Articulus 22
SPIRITUALIZATIO EJUSDEM UNDECIMI CAPITULI.
QUUM filii Israel regem obtinuissent virum justum et bonum, et Samuel tam regem quam populum informasset, qualiter invicem se haberent, ac Domino deservirent, statim contra eos ascendit rex Ammonitarum : ita diabolus videns Ecclesiæ seu cuicumque congregationi esse de bono pastore provisum, et prælatum cum credito sibi grege Deo concorditer deservire, nititur eos invadere, perturbare, et discordes efficere. Cui interdum respondent fideles : Habeto nos fæderatos, id est, desine nos tentare de mortalibus vitiis, ne penitus separemur a Deo, et serviemus tibi, in venialibus culpis : quas etsi singulas, non tamen omnes vitare valemus, sicque carne servimus legi peccati, propter quod aliquid in nobis habet princeps mundi, et septies cadimus omni die. Ad quod diabolus respondet fidelibus : In hoc feriam vobiscum fædus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, id est, oculos interiores, quibus conspicitis spiritualia et divina, obtenebrem, quatenus nihil salubriter cognoscatis, et quidquid salutis est parvipendatis ; oculos vero sinistros, quibus carnalia et caduca, vana et mundana consideratis ac sortiri conamini, vobis dimittam; ponamque vos opprobrium in universo Israel, id est in tota militante Ecclesia, quæ contemplatur æterna. His cognitis, pensantes Christifideles, quod invisibilis hostis non aliud quærat, quam damnationem ipsorum perpetuam, ad totius Ecclesiæ suffragia convertuntur, et undique petunt orari pro se.1 Denique istis auditis, verus prælatus et fervidus pastor contra invisibiles adversarios inflammatur, et universos sibi commissos hortatur, ut pro afflictis, tentatis et lapsis concorditer deprecentur.2 Habet quoque tres ordines subditorum, quoniam aliqui sunt incipientes, quidam proficientes, nonnulli perfecti : quibus omnibus juxta dona sibi collata laborantibus, et suum præsidentem juvantibus, invisibiles hostes vincuntur, dum fulgor gratiæ menti infunditur, ita quod in corde diescit, et Sol justitiæ Christus caritatis calorem producit in ipso. Ecce quid ad verum spectet pastorem, ut scilicet totis præcordiis de subditorum suorum spirituali detrimento, læsione, pressura tristetur, et contra adversarios animarum armetur, indignetur, succurrat cum omni plebe sibi subjecta, nec cesset, quousque sortiatur triumphum. Rursus, tres in Ecclesia sunt ordines, religiosi, militares, vulgares; item activi, contemplativi, et ex utraque commixti.
Iterum, sicut Gabaanitæ levaverunt vocem suam, et ploraverunt auditis angustiis proximorum suorum, utpote Jabitarum; sic unaquæque devota congregatio seu persona lugere debet ex animo, dum alicujus devotæ congregationis aut suppositi deformationem aut dejectionem perceperit: pro cujus reformatione cum omni fervore debet conari; obtenta demum victoria, offerendæ sunt Deo pacificæ hostiæ, sacrificia scilicet laudis et gratiarum actionis, ut totus triumphus, profectus, et quidquid perfectionis fuerit quis sortitus, totum Omnipotenti datori ac adjutori sincerissime adscribatur.
Postremo, exemplo Saulis discant reges et principes esse ad misericordiam proni, et pœnitentibus indulgere, atque in die sui honoris, prosperitatis et triumphi, non superbire nec malignari: quod totum unicuique Christiano sectandum est. Hinc Tullius in laudibus Julii ait: Nulla te virtus gratiosiorem exhibet, quam tua clementia. Inclytus quoque Pompeius: Præclarissimum, inquit, victoriæ genus est, posse ulcisci et nolle. Hinc rex apum, disponente Auctore naturæ, caret aculeo.
Footnotes
Chapter 23 of 52