Articulus 14
EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : VENERUNT ERGO VIRI CARIATHIARIM, ET REDUXERUNT ARCAM DOMINI.
REFORMATIO Israelitici populi facta per Samuelem, et illorum ad meliorem statum reductio, hic narratur. Nempe ut Salomon protestatur, quum defecerit Propheta, populus corruet. Sic econtra, quum Propheta adfuerit, populus surget, nisi forte obstinatus, incorrigibilisque consistat. Venerunt ergo viri Cariathiarim, id est habitatores principales urbis illius, et reduxerunt arcam Domini. Credendum videtur, quod sacerdotes seu Levitæ, juxta legis præceptum, portaverint eam in vectibus super humeros suos. Et intulerunt eam in domum Abinadab, qui erat vir justus et tam famosæ virtutis, quod præ ceteris reputaverunt eum dignum præsentia hospitationeque arcæ, et fuit sacerdos in Gabaa. Istud quod dicitur hic, quod intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa, aliqui dicunt non fuisse tunc factum, quos sequitur Lyra : Hoc, inquiens, non fuit factum statim, sed per magnum tempus post, quia per aliquod tempus arca fuit in Cariathiarim, et inde translata fuit in Maspha, et inde in Galgala, ut dicitur in libro de Hebraicis quæstionibus; et postea translata fuit in Nobe, deinde in Gabaa, ut dicitur hic. Sed istud non videtur textui consonare, quoniam de eisdem viris et sub eodem contextu hic legitur, Venerunt viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa : quod totum videtur hic dici de eadem arcæ translatione. Denique non apparet, quod tot intermediis translationibus omissis, scriptura ista loquatur de translatione arcæ in oppidum Gabaa, post descriptionem translationis ejus de Bethsames in Cariathiarim. Hi quoque qui eam reportaverunt in Cariathiarim, diu fuerunt defuncti, antequam arca fuit translata in oppidum Gabaa : ideo de eis istud non verificatur. Potius igitur reor, quod Gabaa non sit hoc loco nomen civitatis, de qua fuit Saul; sed juxta interpretationem suam, designat excelsum seu collem, quia in loco eminenti constituerunt arcam propter reverentiam ejus, juxta quem modum in Evangelio fertur :1 Vox in Rama (id est in excelso) audita est;2 ita quod Rama non sumitur ibi pro urbe.3 Et istud concordat dictis Hieronymi et Magistri in historiis, ut super Paralipomenon plenius est ostensum.
Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, id est instituerunt, ut custodiret arcam Domini. Et forte juxta ritum legis in Levitico scriptum, consecraverunt eum in sacerdotem, si ante non fuit sic consecratus.4 Vel si jam erat sacerdos, hortati sunt eum, ut per continentiam ab uxore ad tempus, per orationes et sacrificium, exhiberet se ad custodiendum arcam idoneum. Et factum est, ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies : id est, multis diebus seu potius annis, puta viginti annis, mansit ibidem. Unde subjungitur : Erat quippe jam annus vicesimus, id est, tot anni fluxerunt interim quod arca fuit illo in loco. Videtur autem Josephus velle, quod arca fuit ibi usque ad octavum annum regni Saulis, in quo anno octavo ipse deportavit eam secum in castra, hoc est ad locum certaminis, ut infra tangitur.5 Et requievit omnis Israel post Dominum : id est, infra hoc tempus ad Dominum sunt conversi, et quieverunt in eo, adhærentes ei fideliter.
Quum enim viderent, qualiter a Philistæis erant percussi propter sua et Heli filiorumque ejus facinora, et quam graviter Deus plagaverat6 Philistæos propter arcæ præsentiam, atque quam miraculose arcam reduxit, compuncti sunt, et admonitionibus Samuelis obtemperarunt.7 Unde quod dictum est, Erat quippe jam annus vicesimus, quidam exponunt, quod tot anni fluxerunt ex eo tempore, quo post mortem Heli cœpit Samuel instruere plebem. Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum per plenam contritionem, obedientiam, dilectionem, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth.8 Si juxta præhabita totus populus Israel per tot annos quievit post Dominum, quid necessaria fuit exhortatio ista? vel, qualiter apud se adhuc deos alienos habebant? Ad hoc videtur dicendum, quod quamvis cessaverunt idola colere, adhuc tamen apud se tenuerunt simulacra. Et forsan quidam eorum nondum ex toto ab idololatria recesserunt. Totum namque frequenter sumit varias denominationes a diversis partibus suis, ita quod diversa quasi de eodem toto prolata, ad diversas ejus partes sunt referenda. Et præparate corda vestra Domino, id est, ad gratiam ac virtutes seu ad earum incrementa disponite vos, faciendo quod in vobis est, et obicem auferendo, et servite ei soli, servitute latriæ, quæ soli vero Deo debetur, et eruet vos de manu Philistiim. Abstulerunt ergo Baalim, id est, idola Baal comminuerunt, et cultum ipsius abjecerunt, et Astaroth, id est idola hujusmodi falsi dei, et servierunt Domino soli.
Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Maspha. Commisit enim quibusdam, qui ex parte ipsius discurrerent per totam terram Israel ad denuntiandum, ut cuncti ad eum venirent viri ac principales de populo. Vel commisit istud principibus tribuum. Ut orem pro vobis ad Dominum. Nonne et alibi potuit orare pro populo etiam non præsente? Poterat utique. Voluit tamen orare pro communitate, ea præsente et Dominum invocante, quatenus ex multarum præsentia facierum exaudibilior esset sua oratio. Ob aliam quoque causam populum convocavit, videlicet ad tractandum cum eis de bono communi, atque ad renovandum pactum inter Deum et populum. Denique ad illam urbem, scilicet Maspha, populum convocavit : vel propter convenientiam loci, vel quoniam urbs illa exstitit celebris, quoniam Josue frequenter fuerat ibi.
Et convenerunt in Maspha, hauseruntque aquam. Fuit etenim consuetudo Judæis, initum fœdus cum Deo vel homine confirmare per aliquod signum vel factum sensibile, ut patet in Josue libro, et alibi sæpe. Sic et hac vice renovato fœdere, quo obligaverunt se Deo servire, in signum et testimonium pacti hujus, aquam hauserunt, et effuderunt in conspectu Domini : tanquam ipso facto dicentes, Sic sanguis noster fundatur, et pereat vita nostra, si non servaverimus pactum ; item ad figurandum, quod sicut aqua effusa, non redit, ita nec ipsi ad idololatriam reverterentur. Vel aquam haustam fuderunt, ad designandum cordium suorum effusionem coram Deo per devotam orationem, contritionem et planctum. Nam subditur : Et jejunaverunt in illa die ad impetrandum remissionem culparum, atque dixerunt : Tibi peccavimus, Domine, et ita humiliaverunt se ipsos. Propter quod aliqui dicunt, quod in signum humiliationis sui ipsorum, aquam fuderunt, quasi dicentes : Instar aquæ hujus effusæ, viles atque inutiles sumus. Quidam, quos Scholastica historia sequitur, dicunt, quod in aqua illa fuerunt maledicta congesta, quemadmodum in aqua sacrificii zelotypiæ :9 quam si bibisset idololatra, labia sua sibi invicem inseparabiliter jungebantur. Sicque patuit infidelitas ejus. Nonnulli dixerunt, quod Samuel idolum quoddam comminuit, ejusque pulverem misit in aquam illam : quam bibentes, discreti sunt idololatræ ab aliis, ita quod in barbis idololatrarum apparuit signum impietatis eorum. Cui simile est, quod in Exodo Moyses fertur fecisse.10 Judicavitque Samuel filios Israel in Maspha, causas eorum discernendo, lites discordiasque sedando.
Et audierunt Philistiim, quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt satrapœ Philistinorum cum suis ministris ad Israel, id est ad impugnandum filios Israel, quos contra se congregatos suspicabantur. Quod quum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philistinorum. Dixeruntque filii Israel ad Samuelem: Ne cesses clamare, id est ferventer orare, pro nobis ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum, qui de propriis meritis non præsumimus, nec de viribus nostris confidimus, sed te esse Dei amicum cognoscimus. Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino. Præhabitum est, quod Samuel erat Levita, non Aaronita:11 qualiter ergo licuit ei sacrificare? nisi ex dispensatione divina, et necessitate urgente, atque ut aliqui dicunt, quoniam Ichabod filius Phinees filii Heli adhuc parvulus erat. Et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus.
Factum est autem, quum Samuel offerret holocaustum Domino, Philistiim iniere prœlium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore, id est sonitu vel tonitruo, magno in die illa super Philistiim, et exterruit eos: quia (ut Josephus tradit, et in Scholastica historia recitatur) mota est terra, et pandebant seu patebant hiatus per loca, et fulgure quidam interierunt. Juxta quem modum Deus exterruit Sisaram et ejus exercitum, ut recitat Josephus. Et cœsi sunt a filiis Israel. Egressique filii Israel de Maspha, persecuti sunt Philistœos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. Ceteri vero fugerunt, quos filii Israel insequentes percusserunt. In cujus tam gratiosi ac miraculosi triumphi memoriale perpetuum, fecit Samuel quod subditur: Tulit autem, id est accepit, Samuel lapidem unum grandem, et posuit eum inter Maspha et Sen, hoc est in terminis inter loca seu oppida sic vocata, in loco hujus victoriæ; et vocavit nomen loci illius, lapis Adjutorii, propter supernaturale Dei auxilium ibi impensum. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus, hoc est usque ad tempus istud seu usque ad locum hunc. Sicque locus ille vocatus est lapis Adjutorii, id est ager aut campus continens lapidem significativum et memorativum auxilii, ibi desuper dati.
Et humiliati sunt Philistiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philistœos, hoc est, divina potestas eos repressit, et debilitavit, ac refrenavit ab impugnatione Israelitarum, cunctis diebus Samuelis, id est omni tempore quo præfuit Israeli: quia sub Samuele Domino servierunt, et ita tam meritis Samuelis quam propriis, istam adversariorum suorum repressionem sortiti sunt. Et redditœ sunt urbes quas tulerant Philistiim ab Israel, Israeli, ab Accaron usque Geth et terminos suos. Liberavitque Israel de manu Philistinorum. Eratque pax temporis inter Israel et Amorrhœum, hoc est reliquias Amorrhæorum qui adhuc morabantur in terra promissionis: quia pro tunc non resistebant Hebræis, imo (ut aliqui dicunt) serviebant tunc eis sub tributo.
Judicabat quoque Samuel Israelem, hoc est Israeliticum populum, cunctis diebus vitœ suœ.12 Contrarium hujus apparet ex sequenti capitulo, quoniam eo vivente præfuit Saul rex. Et respondendum, quod Saul regnante, Samuel adhuc erat magnus in populo, et judicavit, hoc est, judicia Dei docuit populum, ac in multis direxit tam regem ad tempus, quam multos de populo, quamdiu vixit. Et ibat per singulos annos circumiens Bethel, et Galgala, et Maspha, et judicabat Israelem in supradictis locis, id est tribus urbibus illis tunc famosis. Dicuntque aliqui, quod Bethel erat famosa, quoniam Jacob vidit somnium ibi, ut in Genesi habetur;13 Galgala, propter secundam circumcisionem ibi factam, ut dicitur in Josue, et propter Pascha celebratum ibidem; Maspha, propter frequentiam Josue in eadem. Et juxta hoc, per Bethel esset hoc loco intelligenda Jerusalem. Fuit autem et alia Bethel. Nam et Jeroboam posuit unum aureorum vitulorum in Bethel.1415 Itaque in tribus solennitatibus hebdomadariis, quarum scilicet quælibet duravit una hebdomada, utpote Paschæ, Pentecostes, et Scenopegiæ, ascendebat ad oppida illa, et judicavit plebem in eis. Aliis diebus ascendit ad eum populus in Ramatha, ut judicaretur et instrueretur ab eo. Unde subjungitur: Revertebaturque festis illis expletis in Ramatha, in qua natus est. Ibi enim erat domus ejus paterna et hereditaria. Levitæ namque et sacerdotes habuerunt loca propria ad manendum. Et ibi judicavit Israelem. Infra, Samuel ait ad populum: Si de manu cujusquam munus accepi;16 quasi dicat, Non accepi: ex quo videtur, quod propriis expensis visitavit loca præfata ad populum judicandum et erudiendum. Quo plane exemplo reprehenduntur, qui in visitationibus gravant visitatos expensis, et sumunt ab eis munuscula, quod in jure frequenter ac districte etiam sub pœna excommunicationis prohibetur.
Ædificavit etiam ibi, scilicet in Ramatha, altare Domino. In libro Josue scribitur, qualiter novem tribus volebant ascendere ad præliandum contra duas ac mediam tribus, eo quod juxta Jordanem ædificassent altare.1718 In Deuteronomio quoque Dominus jussit, ut non nisi in uno loco sacrificia fierent.19 Quomodo igitur licuit Samueli in Ramatha altare construere? Et respondendum, quod eadem auctoritate et dispensatione, qua sacrificavit quum non esset sacerdos, ut tactum est. Nam et Gedeon ac Elias, qui nec Levitæ erant, sacrificasse noscuntur.2021 Porro quod ex Deuteronomio allegatum est, intelligendum est, sicut ex textu ibidem colligitur, pro tempore quo Dominus urbem divini cultus determinavit, et templum seu tabernaculum Dei cum arca in urbe illa fuerat stabiliter collocatum.
Footnotes
-
1 Reg. x, 26. ↩
-
Matth. u, 18; ↩
-
Jer. xxxi, 15. ↩
-
Lev. viii. ↩
-
1 Reg. xiv, 18. ↩
-
I Reg. iv, 10, 11. ↩
-
I Reg. v, 6, 9, 12; vi, 8 et seq. ↩
-
Josue xxiv, 26, 27. ↩
-
Num. v, 18. ↩
-
Exod. xxxii, 20. ↩
-
1 Reg. n, 11, 18. ↩
-
1 Reg. x, 1, 24. ↩
-
Gen. xxviii, 12-19. ↩
-
Josue v, 2-10. ↩
-
III Reg. xii, 29. ↩
-
I Reg. xii, 3. ↩
-
Josue xxii, 10 et seq. ↩
-
III Reg. xviii, 30-38. ↩
-
Deut. xii, 5, 6. ↩
-
Judic. vi, 18-24; ↩
-
I Reg. i, 1. ↩
Chapter 15 of 52