Skip to the text

Articulus 20

DE SPIRITUALI HUJUS DECIMI CAPITULI SENSU.

SICUT præhabitum est, per Samuelem intelligitur Christus, qui suos vicarios spiritualiter ungit, gratiarum charismata eorum cordibus influendo, per quæ ad suorum exsecutionem officiorum sunt idonei, nisi obicem ponant. Itaque per lenticulam olei, ecclesiastica possunt sacramenta designari, quæ gratiæ sunt vasa, ex quibus fideles multiplicem hauriunt gratiæ largitatem. Rursus lenticula olei, potest intelligi ipsa omnipotentia et munificentia Dei, in qua omnia virtualiter et supereffluentissime continentur, de qua et copiosissime effunduntur. Et deosculatus est eum : per quod designatur, quam specialiter amet Salvator suos vicarios, aliorum efficaces pastores, per quorum diligentiam et conatum passio sua fructificat, Deus Pater honoratur, et animæ, propter quas ipse Filius Dei factus est homo ac crucifixus, salvantur.

Et ait : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem.1 Hereditas Dei est populus christianus, quem omnium Dominus emit et redemit pretio magno, qui per inspirationem internam sive per superiorem prælatum loquitur vicario suo noviter instituto in prælationis officio : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, hoc est, attende tui dignitatem officii, et satisfac ei, ut oratione cordis, prædicatione oris, exemplo virtuosæ conversationis pascas gregem tuum tibi commissum. Unde Apostolus Colossensibus scribens : Archippo, inquit, dicite : Vide ministerium tuum quod accepisti in Domino, ut illud impleas.2 Inventæ sunt asinæ. Diligente pastore suos undique visitante, et reducere cupiente errantes, interdum denuntiatur a bonis hominibus, quod etiam hi quos nondum personaliter adiit aut instruxit, conversi sunt : quod Deus interdum agit exemplis, meritis et precibus solliciti ac devoti pastoris. Et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis.3 Quamvis enim officium prælationis sit sanctum, nihilo minus est valde periculosum. Fit aliquando, ut qui alios cupit convertere, pervertatur ab aliis, et paulatim refrigescat a caritatis suæ fervore, ita ut illud Apocalypseos ei dicatur a Domino :4 Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.

Post hæc venies in collem Domini. Per collem Dei, contemplationis gratia seu virtutum perfectio designatur, ad quam a Spiritu Sancto perducitur, qui aliorum regimine fideliter occupatur, et in vitæ activæ exercitiis se caritative exercet. In hoc colle est statio Philistinorum : quoniam invisibiles hostes acriter contra tales præliari non cessant. Nam et angelus Satanæ Paulum colaphizavit.5 Ibi obvium habebis gregem prophetarum : quia in vita contemplativa occurrunt homini psalmi et cantica ac vaticinia patrum ac vatum, in quorum decantatione, intelligentia, meditatione multipliciter oblectatur, ita quod insilit in se Spiritus Sanctus, et vaticinatur cum illis

Deum laudando, futuraque contemplando, et mystica ex divina illuminatione intelligendo : sicque mutatur in alterum virum, quia divinus et spiritualis prorsusque theoricus efficitur, et hominem in homine exuens, super se elevatur, ita ut cum Jeremia queat fateri : Factus est sermo Dei in corde meo quasi ignis æstuans, et defeci, ferre non sustinens.6 Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua : quia dum homo tantis gratiæ charismatibus adimpletur, secure a Spiritu Sancto dirigitur, et agere potest quodcumque ratio seu conscientia sua esse agendum dictaverit. Tunc tamen descendere debet in Galgala, hoc est ad religiosa secretaque loca, in quibus sacrificium laudis, thymiama orationis, et observantiam mandatorum immolet Deo, et Christum ibidem præstoletur septem diebus, omni videlicet tempore opportuno, ut de agendis illustretur ac doceatur ab ipso. Sicque ibidem in abscondito hauriat, quod postmodum ovibus publice communicet et propinet, juxta quod ait Scriptura :7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt. Præterea, viro quocumque sæculari tam spirituali et contemplativo effecto, multi mirantur, et dicere queunt : Num et Saul inter prophetas ?

Instruamur demum ex isto capitulo, ad imitandum primam illam Saulis humilitatem, prudentiam, atque modestiam, qui sciens se electum et unctum in regem, abscondit se, reputans se indignum. Væ igitur eis, qui quum adhuc passionibus suis sordescant, et vanitate repleantur, ingerunt se ad præsidendum, et ad prælationem cæca et indurata mente adspirant. Rursus, exemplo Saulis adhuc pii ac humilis, discamus proprias laudes, etiam si magnum quid in nobis exstiterit, humiliter reticere, jactantiam omnem vitare, et quæ in secreto accepimus, inviolabiliter ac prudenter celare, quum Ecclesiasticus affirmet:8 Qui denudat arcana amici, perdit fidem. Denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis. Propria quoque mysteria et secreta nequaquam incaute pandamus, quum scriptum sit:9 Omni homini cor tuum ne reveles, ne postea convitietur tibi. Sunt autem qui celare nil norunt, nec propria, nec aliorum occulta, etiam si ea receperunt in fide, quum tamen ea sine mortali culpa non valeant prodere: quibus illud Ecclesiastici poterit dici, Sicut sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti.10

Dixit Samuel ad populum: Vos hodie projecistis Dominum, qui solus salvavit vos. Hoc dici potest perversis subditis, qui de bono et humili simplicique prælato non contentantur, sed eum et Christum in eo conantur abjicere aut repellunt, prudentiorem aut nobiliorem secundum carnem petentes: imo de omnibus qui bonum suum a se removere quærunt pastorem, hoc verificatur, qui valde insipienter agunt, Deo ingrati sunt, atque enormiter peccant, et frequenter acquirunt pejorem aut minus sufficientem. Abiit cum eo pars exercitus.

A Per illos divinitus tactos, qui iverunt cum Saul, eique munera attulerunt, figurati sunt boni et timorati subjecti, qui corde et opere suo adhærent superiori, imo et corpore tempore opportuno, ac debitam ei obedientiam reverentiamque impendunt. Porro per filios Belial, qui Saul electum a Deo in regem aspernabantur, nec ei detulerunt encænia, designantur subditi intimorati, superbi, rebelles, non pensantes illud Apostoli: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo: quæ autem a Deo sunt, ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt.11 Ille vero dissimulabat se audire. Sic et nos discamus improborum hominum insolentias, improperia, injuriationes surda aure transire, quemadmodum scriptum est: Qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates. Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.12 Postremo etiam is qui præest, subditorum suorum improbitates, et præsertim propriam injuriam, debet quandoque dissimulare, quando videlicet opportune emendare non potest. Sed proh dolor! multi sunt qui Dei injurias et offensas dissimulant; propriam vero injuriam, quamvis permodicam, protinus ulciscuntur, quum tamen dicat Chrysostomus: Propriam injuriam æquanimiter tolerare debemus, Dei vero injuriam nec usque ad aures dissimulare.

Footnotes

  1. I Cor. vi, 20. ↩

  2. Coloss. iv, 17. ↩

  3. Matth. xxiv, 12. ↩

  4. Apoc. ii, 4. ↩

  5. II Cor. xii, 7. ↩

  6. Jer. xx, 9. ↩

  7. Ps. cXLIV, 7. ↩

  8. Eccl. xxvii, 17, 24. ↩

  9. Eccl. viii, 22. ↩

  10. Eccl. xix, 12. ↩

  11. Rom. xiii, 1, 2. ↩

  12. Ps. xxxvii, 13, 14. ↩

Chapter 21 of 52