei victoriam suam; et statuerunt eam juxta Dagon, tanquam trophæum, id est spolium victoriæ. Quumque surrexissent diluculo Azotii altero die, ut præ solito Dagon deum suum honorarent, cujus virtute arbitrabantur se tantum sortitos triumphum, ecce

Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini, tanquam eam adorans, ut Josephus scribit. Quod Deus omnipotens fecit, ad reprimendum Philistinorum audaciam atque blasphemiam, dicentium se arcam cepisse virtute Dagon: cujus oppositum patuit per hoc, quod Dagon jacuit sic prostratus ante arcam. Et tulerunt, hoc est acceperunt, Dagon sacerdotes ipsius, et restituerunt eum in locum suum, erubescentes de dei sui tanta dejectione; et mane ac clam restituerunt eum, ne communitas hoc ipsum perciperet.

Rursumque mane die altero consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini. Qualiter verum est hoc, quum protinus subjungatur, caput autem Dagon et duæ palmæ manuum ejus, abscissæ erant super limen? Caput ergo et facies erant jam separatæ a corpore Dagon: non itaque jacuit super faciem suam. Respondetur, quod Dagon jacuit super faciem suam, id est super inferiorem superficiem suam, ac si vultum habuisset terræ hærentem; sed et caput jacuit, versa in terram facie ejus. Et in his Deus evidentius demonstravit omnipotentiam ac justitiam suam super deum et populum Philistinorum; nec poterat plaga ista celari ut prior, quia idolum reintegrari nequivit. Et facta est ista punitio ministerio angeli; tamen incertum videtur, an ministerio angeli boni, an mali, quoniam tales plagæ ab utrisque factæ leguntur. Porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, id est nullus ingredientium illud ex plebe eorum, super limen Dagon, id est super limen templi ejus, in Azoto usque in hodiernum diem: quasi limen illud sanctificatum sit ex contactu Dagon super illud sic dimembrati, propter quod indignos se reputabant super illud calcare. Sic et in Genesi habetur, quod filii Israel non comedunt nervum qui emarcuit in femore Jacob.1

Aggravata est autem manus Domini super Azotios: id est, Deus omnipotentiam atque justitiam suam pœnalius adhuc monstravit in habitatoribus Azoti, quia ex prætactis mirabilibus non fuerunt conversi ab idololatria dei sui, quem tam confusibiliter a Deo Israel victum et plagatum viderunt; et demolitus est, id est, destruxit seu graviter vulneravit, eos, sicut subjungitur. Verumtamen quod in aliquibus libris mox sequitur, istud videlicet, Et ebullierunt villæ et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures, et facta est confusio mortis magna in civitate, non est in libris correctis, quia nec in Hebræo, sed ab aliquo glossatore primo est additum per modum expositionis et glossæ, atque a minus peritis post textui additum et insertum:2 quod et in aliis locis Scripturæ reperitur aliquando factum. Porro sensus hujus additionis ex sequentis capituli expositione patebit. Et percussit in secretiore parte natium, utpote inferiorum partium, per quas egeruntur grossiora naturæ superflua, Azotum et fines ejus, id est, habitatores urbis illius, villarumque ejus.

Videntes autem viri Azotii hujusmodi plagam: quæ (secundum expositores concorditer) fuit dysenteria fœda ac vehemens et crudelis, et intestinorum inferiorum corruptio et putrefactio quædam, in tantum quod vermibus scatebant et prominebant extrinsecus: quam plagam per experientiam in se videbant, id est sentiebant, aut etiam adspexerunt ad apponendum remedium. Quæritur, quare hac plaga magis, quam alia, sint percussi. Responderi potest, quod ad humiliandum eorum blasphemiam, præsumptionem, turpissimamque superbiam. Unde cantatur in Psalmo: Percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.3 Dixerunt: Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus ejus, id est ultio nobis propter eam inflicta, dura, inquam, super nos et super Dagon deum nostrum. Ecce quam stulti et miseri, qui illum coluerunt pro deo, qui se ipsum nequibat juvare, nec suos cultores; nec converti voluerunt ad eum, cujus insuperabilem experiebantur potentiam. Et mittentes, congregaverunt omnes satrapas Philistinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israel? Responderunt Gethæi: Circumducatur arca Dei Israel: quia sperabant quod in aliis urbibus non fieret propter eam hujuscemodi plaga; vel experiri volebant, an propter arcam seu ob ejus præsentiam infligeretur eis illa punitio, quod tamen Azotii fassi jam erant. Et circumduxerunt arcam Dei Israel. Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini Dei per singulas civitates interfectionis magnæ nimis; et percutiebat viros uniuscujusque urbis a parvo usque ad majorem, qui et præ feminis erant culpabiles; et computrescebant prominentes extales eorum, id est, extremæ partes eorum per quas immunditiæ emittuntur. Inieruntque consilium Gethæi, et fecerunt sibi sedes pelliceas, utpote mollissima sedilia, ut minus affligerentur sedendo. Siquidem illa pars sedis, super quam incumbebant parte qua sedemus, erat de pellibus forsitan ovium.

Miserunt ergo arcam Domini in Accaron. Quumque venisset arca Domini Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitæ, dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum. Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philistinorum: qui quinque erant, juxta numerum quinque principalium urbium. Qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum, id est ad populum Israel, vel ad Silo seu in tabernaculum Domini, et non interficiat nos, id est, propter ejus præsentiam non interficiamur, cum populo nostro. Multi quippe ex plagis prætactis moriebantur. Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Domini Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiore parte natium, et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cœlum. Quæri potest, cur isti idololatræ non projecerunt arcam illam in ignem; vel, cur non conciderunt eam in frusta. Respondere quis poterit, quia (ut Salomon protestatur) non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Dominum, qui immutat corda hominum, et quocumque voluerit, vertit ea.45 Ipse autem noluit hoc habere.6 Vel, ut aliqui opinantur, non audebant hoc facere, ne pejora eis acciderent. Itaque juxta Glossam, justo Dei judicio communi plaga percussi sunt, quia culpa eorum fuit communis.

Mystice, per arcam intelligitur Christus seu ejus humanitas.7 Per dejectionem ergo et detruncationem Dagon, præfigurata est destructio idolorum ubique terrarum, ex spirituali adductione Salvatoris per Apostolorum prædicationem ad gentes.8 Per vulnerationem quoque et interfectionem infidelium allophylorum, designata est spiritualis obcæcatio atque perpetua damnatio eorum qui christianam noluerunt recipere fidem. Per Philistinorum vero percussionem in natibus, præmonstratum censetur, quod hi, qui ex sua arrogantia et præsumptione manserunt increduli, meruerunt (ut ait Apostolus) dari in reprobum sensum, atque ignominiosas incidere passiones carnalitatis exterius prominentis, id est, usque ad vitia contra naturam se extendentes. Postremo, per hoc quod fecerunt arcam circumduci ad experiendum, an plagæ illæ fierent vere a Deo Israel propter præsentiam arcæ, designata est curiositas, imo perversitas et stulta subtilitas philosophorum et tyrannorum et aliorum obstinatorum, Porphyrii, Juliani, Averrois, Celsi, et consimilium:9 qui videntes signa, prodigia atque miracula sanctorum Apostolorum et apostolicorum virorum, nisi sunt ea obscurare et annihilare, volentes ea reducere ad causas naturales occultas, vel ad magicas artes, sive ad diabolicas opes et cooperationes: qui omnes defecerunt, scrutantes scrutinia, et deceperunt in primis se ipsos, ac alios multos quorum nomina scripta non erant in libro vitæ.10

Footnotes

  1. Gen. xxxii, 32. ↩

  2. * magnæ ↩

  3. Ps. lxxvii, 66. ↩

  4. Job xii, 24. ↩

  5. Prov. xxi, 30. ↩

  6. Prov. xxi, 1. ↩

  7. Sensus mysticus. ↩

  8. Rom. 1, 28. ↩

  9. Ps. LXIII, 7. ↩

  10. Apoc. XVII, 8. ↩

Chapter 12 of 52