Skip to the text

Articulus 13

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SEXTI INTELLECTU.

PER terram Philistinorum, designatur gentilitas; per arcam, Christus sapientia Patris. Fuit itaque Christus septem mensibus, id est multo tempore evangelicæ legis, in terra gentilium. Durante etenim persecutione Ecclesiæ, fideles et infideles passim habitabant commixtim. Quumque perfidi et tyranni Christum in suis membris irreverenter tractarent atque crudeliter persequerentur, fiebat frequenter, quod impii illi a Deo subitaneis ac letalibus plagis terribiliter cædebantur, ita quod territi, a Christianorum persecutione quandoque ad tempus cessabant, et arcam mittebant de loco ad locum, Christianos pellendo de urbe in urbem, quos tandem victi dimiserunt in pace: imo innumerabiles ex eis conversi, munera Deo Christianorum immolaverunt. Feceruntque similitudines anorum suorum: id est, inquinamenta et vitia sua per inhonestiora membra commissa, humiliter confitebantur. Denique ex isto, quod Philistæi fecerunt et obtulerunt similitudines membrorum in quibus erant plagati, et bestiarum per quas puniebantur, videtur mos inolevisse, quod hi qui cruciantur in manu, pede aut alio membro, offerant talium membrorum similitudines cereas, aureas sive argenteas Omnipotenti.

Amplius, per plaustrum novum, in quo arca remissa est, intelligi potest cor spiritualiter innovatum seu reformatum; vel homo perfectus, qui exemplis suis, meritis et precibus alios secum defert ad regnum cœleste, Deum quoque portat in se, ita ut ei valeat dici, quod Eliseus dixit Eliæ, et rex Israel Eliseo: Pater mi, currus Israel et auriga ejus.12 Talia plaustra Christum portant de loco et populo uno ad alium, qui et ingratis ac induratis relictis, ad dociles revertuntur: quod devotissimis prædicatoribus ac prælatis potissimum competit, quibus multos lucrifacientibus competit illud in Psalmo, Currus Dei decem millibus multiplex.3 Huic plaustro duæ vaccæ fetæ junguntur, quibus nondum impositum fuit jugum: per quas intelliguntur fideles personæ, virtuosis actibus fecundatæ, quæ jugo iniquitatis ac dæmonum subjici renuerunt, et viris præfatis cooperantur in bonis, et ipsos trahunt ad diversos hinc inde visitandos ac instruendos. Hæ personæ gradiuntur per rectam ac regiam viam, et omni sensuali affectu ad propinquos aut prolem relicto, naturali quoque amore caritati subjecto, evangelica implent consilia, parentes, sobolem, consanguineos, conjugem deserendo, quatenus Deo liberiori, stabiliori, puriorique mente intenti sint.4 De quibus in Deuteronomio legitur dictum figuraliter: Qui dixit patri suo et matri suæ, Nescio vos, et fratribus suis, Ignoro illos, et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum.56 Pergunt itaque per viam quæ ducit Bethsames, hoc est per arctam viam salutis, quæ ducit ad domum non manufactam, æternam in cœlis, in qua Sol intelligentiæ atque justitiæ clare et incessabiliter cernitur ac laudatur, juxta illud Psalmi:78 Beati qui habitant in domo tua, Domine;9 in sæcula sæculorum laudabunt te. Siquidem Bethsames interpretatur, domus solis. Mugiuntque pergendo, sua ac proximorum peccata plangendo, cum gemitu deprecando, ad patriam et visionem Dei beatificam adspirando, juxta illud beati Apostoli: Infelix ego homo!10 quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quo affectu cecinit et Propheta:11

Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est.12 Et item: Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum. Hi itaque in capsella, hoc est in conscientia humilis vel pœnitentia salutari, custodiunt et reponunt bona quæ operantur.

Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle. Per Bethsames designatur non solum triumphans Ecclesia, in qua Sol justitiæ facie ad faciem lucet atque conspicitur, sed militans quoque Ecclesia, in qua per gratiam et virtutes, per fidem et sapientiam contemplatur et colitur.13 Sicque Bethsamitæ non solum sunt cives cœlestis Jerusalem, sed et filii militantis Ecclesiæ, qui in valle hac lacrimarum et humilitatis declivitate triticum metunt, hoc est, virtutum opera et fructus spiritus intra se colligunt, ut divites fiant in operibus bonis; qui oculos cordis elevando, Christum Dominum sibi gratiose advenientem intuentur, et super hoc gloriantur; qui plaustrum concidunt in frusta, et vaccas desuper ponunt in holocaustum, dum se ipsos per contritionem et devotionem totaliter divino mancipant cultui, nihil sui relinquentes sibimetipsis, atque ad idem agendum suos inducunt discipulos et subjectos.

Erat autem ibi lapis magnus. Per quem cordis constantia, aut fidei fundamentum, aut Dominus ipse, cui ait Psalmista, Dominus petra mea, potest intelligi:1415 cui debet omne opus bonum inniti atque imponi, ne dejiciatur, quatenus qui bona exsequimur, viro comparemur sapienti, qui domum suam ædificavit supra petram, ita ut nec venti adversitatum, nec flumina tentationum, nec impetus passionum aut vitiorum potuerint eam dejicere.16 Et quinque satrapæ Philistinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa. Per quinque satrapas istos, rite designantur filii sæculi, nobiles et potentes secundum carnem, delectationibus quinque sensuum dediti, qui etsi audiant verba Dei, videantque exempla justorum, et miracula Omnipotentis agnoscant, raro tamen et pauci convertuntur ad Dominum. Propter quod ait Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles, non multi sapientes secundum carnem, sunt inter vos.1718

Percussit autem Dominus de viris Bethsamitis, eo quod vidissent arcam Domini. Per hoc præfiguratum cognoscitur, quod hi qui sacramentum Eucharistiæ irreverenter intuentur aut sumunt, aut Christum præsumptuose contemplari attentant, aut fidei secreta curiose rimantur, percuti ac perire merentur. Quod in multis hæresiarchis, qui per septuaginta viros exprimuntur, et in illorum infelicibus discipulis, qui per quinquaginta millia figurati sunt, videmus impletum: qui olim fuerunt in Ecclesia tanquam filii et ministri ac membra, sicut ait sanctus Joannes in prima sua Canonica: In nobis erant, sed non erant ex nobis.19 Frequenter quoque contingit quod ecclesiastici viri notabiliter virtuosi, et in Domino spiritualiter gloriati, repente vana gloria impugnentur ac polluantur, et quadam spirituali elatione labantur. Ideo castigantur a Domino in præsenti, ne pereant in futuro. Nam et impiissima et callidissima illa vulpecula inanis gloria, seu spiritualis superbia, in spiritualium charismatum affluentia periculosius insidiatur, irrepit et maculat: propter quod jugi et timorata cordis custodia opus est incessanter.20 Luxitque populus:21 quia devoti et caritativi aliorum deplorant ruinam, et simul de proprio casu suspecti sunt. Et dixerunt viri Bethsamitæ, etc., quia ex propriæ dejectionis experientia pensant, quam difficile sit jugiter in via justitiæ perseverare: unde et alios exhortantur ad spiritualem cautelam et ad perfectionis constantiam, a qua dolent se corruisse.2223

Footnotes

  1. IV Reg. ii, 12; xiii. 14. ↩

  2. IV Reg. ii, 12; xiii, 14. ↩

  3. Ps. lxvii, 18. ↩

  4. Matth. xix, 29. ↩

  5. Deut. xxxiii, 9. ↩

  6. Deut. xxxiii, 9. ↩

  7. II Cor. v, 1. ↩

  8. Matth. vii, 14. ↩

  9. Ps. lxxxiii, 5. ↩

  10. Rom. vii, 24. ↩

  11. I Cor. i, 24. ↩

  12. Ps. cxix, 5. ↩

  13. 1 Cor. xii, 12. ↩

  14. Ps. xvii, 3; ↩

  15. II Reg. xxii, 2. ↩

  16. Matth. vii, 24, 25. ↩

  17. 1 Cor. 1, 26. ↩

  18. I Cor. i, 26. ↩

  19. 1 Joann. 11, 19. ↩

  20. Deut. IV, 9, 15; ↩

  21. Prov. IV, 23. ↩

  22. I Cor. xiii, 12. ↩

  23. I Joann. ii, 19. ↩

Chapter 14 of 52