Articulus 19
EXPOSITIO CAPITULI DECIMI: TULIT AUTEM SAMUEL LENTICULAM OLEI.
UNCTIO Saulis in regem facta secrete, et publicatio ejus, hic describuntur. Tulit autem, id est, in manu sua accepit et secum portavit, Samuel lenticulam olei, quo reges atque pontifices ungebantur in lege, dicebaturque oleum unctionis: de quo dictum est in Levitico. Porro secundum Magistrum in historiis, lenticula est vas quadrangulum fictile, habens foramen in latere. Alii scribunt, quod fuit vas aureum sive argenteum, in quo ponebatur oleum memoratum. Ait namque Isidorus: Lenticula est vas olearium, ex argento aut ære factum, a liniendo vocatum, quia exinde reges et sacerdotes liniebantur. Et effudit super caput ejus, in signum interioris unctionis, qua cor ejus regia auctoritate perfundebatur. Et deosculatus est eum, in signum dilectionis præcipuæ, quia electus fuit a Deo in regem et salvatorem plebis suæ ab impugnatoribus ejus. In signum quoque, quod non invidit, imo et favit promotioni suæ, quum tamen per eam ipse Samuel ac filii sui dejicerentur a principatu: in quo patet virtuositas Samuelis. Et ait: Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, id est, per unctionem istam statuit te regem super Israeliticum populum, qui est plebs Dei hereditaria peculiaris. Unde per Isaiam loquitur Dominus: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio; hereditas autem mea Israel.1 Et tu liberabis populum ejus de manibus inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Dominus in principem. Totum hoc nec de textu est, nec in Hebræo habetur, sed ab aliquo veterum commentatorum fuit pro glossa adjectum, postmodumque ex scriptorum imperitia litteræ est insertum.2 Quumque abieris hodie a me. Hic dantur Sauli signa veritatis præfatæ præenuntiationis propheticæ, vel quia aliqualiter dubitabat ex consideratione sui humilis status, vel ut fides ejus certior redderetur. Invenies duos viros juxta sepulcrum Rachel in finibus Benjamin in meridie. Rachel juxta Bethlehem, in sorte et terra tribus Juda, sepulta est, ut legitur in Genesi.345 Si ergo viri isti in termino tribus Juda inventi sunt, quomodo in finibus Benjamin sunt reperti? Respondetur, quod sepulcrum Rachel situm fuit in extremis finibus Juda, quod fuit in confinio Benjamin, quoniam tribus istæ erant contiguæ, erantque iidem fines ambarum. Quidam tamen exponunt sic: Invenies duos viros, supple, nunc existentes juxta sepulcrum Rachelis, qui erunt in finibus Benjamin dum eos reperies, salientes magnas foveas, id est, præ gaudio magno transilientes fossata, vel causa exercitii id agentes. Secundum quosdam, Hebræus habet, Ad claras foveas, quod secundum eos potest esse proprium nomen, quemadmodum Clara Vallis. Verumtamen magis periti asserunt istud, videlicet, Salientes magnas foveas, in Hebræo non haberi. Dicentque tibi*:* Inventæ sunt asinæ, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit*:* Quid faciam de filio meo? quasi dicat, Tam mœstus sum, eo quod tempore æstimato non rediit, ut ignorem quid agere debeam. Quo constat, quam valide eum dilexit, non solum ut filium, sed et quia tam elegans fuit in naturalibus et supernaturalibus donis.
Sequitur signum secundum. Quumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor. Dicunt nonnulli, quod Thabor sit hic nomen viri, non montis, ita quod quercus illa a viro illo cognomen sortita est ab eventu, sicut in Genesi dicitur, quercus Fletus, ubi sepulta est Debora.6 Invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hœdos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini, id est ad offerendum atque orandum in excelso urbis sic dictæ: in quo loco dicebatur Deus esse sicut in ceteris locis divini cultus. Sicque ascendendo ad locum illum, dicebantur ad Deum ascendere quum tamen ad incircumscriptibilem infinitumque Deum ubique præsentem, motibus corporis non accedatur. Quumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Sequitur tertium signum. Post hœc venies in collem Domini, id est in collem in quo morabantur prophetæ, secundum Glossam. Quidam vero per collem hunc Domini, intellexerunt collem Cariathiarim, in quo exstitit arca Dei: quod alii reprobant, quia inde jam erat translata per Samuelem in Maspha, quod nihilo minus faciliter solveretur, quoniam multa retinent nomina sua antiqua, quamvis prima appellationis cessaverit causa, sicut in Evangelio dicitur Simon leprosus.78 Ubi est statio Philistinorum: quia in loco illo aliquando castrametati sunt Philistæi; sive ut alii opinantur, per stationem Philistinorum designatur locus munitus seu castrum, in quo Philistæi constituerant quosdam ex suis homines bellicosos ad refrenandum Hebræos, quemadmodum primo libro Machabæorum multoties fertur, quod in arce Jerusalem alienigenæ positi erant.9 Unde infra quoque narratur, quod Jonathas percussit stationem Philistinorum quæ erat in Gabaa.10 Et quum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, id est præfato Domini colle in quo commorabantur, et ante eos obviam habebis psalterium et tympanum et tibiam et citharam, id est quosdam in his musicis instrumentis ludentes atque psallentes: et hoc ex spirituali jucunditate; ad provocandum quoque spiritualem fervorem et alacritatem, aut etiam propheticam revelationem, prout infra libro quarto legitur Eliseus dixisse:11 Adducite mihi psaltem. Diversæ equidem melodiæ diversas in homine excitant affectiones. Nam quædam planctum, quædam gignunt lætitiam, imo et devotionem, elevationemque mentis ad contemplandum sublimia. Ipsosque prophetantes. Et insiliet in te Spiritus Domini, id est, Spiritus Sanctus repente ac prompte descendet in te per quosdam suos effectus, multiplicationemque gratiæ ac donorum. Ideo subditur: et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium, id est, solito devotior ac spiritualior eris.
Magister in historiis recitat, quod Samuel primus instituit conventus religiosorum jugiter psallentium Domino, et dicebantur conventus eorum cuneus, quasi couniens, vel counitus; dicebanturque prophetare, id est Deum jugiter laudare, et forte quidam ex eis aliquando prophetabant. Hæc ibi. Præterea, tripliciter dicitur aliquis prophetare. Primo, prænuntiando futura pure contingentia ex revelatione divina: a quo actu proprie, imo et in communi modo loquendi appellantur Prophetæ. Secundo, quia Scripturas exponit, sicque loquitur Paulus: Prophetæ duo aut tres dicant.12 Tertio, quia spiritualia cantica seu psalmos decantat, seu Deum collaudat. Potest addi et quartus modus, quo falsi prophetæ interdum Prophetæ dicuntur, sicut in Jeremia Hananias propheta, ceterique prophetæ qui apprehenderunt Jeremiam prophetam, dicentes: Judicium mortis est huic viro.13 Itaque in illo cuneo prophetarum, erant tribus prætactis modis prophe tæ, ut creditur: imo fuerunt ibi nonnulli, quorum unusquisque vaticinabatur futura, et Scripturas exposuit minus peritis, et psallebat cum aliis.
Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, id est ista quæ tibi prædixi, quæ naturaliter pro certo præsciri non poterant, quum mere contingentia fuerint, quamvis respectu divinæ providentiæ certa, fac quæcumque invenerit manus tua, id est, quidquid rationabiliter agendum tibi occurrerit: et iste est modus loquendi, ad insinuandum quod dirigeretur a Deo; ideo subditur, quia Dominus tecum est per gratiam specialem. Et descendes ante me in Galgala. Sicut Andreas expositor dicit, Samuel per hæc verba docuit Saulem, quid sibi agendum esset in arduis causis, non statim post præinducta, sed postquam esset a populo susceptus in regem, ut scilicet in arduis casibus imminentibus nil attentaret agere sine præsentia directioneque Samuelis, qui pro Saule Dominum sacrificiis orationibusque placaret, si opus esset, Dominum quoque consuleret. Itaque ait, Descendes ante me in Galgala, quoniam locus ille famosus et aptus est ad sacrificandum et orandum pro te. Ego quippe descendam ad te, dum te ibi esse cognovero, ut offeras, per manum meam, oblationem pro peccato seu holocaustum, et immoles pacificas victimas: id est, ego pro te offeram ista, nec recedes quousque venero. Ideo subditur: Septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias: instruendo te de agendis, ut sine Propheta et sacerdote nil agas. Verumtamen istud complexum, Septem diebus, referunt et conjungunt quidam ad verbum hoc, Offeras, ut sit sensus, quod septem diebus sacrificaret pro eo quotidie semel, quemadmodum in consecratione pontificum fieri jussit Dominus.1415 Verum Andreas hoc reprobat, eo quod nullibi in Scripturis legatur, quod in inunctione novi regis deberet talis sacrificatio fieri tot diebus; nec legitur facta pro aliquo rege, nec sequenti capitulo in quo legitur de innovatione regni Saulis, fit aliqua mentio de hujusmodi oblatione pro Saul. Aliqui autem potius tenent, quod Samuel loquebatur Sauli non indeterminate pro quo cumque casu arduo sibi in posterum imminenti, sed pro certo casu, qui sibi post suam designationem in regem, hoc est post suæ unctionis et electionis publicationem, instaret.
Itaque quum avertisset humerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, id est, per gratiæ suæ visitationem dedit Sauli cor virtuosius et specialiter magnanimius; et venerunt omnia signa hæc in die illa: ex quo probatur clara et plena divinæ providentiæ cognitio, sublimitas quoque gratiæ prophetalis Samueli concessa. Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius. Et insiluit in eum Spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret ipse Saul, dixerunt ad invicem: Quænam res accidit filio Cis? Admirati sunt enim de tanta tamque repentina immutatione Saulis: quasi dicant, Quo ordine, aut qua ex causa factum est istud? Siquidem prophetæ illi, erant viri devoti et quasi sequestrati a sæculo. Num et Saul inter prophetas? tanquam dicant, Mirum est hoc, et tamen videmus sic esse. Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater ejus? ac si dicant: Hoc auget admirationem, quoniam constat, quod pater istius non sit propheta. Porro, ut dicitur, in Hebræo habetur, Et quis pater eorum? quasi dicant, suam admirationem quodammodo solvendo ac moderando: Idem est Pater omnium prophetarum, videlicet Deus qui dona gratiæ suæ libere impertitur, quibuscumque voluerit; nec ex carnali propagatione prophetiæ gratia obtinetur: ideo Pater cœlestis potuit et huic gratiam hanc conferre. Propterea versum est in proverbium, Num et Saul inter prophetas? De rebus namque miris et inopinatis solet interdum aliquod formari proverbium seu verbum vulgare, figurale, obscurum. Itaque proverbium istud dicebatur, non tantum de Saule, sed et de quocumque inopinate aut subito exaltato, aut gratiam prophetiæ adepto: quasi dicatur, Et ipse Saul, quamvis hoc mirum et inopinatum exstiterit, computatus est inter prophetas, et tale quid ceteris quoque potest accidere. Cessavit autem prophetare. Dicunt Hebræi, atque in libro de Hebraicis quæstionibus, qui liber sancto Hieronymo a multis adscribitur, recitatur, quod prophetavit de Gog et Magog, et futuris eorum bellis, de præmiis quoque justorum, suppliciisque pravorum. Merito ergo dixerunt, Quænam res accidit filio Cis? quasi dicant, Res inopinata, mira et magna. Saul quippe vir elegantis staturæ, strenuus et robustus, reputatus fuit idoneus ad exteriora et bellica opera, magis quam ad prophetandum. Et venit ad excelsum, de quo descenderat cuneus prophetarum.
Dixitque patruus Saul, videlicet Ner frater Cis, ad eum et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quærere asinas. Quas quum non reperissemus, venimus ad Samuelem. Et dixit ei, scilicet Sauli, patruus suus: Indica mihi, quid dixerit tibi Samuel. Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus fuit ei Samuel: quia res satis incredibilis videbatur, et Samuel voluit id latere ad tempus præfixum a Domino. Propter quod fecit puerum Saulis præcedere, ipsumque Saul unxit secrete. Et item, ne videretur inaniter gloriari. Ex quibus innotescunt humilitas atque prudentia Saul, qui secretum illud tam congrue siluit, nec proximis suis innotuit quod et illos valde potuit exhilarare, et de se admirationem inducere. Quo exemplo quorumdam jactantia, vanitas, insipientia arguuntur, qui nil norunt celare: et præsertim si quid gloriæ et honoris eis exhibitum fuerit, aut exhibendum, silere non valent, et propriam pandunt stoliditatem. Quod si proprium nequeunt celare secretum, quomodo hi quibus revelaverint illud tacebunt? Non ergo glorificemus nos ipsos, sed manum Domini exspectemus.
Et convocavit Samuel populum in Mapha, quia in urbem illam jam transtulerat Samuel arcam Dei, et ait ad filios Israel: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de Ægypto, et erui vos, id est patres vestros, de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos. Vos autem hodie projecistis Dominum Deum vestrum, id est, beneficiis ejus ingrati fuistis, et improbe recessistis de ejus regimine, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris; et dixistis: Nequaquam volumus diutius regi per judices, sed regem constitue super nos, prout supra patuit.16 Ex his innotescit, quod peccaverunt regem petendo. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias. Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors super cognationem Benjamin. Et applicuit tribum Benjamin et cognationem ejus, et cecidit sors super cognationem Metri, et pervenit usque ad Saul filium Cis. Pro Metri, in Hebræo habetur Macheri, ut Josephus protestatur: atque ut dicunt Hebræi, est nomen commune, significans peritos in arte sagittandi aut projiciendi lapides fundis.17 Gabaanitæ autem, de quibus ortus est Saul, ab antiquo fuerunt peritissimi fundibularii, prout in Judicum libro legitur. Inde cognominata est una familia urbis illius, cognatio Macheri Metri, de qua natus est Saul. Sed qualiter pervenit sors usque Saul, quum fuerit absens? Respondetur, quod Scriptura non exprimit quales fuerint illæ sortes, idcirco non constat. Porro Magister in historiis ait: Creditur Samuel temperasse sortes juxta cor suum. Ideo dicunt, quod a Deo temperatæ fuerunt, secundum illud Proverbiorum: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.18
Quæsierunt ergo eum, et non est inventus illic in populo ibi præsente. Et consuluerunt post hæc Dominum per Samuelem, qui oraculum Dei poposcit, utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi. Dicunt aliqui, quod Saul sciens se quæri, mansit in domo sua in Gabaa. Alii probabilius asserunt, quod venit cum aliis usque in Maspha, juxta Samuelis edictum, et ne de singularitate vel inobedientia notaretur;19 sed in hospitio suo in Maspha se occultavit ex humilitate et pudore, reputans se indignum regali fastigio et honore. Cui assertioni videtur consonare quod subditur: Cucurrerunt itaque, et tulerunt eum inde. Si autem fuisset adhuc in Gabaa, tædiosa intervenisset mora antequam fuisset adductus, nec tam celeriter potuisset afferri. Stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum. Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, ut sit rex: quia tam excellens statura consona fuit regiæ dignitati, et quia fuit vir fortis, pulcher ac strenuus, imo quod amplius est, virtuosus, et optimus Samuele excepto. Hæc Samuel dixit, ne tribus nobiliores ægre ferrent promotionem Saulis. Quoniam non est similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, id est, quidam de omnibus tribubus, seu major pars populi, vel prima facie omnes propter novitatem rei conclamabant, et ait: Vivat rex diu et prospere.
Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, id est, jura regis exposuit plebi, quid scilicet regi tenerentur, et qualiter rex ac populus de cetero ad invicem se haberent, et scripsit in libro, forte antequam ibi advenit, et reposuit coram Domino, puta in tabernaculo arcæ. Et dimisit Samuel omnem populum singulos in domum suam. Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa. Et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda, id est, viri boni qui consenserunt electioni divinæ, et verbis Samuelis credebant, certi quod Deus per quemcumque sibi placentem posset populum suum salvare. Filii vero Belial, quorum indomita erat malitia, qui suam superbiam jugo legis divinæ non refrenabant, dixerunt: Num salvare nos poterit iste? tanquam dicant: Non est aptus pro rege quum sit simplex, nec satis exercitatus in bellicis rebus. Et despexerunt eum tanquam de tribu natum ignobiliori seu minori: et forsitan isti superbi fuerunt de nobilioribus tribubus oriundi; et non attulerunt ei munera: prout tunc fuerat consuetudo principibus et regibus noviter institutis dare encænia: quod nunc usque apud quosdam est moris. Ille vero dissimulabat se audire: quod fuit prudentiæ. Commisit namque dispositioni providentiæ Dei conservationem suæ institutionis, nec voluit regnum suum a turbatione, lite et sanguine inchoare. Denique, si ostendisset se verba illa audire, nec vindicasset, pusillanimis videretur. Si vero ulcisceretur, ferocitati et arrogantiæ adscriptum fuisset: ideo debet unusquisque suæ præsidentiæ principatum a pietate, modestia, et patientia inchoare. Roboratur namque clementia thronus regis.20
Footnotes
-
Is. xix, 25. ↩
-
Lyra. ↩
-
Gen. xxxv, 19. ↩
-
Lev. viii; ↩
-
Exod. xxx, 25 et seq. ↩
-
Gen. xxxv, 8. ↩
-
Marc. xiv, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 6; ↩
-
1 Mach. 1, 35, 36; 11, 45; vi, 18, 26, etc. ↩
-
1 Reg. xiii, 3. ↩
-
IV Reg. iii, 15. ↩
-
1 Cor. xiv, 29. ↩
-
Jer. xxvi, 8, 11. ↩
-
Exod. xxix, 35-37. ↩
-
Exod. xxix, 35-37. ↩
-
I Reg. viii. ↩
-
Judic. xx, 16. ↩
-
Prov. xvi, 33. ↩
-
1 Reg. x, 17. ↩
-
Prov. xx, 28. ↩
Chapter 20 of 52