Articulus 17
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI NONI : ET ERAT VIR DE BENJAMIN, NOMINE CIS.
INSTITUTIO primi regis Israel, hoc loco describitur. Et erat vir de Benjamin, id est de tribu Benjamin natus, nomine Cis, filius Abiel. Primo libro Paralipomenon habetur, Ner genuit Cis, et Cis genuit Saul :1 quomodo ergo Cis vocatur filius Abiel? Ad hoc in libro præallegato Paralipomenon est responsum. Filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini. Aiunt quidam, quod Jemini fuit vir quidam vilissimus in tribu Benjamin, qui posteris suis sæpe legitur improperatus. Nam et Saul infra se humiliando, et quasi indignum ad regnandum probando : Numquid non, inquit, filius Jemini ego sum, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin?2 Verumtamen Josephus protestatur, quod Cis fuit vir potens ac nobilis, et Saul strenuus. Hinc alii dicunt, quod Benjamin et filius Jemini, idem significant, quoniam BEN est idem quod filius, et JAMIN idem quod Jemini, quod interpretatur dextera. Sed huic responsioni obviare videtur, quod ait, Numquid non filius Jemini ego sum?3 Nempe si idem significant Benjamin et filius Jemini, tunc idem est dicere, Numquid non filius Jemini ego sum? et, Numquid non Benjamin ego sum? Nisi forsan dicatur, quod Jemini hic sumatur pro Benjamin, ut sit sensus, Filius Jemini, id est, Benjamita seu de semine Benjamin ego sum. Fortis robore, id est, ipse Cis fuit robustus, et forsitan non solum corpore, sed et corde, utpote virtuosus.
Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus. Posset quis dicere : Si electus, ergo et prædestinatus. Sed electus, in Scripturis frequenter aliter quam pro prædestinato accipitur, ut in Psalmo : Non communicabo cum electis eorum.4 Et : Electos Israel impedivit.5 Fuit ergo electus, id est vir elegans et magnæ prærogativæ in naturalibus, et bonus moraliter. Et non erat vir de Israel melior illo, id est convenientior eo ad officium regis, quoniam fuit magnus, robustus, pulcher et virtuosus, ut quidam exponunt. Verumtamen, per hæc verba videtur specialiter insinuari præci-pua excellentia ipsius Saul in omni virtu-te, seu magna valde virtuositas ejus, propter quam nemo in populo Israel fuit di-gnior eo ad regnum. Qui enim melior, qui perfectior, qui sapientior in omni populo, eligendus est ad præsidendum, secundum Origenem. Et quamvis in foro contentioso sufficiat eligere bonum et sufficientem, ta-men in foro conscientiæ necesse est eligere meliorem, seu eum quem conscientia judicat optimum atque dignissimum ad prima-tum. Ab humero et sursum eminebat super omnem populum, id est, valde elegantis erat staturæ: quod competit principi. Sic-que de eminentia in naturalibus atque gra-tuitis commendatur.
Perierant autem asinæ Cis patris Saul, id est, perditæ seu amissæ erant ad tem-pus, et perditæ putabantur. Et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, id est de ministris, et consurgens, vade et quære asinas. Propter viæ solatium, vel propter negotii expeditio-nem, aut propter ipsius Saul honorabili-tatem voluit pater suus ut non iret solus, sed cum ministro. Qui quum pertransissent montem Ephraim et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim: de qua apud Joannem scri-ptum est: Erat Joannes baptizans in Æn-non juxta Salim, id est locum seu oppi-dum sic vocatum;67 et non erant; sed et per terram Jemini. Hic per Jemini designatur vir quidam notabilis et famosus, ut vide-tur. Et minime repererunt. Quum autem venissent in terram Suph. Per hunc Suph quidam intelligunt atavum Samuelis, de quo Suph in exordio hujus libri habetur.8 Sed quum Suph ille fuerit Levites, juxta præhabita, non videtur terram habuisse hereditariæ possessionis: nisi forte dica-tur terra Suph, ratione originis, vel quia ad alenda pecora sua habuit eam. Et non invenissent;9 dixit Saul ad puerum qui erat cum eo: Veni, et revertamur, ne for-te dimiserit pater meus asinas, et sollici-tus sit pro nobis, id est, ne forte tam anxius sit propter nos, timendo de nostro periculo, quod desierit sollicitari pro asi-nabus. Sciebat etenim Saul, se esse valde dilectum, imo carissimum patri suo: ta-men ex humilitate connumerat sibi suum ministrum, dicendo, Et sollicitus sit pro nobis. In hoc quoque apparet bonitas Saul, imo et prudentia ejus, quod patris sui do-lorem verisimiliter æstimavit, et eidem condoluit.
Qui puer ait ei: Ecce vir Dei est in ci-vitate hac, puta in Ramatha, cui propinqui sumus, vir nobilis, quia erat judex populi, et propheta, et omnium nobilitate virtu-tum ornatus; omne quod loquitur, sine ambiguitate venit, id est, quidquid futu-rum prædicit, certissime adimpletur, lo-quendo de prophetia. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet, id est, quia forsitan indicabit, nobis de via nostra, propter quam venimus, id est de negotio viæ no-stræ, scilicet de asinabus quas quærimus. Mirum, quod Saul ista non scivit, aut non consideravit, videlicet Samuelem esse pro-phetam, et habitare in Ramatha, et veni-entibus ad se dare responsa. Puto autem quod habitualiter sciverit ista.
Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus. Quid feremus ad virum Dei? Pa-nis defecit in sitarciis nostris, id est, via-ticum quod nobiscum accepimus in peris, saccis seu repositoriis nostris, jam pene consumptum est; et sportulam non habe-mus, id est munusculum in sportella, seu argentum in pera parva, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. Unde secundum Lyram, in Hebræo habetur, Encænium; sed potius reor, nomen illud Hebraicum ad utrumque esse æquivocum. Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inven-ta est in manu mea quarta pars stateris argenti, id est, manum meam mittendo in bursam meam, extraxi nummum qui valet quartam partem stateris argenti. Stater au-tem est medietas unciæ, valens (ut dicitur) quinque nummos usuales. Et idem dicun-tur siclus et stater. Demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram, id est, quid agere debeamus, et qualiter habeat se materia, propter quam arripuimus iter hoc. Præterea, si Saul et puer ejus intendebant pecuniam dare Prophetæ pro spirituali actu seu prophetica denuntiatione veritatis, tanquam pretium rei, fuisset illicitum, quia simoniacum est. Si autem tanquam victus stipendium, vel ex urbanitate et tanquam liberale munusculum, ne vacui coram Propheta starent; vel quasi benevolentiæ suæ indicium ad provocandum Prophetam ad insinuandum quod scire optabant, seu ad captandum ejus benevolentiam, sicut religiosis aliquid datur, ut orent pro dante, non fuisset illicitum dare neque accipere. Verum, ut Josephus scribit, erravit Saul, putans Prophetam munera accepturum. Tamen nec Samuel legitur accepisse, nec Saul obtulisse: atque ut ait Hieronymus, Si accepit stipes, fuit vitæ, non prophetiæ pretium.
Demum quod sequitur, Olim in Israel, usque ad id, Et dixit Saul, non sunt verba pueri Saul, sed auctoris libri istius, secundum Hebræos. Verumtamen secundum Bedam, non sunt verba historiographi, id est scriptoris seu auctoris libri, sed Esdræ, qui reparando hunc librum, sicut et ceteras veteris Testamenti Scripturas a Chaldæis combustas, interposuit verba ista. Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum, et pergens ad inquirendum consilium de agendis, sive oraculum aut responsum a Deo per Prophetam, per cujus os Spiritus Domini loquebatur, juxta quod in secunda Petri Canonica asseritur: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.10 Venite, et eamus ad Videntem, id est Prophetam. Interdum tamen aliqui iverunt vel soli vel secrete ad Prophetam, et tunc non dixerunt hæc verba ad alium. Qui enim Propheta dicitur hodie, id est tempore isto, vocabatur olim Videns. Eidem etenim rei imponuntur et competunt diversa nomina secundum diversas proprietates et actiones, entitates seu habitudines ejus. Dicebantur ergo Videntes, ab actu et excellentia interioris visionis, quia ex supernaturali revelatione cognoverunt et mentaliter præviderunt multa secreta atque futura: et iidem Prophetæ vocati sunt a denuntiatione talium quæ sic viderunt, videlicet a profando, id est a loquendo et denuntiando procul posita, id est futura seu ab aliorum cognitione remota.
Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Jam ante dixit ad suum ministrum, Ecce ibimus; nunc vero, Optimus sermo tuus. Ex quibus consideratur bonitas, docilitas, humilitas et affabilitas ejus. Dicunt autem Hebræi, puerum istum fuisse Doeg Idumæum, qui postea fuit potentissimus pastorum Saul, ita quod Saul postea taliter eum promovit, quia hac via secum perrexit, quando in regem est unctus, et duxit eum ad Samuelem.11 Veni, eamus. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei.
Quumque ascenderent clivum civitatis, id est, montuosum ascensum sive flexuosum urbis Ramatha, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis puellis: Num hic est Videns? hoc est, Estne Propheta in urbe hac? Quæ respondentes, dixerunt illis, Hic est. Ecce ante te est, id est, parum distas ab eo, quia in oppido est in loco altiori, quam sit locus, in quo nunc stas. Festina nunc. Hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso, hoc est, ipse ex parte populi offeret hodie hostiam pacificam in loco sublimi:12 cujus hostiæ una pars ad sacerdotem pertinuit sacrificantem, aliæ partes ad offerentes spectabant, et edebantur ab eis. Hieronymus videtur sentire, quod sacrificium hic sumatur pro prandio quod paraverat Samuel in calendis, id est exordio mensis. Sed prætacta expositio verior reputatur. Qualiter autem licuerit Samueli, qui non fuit sacerdos, sacrificare, et qualiter in excelsis offerri licebat, præhabitum est. Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum.13 Neque enim comesurus, id est comesturus, est populus a Samuele invitatus, donec ille veniat: quia ipse benedicet hostiæ, id est cibo proponendo pransuris, qui fuit oblatus in pacificam hostiam, et deinceps comedent qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. Puellæ istæ primo singulariter locutæ sunt ad Saul, Ecce ante te, festina nunc; jam vero pluraliter loquuntur ei et ejus ministro. Loquebantur enim singulariter Sauli, ut principali, et forte ipse interrogavit puellas; deinde cernentes quam familiariter ac socialiter habuit se ad suum ministrum, locutæ sunt pluraliter simul ambobus. Fueruntque puellæ istæ satis diffusæ in verbis more femineo, multo plura dicentes, quam erant interrogatæ, et velut instruentes viros ignotos. Etenim tanquam contribules tanti Prophetæ, pandebant aut etiam jactitabant se scire ritus et consuetudines Vatis sancti. Quidam vero affirmant, quod admirantes decorem et elegantem staturam Saulis, ac delectatæ pulchritudine ejus, cupiebant eum diutius intueri: ideo detinebant eum in verbis.
Et ascenderunt in civitatem. Quumque illi, Saul et puer ejus, ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam illis, non casualiter, sed ex proposito, cujus causa subjungitur: ut ascenderet in excelsum. Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis, id est, secrete manifestaverat Samueli, sicut qui aliquid intimat alteri in aure, ante unam diem, antequam veniret Saul, id est die immediate præcedente, eadem hora qua contigit obviatio ista, seu egressus Samuelis ad obviandum Sauli, dicens: Hac ipsa quæ nunc est hora, cras mittam ad te virum de terra, id est de sorte et tribu, Benjamin, et unges eum ducem, id est regem, super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philistinorum, qui tunc erant populo Israel magis infesti. Deus autem sæpe plus tribuit, quam promittit, sicut ad liberalissimum Dominum pertinet. Unde et postea salvavit populum suum per Saul, non solum de manu Philistinorum, sed et aliorum multorum, et specialiter paulo post de manu Naas regis filiorum Ammon.
Quocirca quæstio oritur, quum infra Samuel dicit filiis Israel, Videntes quod Naas venisset adversum vos, dixistis, Nequaquam, sed rex imperabit nobis: ita quod adventus regis illius fuit filiis Israel occasio regem petendi: cur Dominus non dixit, Salvabit populum meum de manu Ammonitarum? Ad quod dici potest, quod Ammonitæ non erant tam duri ac potentes, ut Philistæi: ideo data promissione de Philistinorum refrenatione, satis dabatur intelligi dejectio Ammonitarum. Salvavit autem Saul filios Israel de manu Philistinorum frequenter et pro magna parte; non tamen semper neque totaliter: imo tandem occisus fuit ab eis. Unde quod Dominus ait, Salvabit, etc., potest intelligi, quod penitus superasset Philistæos, nisi peccando meruisset succumbere. Siquidem hujusmodi promissiones intelliguntur sub conditione, nisi videlicet obex ponatur.
Quia respexi populum meum oculo pietatis ad succurrendum: quod mirum videtur, quum Dominus quasi indignatus dederit regem. Unde videtur, quod rege dato, et se quasi repulso a regia præsidentia, magis debuerit eos relinquere, quam ante: quod quamvis justum fuisset, tamen piissimus Dominus reddidit bona pro malis. Ad quod etiam quorumdam bonorum devotæ preces cooperabantur. Propter quod subditur: Venit enim clamor eorum ad me, id est, fervens oratio horum mihi accepta est. Vel, Clamor eorum, id est gemitus afflictionis et oppressionis eorum, qui est unum de quatuor quæ coram Deo ultionem efflagitant, juxta illud:
Clamitat ante Deum vox sanguinis, et Sodomorum, Vox oppressorum, merces detenta laborum.
Hinc ait et in Exodo Dominus: Clamor filiorum Israel venit ad me.
Quumque adspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei, videlicet Samueli per
1 Reg. xi, 11.
Ibid. xii, 12.
Ibid. xxxi, 3.
Ibid. viii, 7 et seq.
Exod. iii, 9. revelationem seu allocutionem internam, præfactam per angelum, quia per angelos factæ sunt revelationes propheticæ, ut divinus Dionysius docet. Ecce vir quem dixeram tibi, est iste qui tibi propinquat, teque affabitur. Iste dominabitur populo meo. Est quædam dominatio ordinata et recta, qua superior imperat subditis, juxta legis divinæ tenorem, ad subditorum utilitatem. Sicque Saul dominatus est populo, quamdiu bene se habuit. Sic Moyses appellatus est dominus a filiis Israel, imo et ab Aaron fratre ac subdito suo.14 Alia est dominatio fastus et usurpata, qua quis alteri præest ac imperat injuste secundum propriæ libitum voluntatis. Sicque pro majori temporis parte dominatus est Saul populo, cui frequenter impie jussit secum procedere contra David. Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Iste retinebit populum meum :15 quia ad regem pertinet populum retinere, ne in bellis præcipitanter se ingerant, et etiam tempore pacis, ne injuste contra proximos agant. Verumtamen potius puto, quod verbum illud Hebræum, utrumque significet, et ita in Hebræo non magis habetur, Retinebit, quam Dominabitur; aptiusque translatum est, Dominabitur, quam si transferretur, Retinebit : quoniam filii Israel petierant regem qui eis imperaret; et dominari communiter adscribitur regibus. Saul quoque permodico tempore retinuit populum, ne injuste contra proximos ageret : quia biennio, ut legitur, præfuit bene, diu autem induxit populum suum ad persequendum David et cuneum ejus.
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait : Indica mihi, oro, ubi est domus Videntis. Ecce quam humile verbum. Istud autem contigisse videtur in porta, per quam Samuel exiit urbem versus excelsum, in quo fuerat oblaturus : quia jam dictum est, Quumque illi, scilicet Saul et puer ejus, ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam illis, ut ascenderet in excelsum. Respondit Samuel Sauli, dicens : Ego sum Videns. Non jactanter hoc dixit, sed veritatis amore, et quoniam publicum fuit, atque ex Dei præcepto tenebatur ei dicere et facere quæ sequuntur. Sacratissimus vero Joannes Baptista interrogatus, Propheta es tu? alio intuitu dixit, Non. Ascende ante me in excelsum, ut comedas hodie mecum. Quare non dixit, Sequere me, vel, Perge mecum in excelsum, sed, Ascende ante me? An ad præfigurandum, quod Saul erat sibi et aliis præficiendus in regem? Samuel quoque erat senex, nec potuit per iter illud montuosum celeriter scandere. Et dimittam te mane. Et omnia quæ sunt in corde tuo, indicabo tibi. Quod non dixerit hoc de asinarum inventione, constat ex verbis sequentibus, quia de illis tanquam de alia re, mox subdit : Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Itaque, sicut Magister in historiis refert, est sensus : Omnia quæ sunt in corde tuo, id est ea quæ tibi præcipuam faciunt admirationem et dubitationem, indicabo, id est exponam tibi. Quemadmodum enim in Scholastica fertur historia, dicunt Hebræi Saulem vidisse per somnium, se collocatum in vertice palmæ : quod Samuel sibi exposuit, dum unxit eum in regem; nam hoc præfiguravit visio collocationis illius in summitate arboris palmæ. Et cujus erunt optima quœque in Israel? id est, ad quem pertinebunt maximæ dignitates atque præcipuæ opes Israeliticæ plebis? Nonne tibi et omni domui patris tui? id est, tibi et tuis consanguineis ac soboli tuæ deputabuntur ac conferentur. Nam regia dignitas data est Sauli, et filio ejus Isboseth ad tempus post eum. Saul quoque suos cognatos promovit ad diversa officia. Ideo ait Glossa : Uno de familia sublimato, omnibus suis prodest. Denique etiam per hæc verba Samuel dedit Sauli intelligere visionem præfatam, quam et Saul ex verbis his intellexit, utpote quod sublimandus esset in principem populi. Nam sequitur :
Respondens autem Saul, ait : Numquid non filius Jemini ego sum? Hoc jam in isto articulo expositum est. De minima tribu
Israel, id est de tribu Benjamin, quæ tunc erat paucissima numero, quoniam tempore Judicum fuit quasi exstincta propter crimen in uxorem Levitæ commissum, ut in Judicum historia legitur.16 Vel ideo ait, De minima tribu, quoniam Benjamin fuit junior inter filios Jacob. Juniores autem solent vocari minores, sicut et Jacobus, frater Simonis et Judæ, dicitur Minor, quia vocatione posterior respectu Jacobi fratris Joannis.17 Propter quod Joseph dixit de Benjamin:18 Iste est frater vester parvulus? Ubi alia translatio habet, Minimus. Et tamen Benjamin erat tunc singulis fratribus suis sobole major, utpote decem filios habens.19 Et cognatio mea novissima, id est, extrema seu infima est, inter omnes familias natas de tribu Benjamin. Juxta hunc modum Gedeon quoque ait: Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.20 Tales autem locutiones ex humilitate et urbanitate prolatæ, faciliter verificantur: quia quod altero majus est uno respectu, alia consideratione potest eo minus consistere. Sic quippe et Paulus: Ego, inquit, sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus.21 Item, Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.22 Rursus, quod dicitur minima seu novissima, potest exponi valde parva. Quare ergo locutus es mihi sermonem istum? videlicet, Cujus erunt optima quæque? quasi dicat, Non videtur credibile, quod tam ignobilis sit taliter sublimandus.
Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus: hoc fuit sacrificio jam completo; introduxit eos in triclinium. Per triclinium, secundum Glossam, intelligitur cœnaculum sic nuncupatum a triplici ordine lectulorum seu mensarum ipsorum discumbentium in eisdem. Nam olim super lectos sedendo edebant. Et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati, id est in loco supremo illorum propter futuram Saulis dignitatem, et quia electus erat ad eam a Domino. Erant enim quasi triginta viri. Dixitque Samuel coquo: Da partem quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te. Levavit autem coquus armum, et posuit ante Saul. Sicque partem regalem posuit ante futurum regem. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit, id est, quod residuum fuit de hostia immolata, ceteris partibus ejus deputatis pro aliorum hic invitatorum refectione. Nam ceteras oblatæ carnis partes, Samuel pro aliorum deputaverat esu, et armum pro Saul: ideo subditur, pone ante te, et comede: quia de industria servatum est tibi, quando aliæ partes determinatæ fuerunt pro aliis, quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. Et descenderunt de excelso, juxta quod fuit triclinium, in oppidum Ramatha, prandio facto extra urbem. Et locutus est Samuel cum Saule in solario domus Samuelis. Ibi enim locutus est Samuel de pertinentibus ad salutem cum Saul, admonendo eum ad meliora. Stravitque Saul in solario, et dormivit.
Quumque mane surrexissent, et jam dies lucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet, scilicet Saul, et Samuel domum Samuelis, et secutus est eos puer Saulis. Quumque descenderent in extremam partem civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos, et transeat, ne audiat verba mea, nec videat quod facturus sum tibi. Hoc videtur dixisse in oppido. Tu autem subsiste paulisper: hoc extra oppidum creditur protulisse in loco quo unxit Saulem; ut indicem tibi verbum Domini, id est, tibi denuntiem quæ Deus jussit tibi dici et fieri per me.
Footnotes
-
I Par. VIII, 33. ↩
-
I Reg. IX, 21. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ps. CXL, 4. ↩
-
Ps. LXXVII, 31. ↩
-
Joann. III, 23. ↩
-
Joann. III, 23. ↩
-
1 Reg. I, 1. ↩
-
1 Reg. I, 1. ↩
-
II Petr. 1, 21. ↩
-
I Reg. xxi, 7. ↩
-
Lev. vii, 34. ↩
-
I Reg. vii. ↩
-
Exod. xxxii, 22. ↩
-
1 Reg. xxii; xxiii, 8; xxiv, 3; xxvi, 2, etc. ↩
-
Judic. xx, 46, 47; xxI, 3, 6. ↩
-
Gen. xxxv, 18. ↩
-
Gen. XLIII, 29. ↩
-
Gen. XLVI, 21. ↩
-
Judic. VI, 15. ↩
-
1 Cor. xv, 9. ↩
-
1 Tim. I, 15. ↩
Chapter 18 of 52