Articulus 16
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : FACTUM EST AUTEM QUUM SENUISSET SAMUEL.
HISTORIA hujus narrat capituli, cur et qualiter Israeliticus populus petiit præfici sibi regem : cujus postulationis duplex fuit causa, ut infra habetur. Factum est autem quum senuisset Samuel, ita quod solito more non potuit exercere labores in visitando et omnibus serviendo, ac exteriora tractando : quod viris sanctis onerosum est valde, quippe quibus dulcissimum atque carissimum est, vacare divinis, et spiritualibus occupari. Propter quod Augustinus vir sanctus dixit : Mallem quotidie aliquid manibus operari, quam causas et lites vestras audire et expedire. Posuit filios suos judices super Israel, id est, constituit eos plebis Israeliticæ judices, non reges aut principes. Hoc sanctus Samuel non fecit carnali affectu, sicut nunc multi promovent suos cognatos, ne dicam et filios, ad præbendas et ecclesiasticas dignitates; sed quoniam judicavit eos ad judiciale officium vere dignos, et forsan tunc digni erant, quamvis post suam promotionem corrupti sint corde, quemadmodum Saul. Principatus quippe ostendit virum, et honores mutant in multis mores.1 Verumtamen non recolo me legisse, quod aliquis Judicum ante Samuelem, vel vivens sive in extremis constitutus, posuerit aliquem filiorum suorum judicem populi. Nam ut in prima secundæ asserit Thomas, et idem dicunt Alexander de Hales, aliique communiter, et infra patebit, Deus elegerat sibi filios Israel in populum peculiarem et prædilectum :2 ideo voluit per se ipsum eis præficere judices et rectores. Unde de judicibus communiter scriptum est, quod Dominus suscitavit eis salvatorem seu judicem.3 Hinc Moyses nullum filiorum suorum instituit judicem, sed petiit sibi revelari a Domino, quem vellet sibi succedere.4 Unde videtur, quod Samuel ex divino instinctu fecerit istud, et quod filii ejus primo boni fuerunt.
Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. Magister in historiis ait : Quum senuisset Samuel, posuit filios suos Joel et Abiam, alterum in Bethel, alterum in Bersabee, ut ibi sedentes, judicarent populum. Quomodo ergo hic dicitur, Judicum in Bersabee, quasi ambo fuerint judices ibi? Ad quod videtur dicendum, quod Scriptura brevitati hic studens, per expressionem unius loci, dat alterum locum intelligi. Vel forte successive sederunt ambo in Bersabee. Iterum quæri potest, quomodo Magister in historiis dicat unum eorum positum fuisse in Bethel, quum Josephus dicat, In Bethlehem; quod etiam Rabanus sequitur, imo et Magister præfatus circa exordium libri hujus. Ad quod dicendum, quod per Bethel, intelligit Bethlehem. Vel vitio scriptorum, pro Bethlehem, scriptum est Bethel. Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus, hoc est, virtutes et opera virtuosa sui patris secuti non sunt; sed declinaverunt a recto itinere post avaritiam, illam sectando: quod judicibus summe vitandum est; acceperuntque munera intentione sinistra, et perverterunt judicium, hoc est, injuste judicaverunt scienter ad complacendum his, a quibus munera acceperunt. Contra quod scriptum est in Exodo: Non accipias munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum.5 Porro judex debet esse quasi animata justitia, et tanquam lex viva, ut nec amore, nec odio, nec cupiditate, nec timore, nec aliquo modo ab æquitate et veritate discedat. Et quocumque modo contrarium fecerit, ad satisfactionem seu restitutionem tenetur his, quibus impie judicando damnum aut molestiam infert.
Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha, dixeruntque ei Samueli: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis, hoc est, rectitudinem judiciorum operumque tuorum non imitantur. Constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes, id est ceteræ gentes communiter, vel quædam de omnibus. Si nobiliores isti, juxta evangelicæ sapientiæ documenta, primo admonuissent judices illos, vel patri eorum denuntiassent, ut filios suos corriperet, consultius processissent.6 Nunc autem statim processerunt ad depositiones illorum. Displicuitque sermo in oculis, hoc est in intellectu et ratione seu sapientia, Samuelis, eo quod dixissent, Da nobis regem, ut judicet nos, et non potius, Corrige filios tuos, ut juste se habeant. Displicuit ergo illa petitio Samueli, non ex ambitione, sed æquitate et amore ad bonum commune, quia sciebat populo potius expedire quod regeretur per judices, et quoniam scivit quod Deus sibi retinuit regale atque monarchicum regimen populi hujus. Insuper displicuit Samueli quod voluerunt gentibus conformari, instar gentium regem habendo, quasi non regerentur excellentiori modo a Deo, quam gentes. Displicuit quoque sancto viro suorum perversitas filiorum. Et oravit Samuel ad Dominum, ut ei revelaret quid sibi esset agendum.
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi de ista materia, id est, præfice eis regem. Si peccaverunt regem petendo, cur Dominus jussit satisfieri eorum petitioni? Respondetur, quod Deus justo judicio istud permisit sive mandavit, in pœnam et humiliationem superbientium, et quoniam regem habere non erat malum in se, et quia ex adimpletione petitionis illorum, seu regum institutione, decreverat multa bona elicere.78 Nam et per Jacob patriarcham prædixit reges ex tribu Juda nascituros. Ad Abraham quoque: Reges, inquit, egredientur ex te. Unde quod Dominus dixit, Audi vocem eorum, quasi iratus, locutus est. Non enim te abjecerunt, sed me, id est non te solum aut principaliter, sed me qui hucusque fui eorum rex, et de vicario regiminis mei eis providi, judices suscitando. Idcirco oportet patientiam te habere. Quamvis autem Samuel filios suos instituit judices, dicuntur tamen filii Israel eum abjecisse, quia eum in suis filiis abjecerunt, vel quia adhuc mansit judex supremus in populo illo, ita quod ad eum fiebat in majoribus et dubiis causis recursus. Nam super illud, Quum senuisset, loquitur Glossa: Ætate et curis gravatus, solennia non poterat celebrare judicia. Ne regnem super eos, per me ipsum circa eos exercendo præsidentiam regiam. Nam secundum doctores, ipsi judices non habebant super populum aliquid prælaticæ auctoritatis aut juris, nisi quod populus Israel in tribulationibus suis utebatur illorum consilio aut prudentia, prout de hoc super librum Judicum plenius recolo dictum. Sic igitur abjecerunt me et te, juxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto, usque ad diem hanc: hoc est, sicut et ipsi et patres eorum frequenter se male habuerunt, a tempore egressionis eorum ex Ægypto usque in præsens, sic et in isto male egerunt. Itaque non est intelligendum, quod isti de quibus hæc dicebantur, fuerunt de Ægypto educti, nisi in lumbis patrum suorum; vel quod in omnibus actibus suis interim peccaverunt, quum et præcedenti capitulo multa bona de istis conscripta sint. Sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis interdum, non semper, sic faciunt etiam tibi, hoc est, ingrati sunt tibi, et præsidentiam tuam abjiciunt, sicut mihi fuerunt ingrati, et meam gubernationem dereliquerunt, subdentes se alienorum dominationi deorum. Ecce quam pie et dignantissime loquitur Deus majestatis immensæ ad labilem atque ex se fragilem creaturam, se comparans homini. Nunc ergo vocem eorum audi. Verumtamen contestare, id est, cum protestatione certifica, eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui a se petierat regem, et ait hoc Samuel populo: Hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis, hoc est, faciet eos aurigas quadrigarum suarum, facietque sibi equites, id est, quosdam filiorum vestrorum faciet esse equites suos, et quosdam præcursores quadrigarum suarum; et constituet sibi ex eis tribunos, qui præsunt mille viris, et centuriones, ita quod oportebit eos patere assiduis præliorum periculis, sicque dignitati eorum erunt annexa onera gravia, et aratores agrorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias, hoc est unguentorum paratrices et coctrices, et panificas, id est panum factrices. Agros quoque vestros et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed et segetes vestras, et vinearum redditus addecimabit, hoc est, ad decimam accipiet, ut det eunuchis, id est custodibus lecti sui aut puellarum, et famulis suis. Servos etiam vestros et ancillas et juvenes optimos et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
Circa hæc arguit Thomas in prima secundæ, quæstione 105: Sicut regnum est optimum regimen, ita tyrannis est pessima corruptio regiminis. Sed Dominus regem instituendo, instituit jus tyrannicum. Dicitur enim primo Regum: Hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis, Filios vestros tollet, etc. Ad idem Doctor respondet: Jus illud non determinatur regi ex institutione divina, sed magis prænuntiatur ibi usurpatio regum, qui sibi constituunt jus iniquum, in tyrannidem degenerantes, et subditos deprædantes. Quod patet per hoc, quod in fine subjungitur, Vosque eritis ei servi: quod proprie ad tyrannidem pertinet, quia tyranni suis subditis principantur ut servis. Unde ista dicebat Samuel ad deterrendum eos, ne peterent regem. Nam sequitur: Noluit autem populus audire vocem Samuelis. Verumtamen potest contingere, quod etiam bonus rex absque tyrannide filios subditorum tollat, et constituat tribunos et centuriones, et multa a subditis suis accipiat ad procurandum bonum commune. Hæc Thomas. Hinc dicunt et alii, quod quædam sunt de jure regis in necessitate constituti, quæ non sunt de jure ejus extra casum necessitatis, imo tunc ad tyrannidem pertinerent. Prædicta ergo omnia possunt in necessitate ad jus regis spectare, quia in tali casu sunt regis seu principis ad utendum, et disponendum de eis secundum exigentiam boni communis. Si vero rex aut princeps modo prætacto utatur bonis ac sobole subditorum, extra necessitatis articulum, puta ad proprium commodum, tyrannicum est.
Insuper advertendum, quod duplex est dominatio: Una videlicet naturalis et ordinata, qua quis aliis præest ad illorum profectum et utilitatem: quæ dominatio etiam quædam servitus appellatur, in quantum ad inferiorum commodum, non ad emolumentum proprium, ordinatur. Hæc tamen est servitus administrationis et prælationis ac dignitatis, secundum quam summus Prælatus Ecclesiæ vocat se Servum servorum. Alia est dominatio innaturalis, inordinata, et quodammodo violenta, qua quis aliis præsidet solum ad commodum suum, quæ est tyrannis. Verumtamen inter has duas est dominatio quædam media, quæ quamvis ordinetur ad commodum dominantis, tamen hoc ipsum fit sine injuria servientis, imo cum utilitate et mercede ipsius. Itaque etiam subditi regis virtuosi, sunt servi ipsius servitute ordinatæ subjectionis, et etiam casti timoris atque spontaneæ voluntatis.
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, hoc est, a rege tali liberari petetis, propter pressuras et præfatas injurias quas inferet vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa in prætacta petitione, quia inobedientiam vestram puniet, quia petistis vobis regem.
Noluit autem populus audire vocem Samuelis, id est, admonitioni qua hortatus est eos, ut cessarent petere regem, acquiescere noluerunt, sed dixerunt: Nequaquam, id est, nullo modo succedet nobis tam male cum rege, ut comminaris. Vel, Nequaquam obtemperabimus tibi in hac tua persuasione. Vel, Nequaquam clamabimus a facie regis nostri, nec omittet Dominus nos exaudire, eo quod petierimus regem. Rex enim erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes. Quasi dicant: Inferiores et viliores esse videmur ceteris gentibus, quoniam non habemus regem seu principem tantæ dignitatis, ut illæ, sed solum judicem et rectorem consiliativum. Et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam, hoc est, ad propria revertamini, patientiamque habete, quousque Dominus mihi revelet quem ipse velit vobis regem creari. Quamvis enim Deus a principio non instituit eis regem, attamen circa regem instituendum duo instituit. Primum, ut in ejus electione exspectarent judicium Dei, juxta illud Deuteronomii: Eum constitues regem, quem Dominus Deus elegerit. Secundum fuit, ut non facerent sibi regem alterius gentis. Propter quod subditur ibi: De medio fratrum tuorum.910111213
Moraliter docemur ex isto capitulo, quam detestanda sit in judicibus omnis avaritia, et quanta ex ea sequantur peccata:14 quia ut ait Glossa, pro munere facit justitiam opprimi, et ad epulas ac pretiosa convivia ab aliis præparata inducit, imo gignit dolos, mendacia, perjuria, inviscerositatem, testimonia falsa, innocentium oppressionem, et innumerabilia mala. Patet quoque ex dictis, quam periculosum et malum existat in subditis, immansio proprii sensus, nec superioris sui sanis obtemperare consiliis. Item, quod servi Dei non debent velle assimilari filiis et amatoribus sæculi. Et rursus ex præhabitis innotescit, quod Deus interdum exaudit petitiones malorum in pœnam eorum, exaudiens eos ad votum, non ad salutem. Idcirco in his, de quibus sumus incerti an sint pro nostra salute, debemus sic Dominum invocare, ut ejus moderamini sapientissimo atque piissimo committamus ipsam precum nostrarum exauditionem, in quantum expediat nostræ saluti exauditio ipsa: et hoc est cum conditione saltem implicita exorare.
Circa capitulum hoc quæritur, an populus Israel peccavit postulando regem. Et apparet quod non, quia secundum Philosophum tertio Politicorum, regimen monarchicum seu regale, quo unus toti multitudini principatur, est optimum: ergo hoc petere, non est culpa. Insuper Dominus dedit formam et modum petendi regem, dicendo: Quum ingressus fueris terram, et dixeris, Constituam super me regem, eum constitues quem Dominus elegerit. Oppositum tamen hujus patet ex dictis, atque ex eo quod infra habetur:15 Scietis quia grande malum feceritis in conspectu Domini, petentes super vos regem. Ad hanc quæstionem Lyra ex verbis S. Thomæ re-
Deut. vii, 6.
Exod. xxiv.
Ibid. iii, iv; Num. xxvii, 18 et seq.
Judic. iii, 9, 15.
Deut. xvii, 15.
I Petr. ii, 9. spondet: Filii Israel peccaverunt regem petendo, quoniam Deus elegit sibi filios Israel in populum peculiarem et specialem, ideo voluit esse immediatus rex plebis illius, propter quod legem dedit ei in monte Sinai per se ipsum, id est per angelum in persona ipsius loquentem, et non per hominem mediatorem. Hinc voluit homines gubernatores populi illius institui a se immediate, tanquam vicarios suos, non tanquam reges et dominos, ut patet de Moyse et Josue, et de judicibus sequentibus, de quibus in libro Judicum legitur, Suscitavit Dominus illum aut illum: et ideo filii Israel fecerunt contra ordinationem Dei, petendo super se regem hominem mortalem. Dicendum ergo ad primum objectum, quod si gubernatio regis est optima, ergo optimum est habere Deum regem immediate. Ad aliud respondendum, quod verba illa Dei de rege constituendo, fuerunt permissio, non concessio proprie dicta.
Sed contra hæc scribit Rabbi Paulus, dicendo: Institutio regis in aliquo populo, non tollit immediatam gubernationem Dei ab eis. Stat enim quod Deus sit immediatus rex alicujus populi, ipsum in principalibus per se regendo, et tamen populus ille habeat regem hominem, ut patet de populo christiano. Denique populus christianus non est minus peculiaris et specialis populus Dei, quam olim populus Hebræorum; sed longe plus, juxta illud: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Et tamen populus christianus gubernatur per homines reges. Insuper Deus dedit populo christiano legem, non per angelum in sua persona apparentem, sed per se ipsum in humanitate assumpta: ergo magis est peculiaris populus Dei, quam populus Israel. Et tamen competit sibi regi per reges. Amplius, si filii Israel peccaverunt regem petendo, ergo perseverassent semper in illo peccato, durante regimine regio. Propter has rationes Paulus dicit, quod populus Israel non peccavit, regem petendo, sed quia petierunt regem aliter quam eis fuit concessum. Nam petierunt regem qui eis præesset cum plenaria potestate, ita quod esset absolutus a legibus. Non enim solum postulabant esse sub rege modo eis concesso a Deo, videlicet qui eis præesset secundum Dei præcepta, sed ut rex judicaret eos eo modo, quo reges gentilium communiter judicabant eos absque limitatione potestatis, et absque refrenatione appetitus. Ista responsio Rabbi Pauli, nullius videtur valoris. Nulla enim gens in mundo tam fatua fuit aut est, quæ cupiat talem habere regem, qui regat eos absque limitatione potestatis, et absque refrenatione appetitus, quum hoc sit tyrannice gubernari: imo Romani et alii multi gentiles interfecerunt aut ejecerunt reges suos se ita habentes.
Dicendum ergo, quod populus Israel peccavit regem petendo. Nam et super illud Deuteronomii, Eum constitues, etc., loquitur Augustinus: Cur populus Israel Deo displicuit regem petendo, quum hoc fuerit eis permissum? Sed intelligendum est, non hoc fuisse secundum voluntatem Dei qui id fieri non præcepit, sed desiderantibus permisit. Glossa etiam super illud, Constitues, ait: Permittit, non committit. Præterea, infra Samuel ait: Videntes quod Naas rex filiorum Ammon venisset contra vos, dixistis, Nequaquam, sed rex imperabit nobis, quum Dominus Deus vester regnaret in vobis. Deinde ait: Invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias, et videbitis, quia grande malum feceritis, petentes super vos regem. Quo facto, populus dixit: Ora pro servis tuis; addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. Quibus Samuel dixit: Vos fecistis universum malum hoc. Ecce apertissime docet Scriptura, quod peccaverunt, regem petendo.
Nunc ergo ad instantias respondendum. Ad quas dicendum, quod tempore Mosaicæ legis ceteræ gentes communiter ad idololatriam declinabant, imo et summi Dei providentiam negaverunt. Ideo Deus voluit in regimine Judæorum suam providentiam multipliciter demonstrare, exercendo in eis
Deut. xvii. 15.
I Reg. xii, 12.
Ibid. 17.
Ibid. 19.
Ibid. 20. regiam gubernationem per se et judices suscitando, qui auctoritatem prælaticam non habebant in populo (ut communiter) secundum doctores catholicos. Insuper voluit eis monstrare, quis fieret rex eorum, quando imo requirerent regem :16 et hoc modo immediate regi a Deo, non stat cum regimine regis mortalis. Ad aliud respondendum, quod populus christianus non est populus unius tantummodo nationis, sed juxta Prophetarum oracula, omnes tribus, linguas et gentes includit, et per prædicationem evangelicæ legis, universis nationibus multipliciter patefacta est veritas unius summi Dei, et generalis atque distincta ac plena providentia ejus. Idcirco, quamvis populus christianus, ad quem et Apostoli, ac primitiva Ecclesia ex Judaismo conversa, est pertinens, sit maxime peculiaris plebs Dei; non tamen præfata ratio habuit locum in eo, quod immediate absque regali humano regimine gubernaretur. Et per hoc patet ad tertiam objectionem responsio. Ad quartum dicendum, quod quamvis filii Israel peccaverunt, regem petendo, tamen nec ipsi, nec eorum posteri peccaverunt, illum suscipiendo in regem, quem Deus perhibuit se elegisse in regem ipsorum, puta Saulem, David, et posteros ejus.
Footnotes
Chapter 17 of 52