Articulus 23
DECLARATIO CAPITULI DUODECIMI : DIXIT AUTEM SAMUEL AD UNIVERSUM ISRAEL.
In fine præcedentis capituli scriptum est, qualiter Saul et populus ejus in Galgala lætati sint nimis.1 Volens itaque Samuel gloriationem illorum moderari, et revocare ipsos a præsumptione, ne scilicet præsumerent se bene egisse regem petendo, ostendit eisdem, verbis atque prodigiis, quod regem petendo peccaverint. Dixit autem Samuel ad universum Israel ibi congregatum cum Saul: Ecce audivi vocem vestram, id est, postulationem vestram implevi, juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem, eum ungendo ac vobis monstrando, quem Deus elegit et fieri jussit regem. Et nunc rex graditur ante vos; ego autem senui et incanui, id est, canus effectus sum ex senectute:2 et tamen, ut infra patebit, Samuel multis annis vixit post hæc. Porro filii mei vobiscum sunt, tanquam parati ad obsequium regis et communitatis, vel ut exigatis ab eis, si aliquid habent a me, quod alicui vestrum injuste abstulerim; itaque conversatus vobiscum ab adolescentia mea usque ad diem hanc:3 quia adhuc adolescens exsistens, cœpit populum judicare. Ecce præsto sum, id est præsens et paratus ad respondendum. Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, videlicet Saule rege inuncto, utrum bovem cujusquam tulerim aut asinum: id est, justam contra me querelam proponite coram Deo et rege, si alicui subtraxi bovem aut asinum aut simile quidquam; si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, id est, facto aut verbo aut iniquo judicio irrogavi alicui injuriam, si de manu cujusquam munus accepi; et contemnam illud hodie, id est, fatebor nunc donum illud esse injuste acceptum et contemnendum, et tanquam vile abjiciam, restituamque vobis. Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti, id est, non accepisti, de manu alicujus quidpiam muneris pro exercendo aut pervertendo judicio, imo nec aliquo reprehensibili modo.
Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quidpiam : id est, tam Deus quam rex iste Dei vicarius testes sunt, quod personaliter fassi estis non invenisse vos aliquid reprehensibilitatis aut violentiæ in omni conversatione mea aut officio meo, et hoc ipsum testimonium valet ad vestram reprehensionem, quod scilicet injuste repulistis me a principatu judicii. Et dixerunt : Testis. Et ait Samuel ad populum : Dominus qui fecit Moysen et Aaron, eorum substantiam producendo, et eos filiis Israel præficiendo, et eduxit patres nostros de terra Ægypti, supple, adest et est testis horum : qui per Jeremiam locutus est, Ego sum judex et testis;4 de quo Job, Ecce enim in cœlo est testis meus, et conscius meus in excelso.5 Dicitur autem Deus testis actuum humanorum, non quod ipse coram superiori judice testimonium ferat, sed quoniam omnia ei constant, et ipse tempore opportuno, tam judex erit quam testis.
Sed quæritur, cur Samuel se ita commendaverit, quum in Proverbiis scriptum sit : Laudet te alienus, et non os tuum. Et in Ecclesiastico :6 Non te justifices ante Deum. Unde sanctus Job profitetur :7 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me.8 Et respondendum, quod Samuel populum increpaturus, primo ex rationabili causa expurgat se coram Deo et rege, ne postea inculparetur injuste; atque ad innuendum, quod purus et inculpabilis esse debet, qui accusaturus seu judicaturus est alios. Et item ad Dei honorem, aliorumque ædificationem hoc egit. Et propter has ac alias quasdam causas, leguntur viri sancti interdum suas commemorasse justitias, non ob propriam laudem, aut præsentis vitæ honorem, nec sic, quasi a venialibus culpis immunes fuerint : et hoc prætendunt auctoritates inductæ. Præterea, ad litteram patet ex præinductis magna valde sancti Samuelis justitia atque perfectio, qui in tanti regimine populi infra tot annos irreprehensibiliter vixit ac præfuit, et propriis suis expensis judiciale explevit officium visitationisque actum, nec unquam quæsivit proprium commodum aut honorem : quod totum cunctis judicibus est valde pensandum ac imitandum. Hinc quoque in Ecclesiastico asseritur : Dilectus a Deo suo Samuel, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi;9 pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino, hoc est, ut probem vos reos, atque ingratos beneficiis Dei, sicut in foro contentioso solet causa probari : et probem hoc de omnibus misericordiis Domini, id est gratiosis beneficiis Dei, quas fecit Dominus vobiscum, et cum patribus vestris : quomodo Jacob ingressus est Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in hoc loco. Qui obliti sunt Domini Dei sui, idola colendo, et tradidit eos puniendos, in manu Sisaræ magistri militiæ Asor, id est Jabin regis urbis nomine10 Asor, ut scribitur in Judicum libro, et in manu Philistinorum et in manu regis Moab ac gentium aliarum, sicut in libro Judicum diffuse scriptum est; et pugnaverunt adversum eos. Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. Et misit Dominus Jerobaal, hoc est Gedeonem, et Badan, id est Samsonem qui fuit de tribu Dan, et Barac, et Jephte, et Samuel :11 sicque loquitur de se quasi de alio. Misit quoque Dominus alios judices, scilicet Othoniel, Aod, Samgar, Jair, etc., ut in libro Judicum recitatur. Et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, quando conversi clamastis ad Dominum, vexatione dante vobis intellectum, et habitastis confidenter, quamdiu Deo obedientes fuistis, et de judicum directione eratis contenti.12
Vidistis autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis13 mihi :14 Nequaquam, sed rex imperabit nobis :15 quum Dominus Deus vester regnaret in vobis, hoc est, immediatus rex vester fuit, ita quod sub eo non habuistis hominem præsidentem, nisi judices. Præcedenti capitulo patuit, qualiter Naas rex cum populo suo a Saule rege et populo Israel victus est. Quomodo ergo nunc dicitur, quod filii Israel petierunt regem, videntes quod Naas contra eos venit, quasi petitio regis secuta sit adventum Naas contra Israelitas? Ad hoc ex Josepho respondetur, quod ante unctionem Saulis petitionemque regis, Naas multos vastavit ex filiis Israel trans Jordanem : quod fuit una causa, ex qua moti sunt petere regem. Deinde post mensem inunctionis Saulis venit Naas rex contra Jabes.16 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis. Quomodo verum est hoc? Non enim videntur filii Israel elegisse Saulem in regem, sed Dominus eum ad hoc elegit ac designavit, non præcedente populi electione. Respondetur, quod dicuntur eum elegisse, hoc est unanimiter acceptasse in regem magis quam alium. Ecce dedit vobis Dominus regem.
Si timueritis Dominum, filiali aut saltem initiali timore, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, id est, sapientiam ejus non provocaveritis ad indignationem et ultionem adversus vos; eritis et vos et rex vester, sequentes Dominum Deum vestrum, hoc est Deo veraciter adhærentes, cui non adhærent in veritate, nisi qui ei obediunt. Si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermonem ejus, id est, eloquia et præcepta Dei amare seu aspere acceperitis, non caritative ac dulciter; erit manus Domini super vos, et super patres vestros : hoc est, tam vos quam patres vestri qui vos ad mala inducunt, seu a vitiis non refrenant pro posse, incurretis debitas pœnas Dei; vel, Super patres vestros defunctos condemnatos, quorum damnatio seu tormentum augebitur ex iniquitatibus et condemnationibus vestris, in quantum præbuerunt et reliquerunt vobis occasionem et exemplum peccandi, et pœna unius damnati redundat in alium. Quidam exponunt sic : Erit manus Dei super vos, et super patres vestros, id est, ita erit super vos in posterum, sicque puniemini, sicut jam ante fuit, et sicut puniti fuerunt patres vestri transgressores.
Consequenter per miraculum probat Samuel suorum veritatem verborum. Sed et nunc state, et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est hodie? hoc est, imo jam est tempus triticeæ messis. Invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias, id est, subito et super naturam tonabunt tonitrua, micabuntque fulgura, et imber copiosus descendet, quum tamen jam sit aura serena, nec naturales causæ præcesserunt; et scietis et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. Exclamavit, id est, ferventer oravit, Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in die illa, imo et grandinem, ut in Scholastica narratur historia. Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem : siquidem propter tam vehementem, miraculosam, insolitam tempestatem horrore percussi sunt, præsertim quia culpabiles erant, et lædi seu perimi formidabant. Et dixit universus populus ad Samuelem : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur hac tempestate. Addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem, id est, ceteris peccatis nostris adjecimus vitium istud, videlicet regis postulationem.
Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere quod nunc moriemini ex hac tempestate, nec timeatis timore ex diffidentia procedente aut desperationem causante, nec solo servili timore, et omnem carnalem, sæcularem, inordinatum timorem abjicite. Sic consolatus est Samuel illos, quoniam vidit quod pœniterent, et inordinate timerent. Vos fecistis universum malum hoc. Verumtamen nolite recedere a tergo Domini, id est, non cessetis Deum sequi per adhæsionem fidelem et obedientiam perseverantem. Loquitur autem de incircumscriptibili et simplicissimo Deo metaphorice more humano. Sed servite Domino in omni corde vestro; et nolite declinare post vana, id est, omnem idololatriam, superstitionem et magicam artem, ac ceteras vanitates a vobis repellite, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt. Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: id est, propter sui ipsius piissimam majestatem, et propter excellentiæ suæ famam dilatandam et conservandam propitiabitur vobis, quemadmodum per Ezechielem testatur: Non propter vos ego faciam, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.17 Unde in Isaia fatetur: Propter me ego faciam, ut non blasphemer, et gloriam meam alteri non dabo.18 Hinc Josue orans pro populo, locutus est Domino:19 Quid facies nomini tuo magno? Denique non relinquit Deus hominem, nisi prius relinquatur ab eo;20 et quantum in se est, nullum permittit perire.21 Quia juravit Dominus vos sibi facere populum, id est, per se ipsum testatus est, quod per dona gratiæ suæ faciet vos sibi devotos, nisi obicem peccando ponatis. Hinc scriptum est in Deuteronomio: Eduxit vos Dominus de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hereditarium.22 Et rursus ibidem loquitur Moyses Israelitico populo: Non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis.23
Absit autem a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. Nempe ex quo pœnituerunt, atque humiliter petierunt orari pro se, peccasset utique Samuel, si propter præteritam eorum improbitatem, injuriamque sibi ab ipsis illatam, renuisset orare pro ipsis, nec jam erant inimici ipsius. In hoc tamen Samuel specialiter commendatur, quod tam fideliter oravit pro his, a quibus ejectus erat ex principatu:24 imo ut infra habetur, oravit quoque pro Saule sibi inimicante. Ideo efficaciam orationum Samuelis Dominus tangit apud Jeremiam dicens:25 Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Et docebo vos viam bonam et rectam, id est salutaria documenta, vitiorum obliquitate carentia, per quorum observationem pertingere poteritis ad veram felicitatem. Deinde via ista docetur: Igitur timete Dominum filiali timore, quæ est fuga mali culpæ. Sic quippe Deum timere, est timere separari ab eo, et abominari peccata, in quantum sunt Dei offensiva, et separativa ab illo qui summe diligitur, quemadmodum bonus filius timet patris sui offensam. Et servite illi servitute latriæ, in veritate vitæ, justitiæ et doctrinæ, et in toto corde vestro, absque simulatione et admixtione hypocrisis. Vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit Dominus, id est mirabilia opera et præclara beneficia ejus, quibus grati esse debetis. Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
Footnotes
-
I Reg. xi, 15. ↩
-
I Reg. xxv, 1. ↩
-
* coram vobis ↩
-
Jer. xxix, 23. ↩
-
Job xvi, 20. ↩
-
Prov. xxvii, 2. ↩
-
Eccli. vii, 5. ↩
-
Job ix, 20. ↩
-
Eccli. XLVI, 16, 22. ↩
-
Judic. iv, 2. ↩
-
* Alias et Barac non est in textu. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
* Videntes ↩
-
1 Reg. viii, 19. ↩
-
1 Reg. xi, 11. ↩
-
Ibid. 1. ↩
-
Ezech. xxxvi, 22, 32. ↩
-
Is. XLVIII, 11. ↩
-
Josue vii, 9. ↩
-
Eccl. ii, 12. ↩
-
II Petr. iii, 9. ↩
-
Deut. iv, 20. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
1 Reg. xv, 11. ↩
-
Jer. xv, 1. ↩
Chapter 24 of 52