Skip to the text

Articulus 21

EXPLANATIO CAPITULI UNDECIMI: ASCENDIT NAAS AMMONITES, ET PUGNARE COEPIT.

PRIMA Saulis victoria hic narratur, per quam Dominus patefecit ipsum ex divina ordinatione regem fuisse effectum. Præmittitur autem in aliquibus libris, Et factum est quasi post mensem: quod non est de textu, quum nec in Hebræo contentum sit. Ascendit autem Naas Ammonites, id est rex Ammonitarum, et pugnare cœpit adversus Jabes Galaad. Jabes, nomen est civitatis situatæ ultra Jordanem in terra Galaad, in sorte mediæ tribus Manasse. Galaad quoque quandoque est proprium nomen viri, quandoque montis, interdum territorii, aliquando civitatis, quemadmodum super librum Numerorum et alibi est ostensum.1 Itaque Naas cum suo exercitu urbem nomine Jabes obsedit et impugnavit, et forsan ex eodem motivo, quo rex filiorum Ammon, terram filiorum Israel trans Jordanem tempore Jephthe invasit, affirmans eam sibi injuste ablatam a populo Judæorum, quando de Ægypto egressi sunt.2

Dixeruntque omnes viri, id est habitatores, Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, id est, pacis pactum ini nobiscum, et serviemus tibi, annuum dando tributum. Videbant enim se non posse regi huic resistere, nec erat eorum spes stabilita in Deo. Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam, per manus et ferra servorum meorum, omnium vestrum oculos dextros: quatenus illis erutis, sitis de cetero inepti ad prælia, in quibus oculi sinistri scutis teguntur; ponamque vos opprobrium in universo Israel: id est, in toto Israelitico populo faciam vos aspernabiles et abominandos, seu cunctis formidabiles, ita quod visa plaga vestra terrebuntur, quatenus non præsumant mihi resistere. Quamvis enim utroque oculo excæcari, majus fuisset damnum, tamen dextero privari, fuisset majus opprobrium. Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies induciarum et dilationis, ut interim mittamus nuntios ad universos terminos Israel, id est ad singulas tribus, et si non fuerit rex aut populus qui defendat nos a tua impugnatione, egrediemur ad te ad faciendum seu sustinendum quod jusseris.

Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis, in qua natus fuit et morabatur. Concessit quippe rex ille quod petierunt, non ex pietate, sed animositate, quasi auxilia virorum Jabes contemnens, ut Josephus loquitur. Et locuti sunt verba hæc Naas comminatoria, audiente populo. Elevavit omnis populus vocem suam, et flevit ex compassione fratrum suorum in tantis angustiis positorum, et quia viderunt populum Israel ita contemni, vel quia demeruerunt sic tribulari. Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro. Dicunt quidam, quod casu venit post boves; alii, quod egressus erat in agrum ad exercitandum se in sagittando vel gratia spatiandi, sicque reversus sit hora qua boves reducebantur. Porro Josephus protestatur, quod venit de agricultura. Non enim propter regnum dimisit adhuc prius officium; vel forsan ex humilitate hoc egit, et inter alios qui boves suos ac pecora reducebant, familiariter ivit ac conferebat. Et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei præfati nuntii, vel etiam cives Gabaa, verba virorum Jabes: siquidem nuntii fuerunt specialiter missi ad Saul.

Et insiluit Spiritus Domini in Saul, quum audisset verba hæc, hoc est, ex instinctu et operatione Spiritus Sancti, seu voluntatis divinæ, ad magnanimitatem, audaciam, et iram per zelum motus est vehementer ac subito, non obstante sua humilitate. Etenim simul stat, quod aliquis ex consideratione propriæ parvitatis, vilitatis, ac defectuositatis sit humilis, atque ex consideratione divini subsidii seu aliarum rerum quæ ad magnanimitatem inducunt, exsistat magnanimus. Et iratus est furor ejus nimis, id est, ipse valde ad iram per zelum est concitatus, ægerrime ferens quod rex idololatra populum Dei sic sprevit ac tribulavit, quia in hoc Deum contempsit, cujus inhonorationem Saul ægrius tulit, ac magis optavit ulcisci. Et assumens utrumque bovem, conscidit in frusta, id est, duos ex bobus suis per se vel per ministros frustatim divisit, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum propriorum, vel et eorum qui erant missi a Jabitis, dicens: Quicumque aptus ad bellum non exierit, secutusque fuerit Saul et Samuelem, sic fiet bobus ejus, hoc est, pecoribus suis privabitur. Nominavit autem se ante Samuelem, quia volebat recognosci ac timeri ut rex. In regum quoque edictis rex debet præponi, sed et Saul jam major seu dignior, quamvis non sanctior fuit Samuele : quoniam dignitas penes prælationem præsidentiamque pensatur, bonitas vero seu sanctitas penes virtutem. Comminabatur autem in primis Saul pecorum ablationem, non hominum trucidationem, ut temperate inciperet suam exercere jurisdictionem.

Invasit ergo timor Domini, id est timor incussus a Deo, vel timor bonus Deo placens, cui placet ut populus timeat suos superiores Dei vicarios, populum, et egressi sunt quasi vir unus, id est omnes concorditer, et recensuit eos, id est numeravit, in Bezec, id est juxta urbem sic dictam, in qua (ut in Judicum libro legitur) Adonibezec imperavit. Recensuit autem non ex elatione, ut David, sed ut melius sciret qualiter et in quot partes divideret tantum exercitum. Fueruntque filiorum Israel trecenta millia; virorum autem Juda triginta millia. Viri autem Juda numerabantur seorsum, tanquam præcipue bellicosi, fortes ac nobiles. Sed mirum videtur, quod filii Israel non erant multo plures, quum in utraque numeratione facta per Moysen in deserto, fuerint quasi in duplo plures. Verumtamen satis probabile est, quod infra tam paucos dies universi viri Israel non poterant convenire. Rursus putandum, quod hi qui secundum legem erant removendi a prælio, removebantur, præsertim quum Samuel fuerit præsens.

Et dixerunt Saul, Samuel ceterique majores, nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras, hoc est de proximo, utpote tam cito sicut venire poterimus, erit vobis salus, id est auxilium liberationis ab hostibus, quum incaluerit, id est, calorem in inferioribus causando ascenderit, sol. Proposuerunt enim valde mane super hostes irruere, ut infra insinuatur. At vero in Scholastica fertur historia, quod Saul in Gabaa promisit Jabitis se tertia die venturum in auxilium eis, et quosdam ex nuntiis retinuit secum qui ducerent eum. Videtur tamen quod in populo erant satis multi qui viam noverunt. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes, quæ Saul et Samuel ac ceteri eis demandaverunt. Estque credibile, quod Samuel ex divina revelatione cognovit quod Saul cum suis triumpharet. Qui lætati sunt de instanti subsidio, et dixerunt Ammonitis ironice, et ut deciperent ipsos: Mane exibimus ad vos, tanquam victi, et facietis nobis omne quod placuerit vobis. Quasi dicant: Non est qui adjuvet nos. Hoc dixerunt die immediate præcedente adventum Saul. Et factum est quum venisset dies crastinus, id est die immediate sequente, postquam viri Jabes dixerunt Ammonitis, Mane exibimus ad vos, constituit Saul populum, hoc est exercitum suum divisit, in tres partes. Et ingressus est media castra Ammonitarum, in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies. Ex tribus etenim locis irruit super improvisos, et de sua victoria quasi tutos, et ita occidit eos a primo diluculo usque ad altum diem. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur ex eis duo pariter.

Et ait populus ad Samuelem, cujus ordinationem voluerunt laudare: Quis est iste vir aut cœtus virorum, qui dixit, Saul non regnabit super nos? Hoc enim formaliter aut æquivalenter dixerunt, qui præcedenti capitulo dixisse leguntur: Num salvare nos poterit iste? Date viros, id est, tu et Saul, tradite illos manibus nostris, et interficiemus illos tanquam rebelles. Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quum ista sit dies jucunditatis et laudis, quam diem nolumus sanguinis effusione, et multorum mœrore obnubilare. Ideo subditur, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel, id est, victoriam contulit nobis: ideo, sicut misericordiam consecuti sumus a Domino, sic debemus misericordiam facere proximis nostris, et gratiarum actioni sacrificiisque insistere. Dixit au-

Judic. 1, 5.

II Reg. xxiv, 1.

Num. 1, 46; xxvi, 51.

Deut. xx, 5-8.

I Reg. x, 27. tem Samuel ad populum : Venite, eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum, id est, regiam unctionem et auctoritatem regalem Saulis confirmemus in urbe illa, ut de communi omnium consensu suscipiatur pro rege, nullo contradicente. Hoc locutus est Samuel, quoniam vidit omnes jam unanimiter inclinatos ad hoc, et consentire in præsidentiam Saulis. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, id est, confirmaverunt eum in regno, subjiciendo se sponte jurisdictioni ipsius. Et immolaverunt ibi victimas coram Domino pacificas, id est, per manus Samuelis vel aliorum sacerdotum, obtulerunt ibi hostias pro pace habita et conservanda, atque pro gratiarum actione concesso triumpho. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis.

Footnotes

  1. Num. xxxii. ↩

  2. Judic.xi, 4, 13. ↩

Chapter 22 of 52