Articulus 24
DE MYSTICA INTELLIGENTIA CAPITULI HUJUS DUODECIMI.
E XORDIUM capituli hujus docet universos qui præsunt et judicant alios, quam juste et irreprehensibiliter debeant conversari coram sibi commissis, ne dispergant et perdant quos reducere et salvare tenentur. Præterea, si unicuique est damnabile, scandalizare unum pusillum :1 quanto magis eis qui præsunt, ineffabiliter est damnosum, scandalizare gregem eis commissum?2 Quum ergo qui præsunt, non solum ex caritate, sed etiam ex debito justitiæ et obligatione sui officii teneantur fraternæ correptionis præceptum in subditis suis implere: tales, hoc est, tam virtuosos et exemplares se studeant exhibere, ut digni exsistant id facere, ne eis dicatur, Medice, cura te ipsum;3 et illud Apostoli, Qui alium doces, te ipsum non doces.4 Væ ergo pastoribus et prædicatoribus verbi Dei, qui in officiis suis potius quærunt propria commoda et honorem, quam Omnipotentis honorificentiam et animarum salutem. Quibus per Ezechielem Dominus comminatur: Væ pastoribus qui pascebant semetipsos.5 Lac comedebatis, et lana operiebamini, gregem autem meum non pavistis. De tali prælato seu prædicatore apud Zachariam habetur: Brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus obtenebrescens obscurabitur.6 O pastor et idolum derelinquens, gregem! Itaque is qui præest, nullum calumnietur aut opprimat, et personarum acceptor nequaquam efficiatur.7 Tempore quoque visitationis libenter exponet se accusationi subditorum suorum et emendationi Visitatorum, non contemnens subire judicium cum servo et subdito suo. Judex autem omnem prorsus cupiditatem devitet. Insuper sicut Samuel hic, ita et Moyses locutus est Deo:8 Tu scis quod nec asellum quidem unquam acceperim ab eis, nec afflixerim quemquam illorum. Sed et Vas electionis suis ait discipulis: Argentum et aurum et vestem nullius concupivi, ipsi scitis.9 Sed heu! jam videtur impletum quod asserit Isaias:10 Omnes diligunt munera, sequuntur retributionem.
Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos. Quemadmodum sanctus Samuel volens populum digne corripere, recitavit eis in primis beneficia Creatoris collata eis, eorumque patribus, deinde eorum ingratitudines et excessus; sic pastor seu prædicator debet fidelibus frequenter proponere beneficia Salvatoris: quæ, quanta et qualia fecit, assumpsit et toleravit pro nobis, et quoties ac quam multum misertus est nostri, quanta bona fecit Ecclesiæ suæ. Deinde debet proferre ingratitudines, perversitates, recidivationesque populi, quatenus opposita invicem comparata, clarius pateant et salubrius advertantur. Quemadmodum autem in veteri Testamento misit Dominus viros electos, videlicet judices, reges, Prophetas, per quos plebi multipliciter succurrebat; ita in novo Testamento misit innumerabiles, præclarissimos ac sanctissimos viros, martyres, confessores, præsules, abbates, prædicatores, qui prædicando egregie, vivendo sanctissime, ac miranda operando prodigia, purgaverunt, illuminaverunt et reformaverunt Ecclesiam.
Numquid non messis tritici est hodie? id est, tempus convertendi et colligendi homines in horreum Dei, id est in Ecclesiam, prout in Evangelio Veritas contestatur: Levate, inquiens, oculos et videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem.11 Et item: Messis quidem multa, operarii autem pauci.1213 Invocabo Dominum, et dabit voces, id est comminationum seu sublimium doctrinarum tonitrua, et pluvias gratiarum cœlestium, quibus semen verbi Dei in mente fecundatur, crescit in opus, et fructificat per exemplum. Nolite recedere a tergo Domini. Hoc est quod admonet Christus: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.14 Siquidem Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.15 Et nolite declinare post vana, quærendo carnales delicias, terrenas divitias, temporales honores, risus, jocos, ludos, spectacula aut choreas, ne illud Jeremiæ Dominus vobis improperet: Elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt.16 Verum ut ait Psalmista: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.17
Absit a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis. Quamvis hoc dicere debeat quilibet Christianus, quum dicat
Salvator, Orate pro persequentibus et calumniantibus vos; maxime tamen prælatus et prædicator, qui quantumcumque a proximis aut subditis offendatur, nihilo minus orare debet pro ipsis: imo tanto plus compati et subvenire, quanto plus illos viderit insanire, instar indulgentissimi patris, qui quanto plus a phrenitico filio suo invaditur, tanto amplius miserans miseretur, totisque viribus insanienti auxiliatur. Hinc Filius Dei cruci affixus, pro crucifixoribus et blasphematoribus suis oravit; et Stephanus pro lapidantibus se intercessit: imo Moyses et Paulus, deleri de libro vitæ, anathemaque fieri a Christo, deprecabantur, nisi pro errantibus exaudirentur. Postremo, quamvis omnis Christifidelis, maxime tamen prælatus implere debet, quod ait Apostolus:1819202122 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.23
Footnotes
-
Matth. xviii, 6. ↩
-
Eccli. ii, 12. ↩
-
Luc. IV, 23. ↩
-
Rom. II, 21. ↩
-
Ezech. XXXIV, 2, 3. ↩
-
Zach. XI, 17. ↩
-
Lev. XIX, 13, 15. ↩
-
Num. XVI, 15. ↩
-
Act. XX, 33, 34. ↩
-
Is. I, 23. ↩
-
Joann. IV, 35. ↩
-
Matth. IX, 37; ↩
-
Luc. X, 2. ↩
-
Luc. IX, 23. ↩
-
I Petr. II, 21. ↩
-
Jer. II, 5. ↩
-
Ps. XXXIX, 5. ↩
-
Is. liii, 12; ↩
-
Luc. xxiii, 34; ↩
-
Act. vii, 59; ↩
-
Exod. xxxii, 32; ↩
-
Rom. ix, 3. ↩
-
Rom. xii, 21. ↩
Chapter 25 of 52