Articulus 15
DE MYSTICO SEPTIMI HUJUS CAPITULI SENSU.
VENERUNT viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam. Per viros illos qui cives erant urbis Israeliticæ plebis, intelliguntur conversi ex Judaismo, qui Christum per arcam designatum, cum reverentia fideliter susceperunt. Per Eleazarum vero, sacerdotes qui ex lege ad Evangelium sunt conversi, accipiuntur, de quibus S. Lucas ait: Multa turba sacerdotum obediebat fidei. Et Isaias: Vos sacerdotes Domini vocabimini.1 De quibus et Malachias ait: Erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.2 Per hoc demum quod Eleazarus sacerdos sanctificatus est, quatenus dignus esset arcam custodire, præfiguratum est, quam puros et sanctificatos esse oporteat sacerdotes novæ legis, qui Christum Unigenitum Patris consecrant, offerunt, tractant, et sumunt.3
Requievit omnis Israel post Dominum. Ita et nos, relicta inquietudine vitiorum, immoderatione passionum, sollicitudine sæculari, stabiliri et conquiescere studeamus in Deo. Ipse enim est finis noster, ad quem semper respicere et adspirare debemus, in quo solo vera et salutaris quies consistit, et in ipso per fidem, sapientiam et virtutes defigimur. Optimum etenim est, gratia et virtute cor stabiliri.4 Impii autem in circuitu ambulant5, quoniam rebus vanis, caducis, variabilibus, magis quam summo et incommutabili bono, inhærent : et hæc ipsa inhæsio tam inordinata, peccatum est, et agitatio mentis. Nam sicut virtutes mentem in Deo stabiliunt et quietant, sic passiones et vitia inquietam, nutantem, gyrovagam reddunt eamdem, sicut in Threnis habetur :6 Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est.7 Propter quod in libro Job dicitur : Si iniquitatem abstuleris, stabilis eris, et non timebis.8 Hinc quoque in Ecclesiastico fertur : Homo sanctus in sapientia manet ut sol. Nam stultus sicut luna mutatur. Porro stultus est omnis qui dono sapientiæ caret, et vitiis passionibusque succumbit, in quo puerilitatis vitium regnat : quoniam sicut pueri poma et pira præferunt auro et gemmis, sic talis carnalia et caduca præponit divinis atque æternis. Taliumque stultorum, juxta Salomonem, infinitus est numerus.9
Ait autem Samuel ad universam domum Israel : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri. Hoc unusquisque prælatus et prædicator dicere debet toti congregationi, et unicuique cui præest aut prædicat.1011 Oportet equidem toto corde converti ad Dominum, quem toto corde jubemur diligere, et cui præ omnibus tenemur intellectu et voluntate integraliter adhærere, qui ait per Joelem :12 Convertimini ad me in toto corde vestro. De his vero qui convertuntur ad Dominum non toto corde, scriptum est in Osee :13 Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Hi sunt qui Deo et sæculo volunt inhærere ac complacere. De his quoque qui solo ore convertuntur ad Dominum, ipse per Isaiam testatur :1415 Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Similiter de his qui solo exteriori opere videntur converti ad Deum, scribit Apostolus : Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.16 Imo de quibusdam talibus ait Salvator : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.17 Et sicut ibidem prosequitur Christus, vestimenta ovium sunt, jejunium, oratio, eleemosyna : quibus, id est quorum fictis imaginibus, seductores suam celant impietatem.18 Insuper deos alienos auferamus de medio nostri, hoc est, unusquisque de corde suo tollat ac jugiter pellat omnem affectionem vitiosam ad creata ac peritura, vana phantasmata, cogitationes perversas, inutiles phantasias. Quod enim quis amplius colit et amat, quam Deum, hoc sibi impie efficit deum seu ultimum finem.
Et præparate corda vestra Domino. Hoc incessanter agamus, vitando occasiones peccandi, et exteriora virtutum adminicula amplectendo, examinando quoque conscientias nostras, et quidquid in nostris est viribus faciendo, Deique opem assidue invocando : et tunc Dominus copiose juvabit, et quod suum est, gratiose implebit, qui ait per Jeremiam :19 Quis est iste qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi ? quasi dicat, Talem protinus mihi conjungam. Et servite ei soli. Qui servit hominibus propter Deum, soli Deo quodammodo servit. Quod esse agendum docet Apostolus ad Ephesios : Servi, inquiens, obedite dominis carnalibus in simplicitate cordis, sicut Christo, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, servientes sicut Domino, et non hominibus.20 Abstulerunt ergo, etc. Quemadmodum filii Israel Samueli in his protinus obedierunt, sic subditi suis prælatis et prædicatoribus debent mox obtemperare.
Dixit autem Samuel : Congregate universum Israel in Maspha. Sic majores prælati et Pontifex summus deberent opportunis et præfixis temporibus, præsertim instantibus arduis causis, synodum convocare, ac devotissime celebrare. Hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini. Ita et nos aquam lacrimosæ contritionis ac devotionis hauriamus precibus ex fonte divinæ et incircumscriptibilis pietatis, Patrem misericordiarum fervide deprecantes, ut hujusmodi contritionem et devotionem nobis conferre dignetur, et effundamus sicut aquam cor nostrum in conspectu Domini Dei nostri, aut precibus nostris abstinentiam, jejunium et humilitatem semper jungamus, dicentes ex intimo corde :2122 Tibi peccavimus, Domine. Et audierunt Philistiim, quod congregati essent filii Israel. Sic invisibiles hostes præcipue impugnare non cessant congregationes devotas, et quanto diligentius ad profectum virtuosum nos damus, tanto invidiosius et insolentius instant. Tunc ergo devoti clament ad Dominum, et superiorum suorum, præsertim virorum virtuosorum, imo et Beatorum in patria, suffragia orationesque postulent.
Tulit autem Samuel agnum lactentem. Sic devotus pastor pro sibi commissis et recommendatis celebrare debet, et Patri æterno offerre Unigenitum suum, Agnum qui tollit peccata mundi.23 Quemadmodum autem Samuele sacrificante et orante, intonuit Dominus magno super Philistæos fragore; sic meritis orationum et celebrationum devotorum sacerdotum, atque virtute Sacramenti altaris quod offerunt, Deus fugat et conterit invisibilium hostium turbam. Tonat quoque Altissimus, dum per os efficacium prædicatorum loquitur populo suo, per quod spirituales hostes vertuntur in fugam, ut Rabanus ait. Tulit autem Samuel lapidem unum. Per hunc lapidem Adjutorii, inter Israelitas Philistæosque positum, intelligitur Dominus et Salvator, qui est lapis angularis, petra refugii, et pretiosissima gemma, ac robur et fons adjutorii nostri, qui inter electos et reprobos stat defensor.242526 Unde Septuaginta transtulerunt, Inter Maspha novam et veterem. Alia quoque quædam translatio continet, Inter Maspha et Siceleg, quæ sunt urbes Philistinorum.
Facta est itaque manus Domini super Philistœos cunctis diebus Samuelis. Sic præsidentibus viris virtuosis ac sanctis, repelluntur a subditis contrariæ potestates. Nempe qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea.27 Quo constat, quantum bonum, et quam præfulgidum Dei donum sit, pastor idoneus et condignus. Ideo vere ait Scriptura : Rex sapiens, populi stabilimentum est.28 Itemque : Multitudo sapientium, sanitas est orbis terrarum.29 Et redditæ sunt urbes. Sic virtuosus prælatus animas a dæmonibus victas Christo reducit, et congregationes deformatas reformat, atque ab ecclesia malignantium in ecclesiam Deo militantium multos restituit ac deducit.
Eratque pax inter Israel et Amorrhæum. Sic boni fideles cum peccatoribus, quantum sine offensa Dei queunt, libenter pacem habere conentur, dicente Apostolo : Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete.30 Sit etiam in unoquoque nostrum pax ordinata inter Israel et Amorrhæum, hoc est inter spiritum rationalem divina contemplantem, et inter carnem, ita quod corpus in cunctis prompte obediat rationi, et ratio Deo. Absit autem a nobis pax inordinata et pessima, qua spiritus acquiescit desideriis carnis, et ratio concupiscentiis servit, ita quod fatua famula dominæ principatur. Hæc est pax inquinata, quam cum Eva habuit Adam, quando ad Evæ suggestionem comedit fructum prohibitum.31
Judicabat quoque Samuel Israelem cunctis diebus vitæ suæ. Sic is qui præest, omni tempore præsidentiæ suæ infatigabiliter debet suum implere officium, et subditos sine personarum acceptione judicare, corripere, corrigere, informare, sicut Timotheo jubet Apostolus :32 Prædica verbum ; insta opportune, importune ; argue, obsecra, increpa in omni patientia. Hoc est contra eos, qui dum senescunt, substituunt sibi vicarios, et sollicitudinem pastoralem remittunt, quum tanto plus deberent esse pro commissis solliciti, quanto plus appropinquant suo fini, atque examini Judicis summi. Et ibat per singulos annos circumiens. Sic omnino, sic veri episcopi, archidiaconi, abbates et ceteri visitatores omni tempore opportuno, et in jure determinato, debent subditos suos, cœnobia, collegia, parochias, caritative ac strenue visitare, vitia exstirpare, collapsa et deformata totis viribus reformare, bonos confirmare in bonis, et provocare ad meliora, præcipua quoque loca diligentius custodire : sicque reverti ad propria, ad providendum propriis suis ovilibus, atque ut ibi prompte inveniantur a cunctis qui eorum consilio aut judicio egent.
Footnotes
-
Act. vi, 7. ↩
-
Is. lxii, 6. ↩
-
Malach. iii, 3. ↩
-
Ps. xi, 9. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Thren. i, 8. ↩
-
Eccl. xxvii, 12. ↩
-
Job xi, 14. 15. ↩
-
Eccle. i, 15. ↩
-
Deut. vi, 5; ↩
-
Matth. xxii, 37. ↩
-
Joel ii, 12. ↩
-
Osee x, 2. ↩
-
Is. xxix, 13; ↩
-
Matth. xv, 8. ↩
-
1 Cor. xiii, 3. ↩
-
Matth. vii, 15. ↩
-
Matth. vi, passim. ↩
-
Jer. xxx, 21. ↩
-
Ephes. vi, 5-7. ↩
-
Jer. XIV, 20. ↩
-
Thren. II, 19. ↩
-
Joann. I, 29. ↩
-
I Petr. II, 6. ↩
-
Act. IV, 11; ↩
-
Is. XXVIII, 16; ↩
-
Eccl. X, 2. ↩
-
Sap. VI, 26. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Rom. XII, 18. ↩
-
Gen. III, 6. ↩
-
II Tim. IV, 2. ↩
Chapter 16 of 52