Skip to the text

Articulus 12

DECLARATIO CAPITULI SEXTI : FUIT ERGO ARCA DOMINI IN REGIONE PHILISTINORUM SEPTEM MENSIBUS.

CAPITULUM hoc enarrat, qualiter arca Dei remissa sit, et de mirabilibus Dei in hoc opere perpetratis. Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum septem mensibus : infra quos præfatis modis plagati sunt, et non cessantibus plagis. Et post hæc vocaverunt Philistiim, et communitas populi, sacerdotes et divinos suos, tanquam ceteris prudentiores. Vocantur autem divini, qui sibi usurpant quod Dei est, scilicet præcognitionem et annuntiationem futurorum pure contingentium seu similium notitiam secretorum, de quibus interdum a dæmonibus instruuntur eo modo, quo dæmones talia scire queunt, conjecturaliter magis quam certitudinaliter, ex subtilitate ingenita et experientia longa. Dicentes : Quid faciemus de arca Dei? Indicate nobis, quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt : Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, id est inhonoratam. Quasi dicant : Pro irreverentia Deo Israel irrogata circa arcam ipsius, impendite ei honorem per oblationes et dona ; aliter non poteritis eum placare. Hinc subditur : sed quod debetis, reddite ei pro peccato vobis relaxando, et tunc curabimini; et scietis per experientiam vestræ curationis, quum juxta nostram consultationem egeritis, quare non recedat manus ejus a vobis, id est, cur interim effectus divinæ potentiæ, utpote punitio vestra, non cessat. Nam hucusque fuit inter Philistæos diversa opinio de causa prædictæ plagationis. Nempe nonnulli dixerunt eam contigisse ex aeris infectione, alii ex corruptione fructuum terræ, quidam a casu, nonnulli ob arcæ præsentiam. Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? id est, quam satisfactionem, ut culpa nostra nobis dimittatur?

Responderuntque illi : Juxta numerum provinciarum Philistinorum, id est principalium urbium cum villis et attinentiis suis, quæ urbes fuerant quinque, quinque anos aureos et quinque mures aureos facietis formari per manus artificum, ut sint memoriale divinæ potestatis et suæ ultionis in vobis. Verumtamen Josephus dicit, quod erant quinque simulacra hominum aurea. Quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris, id est eadem ultio in specie : et ideo sicut fuit communis et par plaga, debet esse satisfactio una ac generalis, ut pœna correspondeat culpæ. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui mures demoliti sunt terram : mures enim ebullierunt de terra, et fructus ipsius destruxerunt; imo et prominentes extales ipsorum Philistinorum mordebant et corrodebant; et dabitis Deo Israel gloriam, id est, potentiam atque justitiam ejus protestabimini ista agendo : per quæ etiam fatebimini vos esse percussos ab ipso, eo quod arcam ejus ceperitis ; si forte relevet Deus manum suam, id est, plagas suas tollat, a vobis. Jam ante dixerunt, Et tunc curabimini : quare ergo dubitative nunc dicunt, Si forte, etc. ? Respondetur, quod illud fuit verbum bonæ fiduciæ, non certæ scientiæ. Et a diis vestris et terra vestra. Ex hoc videtur, quod Philistæi non solum coluerunt Dagon, et quod Deus non solum exercuit ultionem in Dagon, sed item in aliis Philistinorum diis seu idolis, sicut et olim in diis Ægyptiorum. Quare aggravatis corda vestra per obstinationem et impœnitentiam et per arcæ detentionem, sicut aggravavit Ægyptus et Pharao cor suum, id est Ægyptii qui populum Israel dimittere diu recusaverunt? Nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?1 Nunc ergo arripite, et facite plaustrum novum, non vetus, ad reverentiam arcæ; et duas vaccas fetas, id est vitulos jam habentes, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsellam ad latus ejus; et dimittite eam, ut vadat. Et adspicietis. Et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; si autem minime, sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.

Fecerunt ergo illi hoc modo. Et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quæ habebat mures aureos et similitudines anorum. Ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes, et non declinabant ad dexteram neque ad sinistram. Sed et satrapæ Philistinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames. Textus planus est. Itaque omnia ista consuluerunt sacerdotes et divini ad agnoscendum pro certo, an plagæ illæ fuissent inflictæ a Deo. Quod enim vaccæ insolitæ jugum portare, et a suis fetibus separatæ, traherent currum per viam rectam, per quam ante nunquam iverunt sine ductore seu auriga, fuit multipliciter supra naturam. Ideo fuit signum sufficiens, quod tribulatio illa esset a Deo Israel propter arcam immissa.

Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle : quo constat, tempore messis hæc contigisse. Eratque Bethsames una sacerdotalium urbium in sorte Benjamin .2 Ideo autem fecerunt Philistæi vaccas trahere currum per viam ducentem ad urbem istam, quia fortassis primitus occurrebat egredientibus ab urbe Philistiim, a qua arca cœpit remitti. Est quoque et alia urbs sic vocata in Nephthali tribu.3 Et elevantes oculos, viderunt arcam, et gavisi sunt Bethsamitæ, quum vidissent arcam. Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitis, id est civis præfatæ urbis, et stetit ibi : quia vaccæ substiterunt ibidem, quasi peracto suo officio, ex instinctu divino. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea, id est super ligna plaustri conscissa in frusta, holocaustum Domino, id est ad offerendum carnes vaccarum illarum Deo in holocaustum, quod ignis lignorum illorum voravit.¹

Levitæ autem deposuerunt arcam Dei de plaustro, antequam plaustrum concidebatur, et capsellam quæ erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, id est præfata simulacra anorum ac murium : quæ (ut ex isto loco apparet) concava erant, ita quod aliquid poterant continere ; propter quod, juxta proprietatem Hebræi sermonis, vasa dicuntur. Etenim vasa vocant Hebræi, omnia quæ sunt alicujus rei contentiva. Quidam tamen per vasa aurea intelligunt vasa hujusmodi, in quibus, ut dicunt, positi erant ani muresque aurei : quod non est idonee dictum, quia in textu paulo ante habetur, Tolletis arcam et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto. Et posuerunt arcam atque capsellam super lapidem grandem, qui, secundum Judæorum fabulas, fuit ara olim constructa ab Abraham, qui (ut in Genesi legitur) in pluribus locis ædificavit altaria.4 Viri autem Bethsamitæ, scilicet sacerdotes urbis illius sacerdotalis, obtulerunt holocausta, scilicet vaccas prædictas, aut etiam sacrificia alia. Nam subditur : et immolaverunt victimas in illa die Domino, pro gratiarum actione, quod arcam tam miraculose et gloriose reduxit. Unde et ligna plaustri ac vaccas, in quibus fecit Deus prodigia illa, converterunt in Dei honorem, id est in holocausti materiam et inflammationem, tanquam quæ Deo jam fuerunt quodammodo consecrata.

Et quinque satrapæ Philistinorum cum famulis suis, viderunt ista et mirabilia memorata, et reversi sunt in Accaron in die illa, certificati ex istis prodigiis, quod eorum plaga fuit a Deo. Credendum quoque videtur, quod Philistæi his gestis fuerunt sanati. Hi sunt autem ani aurei, quos Domino reddiderunt Philistæi pro delicto suo. Hic exprimuntur quinque urbes præcipuæ, quarum quælibet dedit aureum anum unum.

Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum. De numero quoque murium aureorum subjungitur: Et mures aureos exsolverunt secundum numerum urbium Philistiim quinque provinciarum, id est quinque aureos mures, secundum quod quinque erant metropoles, ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro. Hoc tripliciter explanatur. Primo, quod erant tantum quinque urbes Philistinorum, et ideo tantum quinque mures aureos esse oblatos. Isidorus vero et Magister in historiis dicunt oppositum, adjicientes, quod erant quinque præcipuæ urbes, et aliæ minus principales, quarum una (ut infra habetur) Siceleg fuit. Ideo dicunt, quod unaquæque principalium civitatum illarum, obtulit tam aureum anum quam aureum murem; ceteræ solum aureos mures. Tertii dicunt, quod solum offerebantur quinque aurei ani et totidem mures, et quod ceteræ urbes seu villæ adjacentes pro expensis contribuerunt. Et usque ad Abelmagnum, id est lapidem magnum, de quo jam supra dictum est.

Hoc additur, ad monstrandum quod urbes et villæ Philistinorum porrigebantur usque ad lapidem illum ex una parte. Abel autem interpretatur, luctus: ideo lapis seu locus ille vocatus est Abel, quoniam paulo post fuit ibidem luctus ingens, propter eorum qui arcam viderunt, occisionem. Alii dicunt, per Abelmagnum, intelligi oppidum Bethsames, quod secundum eos dictum est postea Abel, ob luctum præfatum: quod non videtur, quia subjungitur, super quem posuerunt arcam Domini, qui erat usque in illa die in agro Josue Bethsamitis: in cujus agro non erat sita urbs illa, sed lapis præfatus.

Percussit autem Dominus de viris Bethsamitis quosdam, eo quod vidissent arcam Domini nudam et discoopertam, secundum quod Philistæi eam remisisse creduntur: et sic arcam adspicere, prohibitum fuit, non solum undecim tribubus, sed et Levitis, sub pœna mortis. Et percussit de populo septuaginta viros. Hoc, ut recitat Lyra, etiam Hebræi exponunt sic, quod solum septuaginta viri fuerunt percussi, qui erant tantæ reputationis, quod æquiparabantur septuaginta millibus de plebeis, juxta quem modum dicitur ad David infra secundo Regum:5 Tu unus pro decem millibus computaris. Principales enim de populo percussi fuerunt, quia debebant populum ordinare et præcavere de prædictis offensis. Sed huic expositioni obviare videtur series litteræ, in qua apertissime quasi de diversis narratur, quod Dominus percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Præterea ad sacerdotes et Levitas præcipue pertinebat, instruere populum de necessariis ad salutem et spiritualibus rebus. Si ergo principales ex populo, ut optimates et judices, percussi fuissent, quia populum non compescuerunt ab intuitu arcæ, videtur quod sacerdotes et Levitæ præsertim percussi fuissent pro illo vulgi peccato. Magister quoque in historiis et alii expositores solennes aliter tenent, et litteram sicut jacet exponunt.

Itaque advertendum, quod arcam dimiserunt satis diu sub dio, et magis diu quam licuit: propter quod populus Israel undique copiosissime concurrebat, et multi ex curiositate arcam intuebantur, contra illud Numerorum: Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario, priusquam involvantur;6 alioqui morientur.78 Quamvis autem peccata subditorum superioribus imputentur, non tamen sic, quin et ipsis subditis, qui et pro propriis puniuntur excessibus; nec ignorantia juris divini, quod quis scire tenetur, puta divina præcepta, excusat.

Insuper Lyra scribit, quod una causa percussionis populi fuit, quia holocaustum indebite offerebant, offerendo vaccas in holocaustum, quum tamen in Levitico juserit Dominus, ut non nisi masculus offeretur in holocaustum.9 Si autem illa fuisset causa percussionis prætactæ, videtur omnino, quod sacerdotes qui hoc fecerunt, fuissent percussi. Ideirco juxta prætacta magis apparet, quod ex dispensatione seu inspiratione divina obtulerunt vaccas illas in holocaustum, sicut et sacrificabant ibi in agro extra tabernaculum et altare. Nam vaccæ illæ per mirabilia Dei in eis ostensa, erant Deo quodammodo consecratæ, et ei tantummodo offerendæ, nec sumptæ erant ex pecoribus Israeliticæ plebis.

Luxitque populus residuus, eo quod percussit Dominus plebem plaga magna. Quæ autem fuerit plaga illa, nescitur. Et dixerunt viri Bethsamitæ : Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? quasi dicant : Tanta est districtio divinæ justitiæ, quod metuendum est in ejus præsentia apparere, atque difficile ei placere, et ejus percussionem evadere. Juxta quem sensum scriptum est in Josue libro : Non poteritis servire Domino, Deus enim sanctus et fortis æmulator est, et non ignoscet sceleribus vestris.10 Et ad quem ascendet a nobis? id est, quis tantæ virtutis invenietur, qui dignus sit eam suscipere ? Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, quæ erat urbs famosa et fortis, dicentes: Reduxerunt Philistiim arcam Domini. Sed cur non remiserunt eam in Silo ad tabernaculum Domini ? Forsitan intendebant quod postea illuc deduceretur. Descendite, et reducite eam ad vos.

Quæritur circa prædicta, quo spiritu sacerdotes et divini Philistinorum dederunt tam sanum consilium de modo remittendi arcam ad populum Israel. Ad quod quidam respondent, quod ex instigatione revelationeque dæmonum, quos etiam dicunt divinitus compulsos ad dandum divinis tale responsum, quemadmodum sæpe leguntur dæmones propalasse virtutes Sanctorum. Porro sanctus Hieronymus in quibusdam locis videtur sentire, quod sicut Balaam, ita et isti ex spiritu Dei bono fuerunt inspirati ad ista dicenda. Nam prophetia et secretorum revelatio, sunt dona gratiæ gratis datæ, quæ bonis et malis communia sunt.

Iterum quæritur, quum arca fuerit res prorsus inanimata, cur propter ejus intuitum tam graviter cæsus est populus. Et respondendum, quod Deus sub pœna mortis prohibuit non solum adspectum arcæ nudæ, sed et aliorum quæ in tabernaculo erant, ad commendandum dignitatem sacerdotalis officii, et præsertim propter mysticas significationes spiritualesque rationes super librum Numerorum expressas. Arca autem fuit figura humanitatis Christi et Sacramenti altaris, quæ non sunt nisi cum debita reverentia adspicienda.

Rursus quæri potest, cur Philistæi percussi non sunt, quia arcam viderunt nudam. Respondetur, quia non fuit eis prohibitum, quoniam lex eis data non fuit. Unde ad Romanos ait Apostolus :11 Scimus quia quæcumque lex loquitur, his qui in lege sunt, loquitur. Etenim hi quibus lex data est, per legem judicantur.12

C

Footnotes

  1. Exod. xii, 31, 33, 37. ↩

  2. Josue xv, 10; xxi, 16. * Juda ↩

  3. Josue xix, 38. ↩

  4. Gen. xii, 7; xiii, 18; xxii, 9. ↩

  5. II Reg. XVIII, 3. ↩

  6. Num. IV, 20. ↩

  7. Num. IV, 20. ↩

  8. Num. IV, 20 ↩

  9. Lev. 1, 3. ↩

  10. Josue XXIV, 19. ↩

  11. Rom. III, 19. ↩

  12. Lev. i, 3. ↩

Chapter 13 of 52