Articulus 25
ELUCIDATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : FILIUS UNIUS ANNI ERAT SAUL QUUM REGNARE CŒPISSET.
TRANSGRESSIO et reprobatio Saulis hic recitatur. Filius unius anni erat Saul quum regnare cœpisset. Hoc duobus modis exponitur: Primo, ut nomen hoc Saul, sit nominativi casus: eritque sensus, quod Saul in exordio regni sui fuit unius anni, non quoad temporis fluxum, sed quantum ad cordis sinceritatem, utpote humilis tanquam parvulus, prout ait Salvator: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. Fuit itaque unius anni, id est purus et innocens, tanquam puerulus anni unius. Quum enim omnipotens Deus promovet hominem ad aliquam dignitatem aut præsidentiam sive officium, efficit eum dignum ad illa per gratiarum charismata, nisi homo ponat obstaculum; nec Deus directe promovere solet indignos, sed permissive. Denique quo præsidentia altior est, eo præsidens majoris debet esse perfectionis: ideo regem decet esse virtuosissimum ac divinum. Secundo exponitur, prout Saul est dativi casus, ut sit sensus, quod ipsi Saul erat filius, id est, filium habuit anni unius, videlicet ipsum Isboseth, quum ipse Saul regnare cœpit, et duobus annis regnavit ipse Isboseth. Contra quod instatur, quia (ut infra habetur) Isboseth, qui mox post mortem Saul cœpit regnare, fuit quadraginta annorum in sui exordio regni, Saul autem viginti annis regnavit.1 Denique Scriptura non intendit hic explicare ætatem aut tempus regnationis filii Saulis, sed Saulis regis. Quidam demum exponunt sic, Filius unius anni, id est viginti unius annorum, erat Saul quum regnare cœpit, quia (ut in libro Numerorum habetur) a viginti annis et supra eligebantur ad prælia: sicque fuit unius anni, id est, unum habuit annum ultra vicesimum. Quod stare non valet, quia (ut tactum est) filius Saul præfatus erat quadragenarius quum regnare exorsus est, et Saul præfuit annis viginti. Verumtamen contra hoc objici potest, quod in Actis legitur: Dedit eis Deus Saul filium Cis annis quadraginta.2 Ad quod Beda ibidem, aliique concorditer dicunt, quod ibi in annis illis Saul, includuntur viginti anni quibus præfuit Samuel. Aliter non videtur, qualiter accipi posset computatio annorum ab exitu de Ægypto, usque ad tempus quo Salomon cœpit templum ædificare, ut infra in tertio libro habebitur. Idem affirmat et Josephus. Nihilo minus contra hæc argui potest, quoniam juxta præhabita, Samuel adhuc adolescens cœpit esse populi judex, statim post obitum Heli.3 Fuit autem senex in exordio regni Saul, ut præcedenti habetur capitulo :4 ergo diutius præfuit quam annis viginti.
Et duobus annis regnavit ipse Saul super Israel, quia duobus annis præfuit virtuose, deinde tyrannice. Circa hoc scribit quidam : Potest dici, quia post duos annos regni Saulis ipse David in regem a Samuele est unctus, et extunc Saul non regnavit de jure, sed tantum usurpative : ideo sequentes anni regni ipsius hic resecantur. Sed contra hoc, utpote quod Saul extunc non regnavit de jure, objicitur, quia adhuc, imo usque ad finem vitæ suæ, retinuit sibi jus regale seu regiam potestatem et auctoritatem.5 Propter quod David occidi jussit adolescentem, qui se Saulem occidisse perhibuit, Davidque sæpius dixit :6 Quis extendet manus suas in christum Domini, et innocens erit ? Unde et pectus suum percussit, eo quod chlamydem abscidisset illius. Itaque Saul7 adhuc permansit verus ac legitimus rex Israel, habendo respectum ad ejus auctoritatem et regiam potestatem ; sed quantum ad potestatis suæ abusum, fuit tyrannus. Talibus autem principibus ac prælatis, quantum ad ea quæ ad ipsorum officia pertinent, tenentur subditi obediere, tanquam veris superioribus, prout super secundum Sententiarum, distinctione ultima, Thomas declarat.
Et elegit sibi Saul tria millia de Israel, id est tria millia virorum Hebræorum, quos reputavit ad præliandum fortiores et audaciores : atque (ut aliqui opinantur) hoc fecit, quum regnasset per annum unum et duos, id est post tres annos. Tamen de illis tribus millibus dedit mille sub manu Jonathæ filii sui primogeniti ac strenuioris. Unde subjungitur : Et erant cum Saul duo millia in Machmas et in monte Bethel, id est in locis seu urbibus illis, per quarum terminos magis poterat Philistæis patere ingressus ad Israel : ideo Saul ibi opposuit se. Mille autem viri erant cum
Jonatha in Gabaa Benjamin, id est urbe illa in sorte Benjamin sita, quæ (secundum Magistrum in historiis) fuit civitas Phinees filii Eleazari, id est urbs sibi deputata ad habitandum, et in illa Eleazar fertur sepultus. Verumtamen in Josue libro legitur : Eleazar mortuus est, et sepelierunt eum in Gabaath, quæ data est ei in monte Ephraim :8 in quo monte non videtur sita fuisse Gabaath seu Gabaa Benjamin. Porro ceterum populum remisit, unumquemque in tabernacula sua. Et percussit Jonathas stationem Philistinorum, quæ erat in Gabaa. Philistæi tanquam dominantes filiis Israel, construxerunt seu habuerunt in terra ipsorum loca munita seu fortalitia, in quibus posuerunt bellatores, qui populum Israel servarent sub jugo Philistiim. Est itaque sensus, quod Jonathas in urbe Gabaa tale castrum obtinuit, et Philistæos inibi constitutos occidit.
Quod quum audissent Philistiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens : Audiant Hebræi.9 Saul pro certo conjecit, quod Philistæi cognito eo quod fecerat Jonathas, ex indignatione mox convenirent ad impugnandum Israeliticum populum : ideo voluit super hoc suum populum avisare, ut se observarent. Hinc misit nuntios qui præmisso buccinæ sonitu, annuntiaverunt hæc ipsa. Hinc subditur, Et universus Israel audivit hujuscemodi famam : Percussit Saul stationem Philistinorum, juxta sensum præhabitum. Quod enim Jonathas egerat, rex terræ, videlicet Saul, judicabatur fecisse, sicut victoria militum adscribitur principi. Et erexit se Israel adversus Philistiim. Supra scriptum est, Humiliati sunt Philistiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel ; quod factum est tempore Samuelis :10 quomodo ergo statio Philistinorum fuit adhuc in terra Israel, Saul regnante ? Iterum dictum est ibi, Facta est manus Domini super Philistæos cunctis diebus Samuelis :11 ergo jam ante imperium Saul, erexit se Israel contra Philistiim. Ad primum respondetur, quod ad certum tempus non introierunt terram
Israelitarum, vel non cum tanta potentia sicut ante; vel dato quod ultra non introierunt Samuele populum judicante, tamen filiis ejus præsidentibus male, judicantibusque injuste, potuerunt forsitan intrare. Dato quoque quod non introierunt, attamen potuerunt ibi in munitionibus relinquere eos quos ante posuerunt ibidem. Ad aliud respondetur, quod Samuele præsidente, multum refrenata fuit potestas Philistinorum super filios Israel, non tamen in toto ablata, sicque sub Saul erexit se populus Israel adversus Philistiim magis quam ante. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala, ex timore Philistinorum Saulem exhortando, ut provideret sibi ac regno suo contra Philistinorum invasionem.
Et Philistiim congregati sunt ad præliandum contra Israel triginta millia curruum. Mirum quod tot currus habebant, quum de Pharaone legatur in Exodo, quod tulit secum sexcentos currus electos, quando videlicet insecutus est filios Israel.12 Hinc aliqui dicunt, quod ponatur hic continens pro contento, videlicet numerus curruum pro numero bellatorum, qui erant in curribus et pugnabant ex eis, ut erat tunc moris. Et sex millia equitum. Aliqui textus habent, Sexcenta millia equitum; sed melius dicitur, Sex millia. Et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima, id est innumerabile instar arenæ: quod tamen hyperbolicum verbum est. Et ascendentes, castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
Quod quum vidissent viri Israel se in arcto positos, id est in grandi periculo vel in loco angusto, (afflictus enim est populus) scilicet viri præfati de Israel, qui timore, lassitudine seu aliis modis erant tribulati, absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris, et in cisternis: Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad, id est, transmigrantes Jordanem, ingressi sunt terram duarum ac mediæ tribuum.13 Hoc sonat, ac si Hebræi non fuissent Israelitæ. Ad quod in Scholastica respondetur historia: Quidam erant in Israel, sic appropriato vocabulo dicti, qui præ timore creduntur in castra Philistiim descendisse ad obsequendum illis. Vel (ut aliqui scribunt) ideo dicebantur Hebræi, quia frequenter transibant Jordanem. Nam Heber interpretatur, victor seu transiens. Inde Hebræi, quasi transeuntes. Verumtamen hi Hebræi videntur potius a Philistæis fugisse, quam ad ipsos confugisse: quia Jordanis erat a plaga orientali, respectu terræ promissionis; terra autem Philistinorum, a parte occidentali. Quumque esset Saul adhuc in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum: quoniam erant paucissimi comparatione exercitus Philistinorum, nec plene confidebant in Domino.
Et exspectavit septem diebus Samuelem juxta placitum, id est, prout Samuel ei injunxerat. Unde scriptum est supra, quemadmodum Samuel dixit Sauli in prima sua inunctione: Descendes ante me in Galgala. Ego quippe descendam ad te, ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas. Septem diebus exspectabis me.14 Quod ibi tripliciter fuit expositum, et juxta expositionem illam triformem, potest et istud tripliciter exponi. Primo, quod exspectavit Samuelem septem diebus oblationis fiendæ quotidie per tot dies pro sua unctione in regem: quæ expositio non videtur conveniens, quoniam Saul jam fuit in regem bis unctus, ideo non apparet quod usque ad tempus istud fuerit oblatio illa dilata. Secundo a quibusdam exponitur, quod exspectavit juxta placitum Samuelem, quatenus Samuel sacrificaret et consuleret Deum pro ipso Saule. Debuit autem Samuelem exspectasse per septem integros dies, et non exspectavit eum hac vice, nisi per sex dies, quoniam diem quo significavit Samueli ut veniret ad se, inter septem dies exspectationis annumeravit, quum tamen post diem illum debuerit septem præstolari diebus Samuelis adventum. Sed huic expositioni videtur contradicere littera, asserens quod Saul septem diebus exspectavit Samuelem. Tertio ergo exponitur, quod
C
D non exspectavit plenarie per septem dies, imo septimo die ante occasum per aliquot horas usurpavit sacrificare, quod per Samuelem fieri debuit : sicque peccavit in hoc, quod non exspectavit septem integros dies ; et item quod sacerdotale assumpsit officium, sicut Ozias rex Israel :15 quibus duobus excessibus adjecit et tertium, excusando se ipsum. Et non venit Samuel in Galgala tam cito ut Saul putavit eum venturum. Venit tamen septimo die, ut infra habetur. Dilapsusque est populus ab eo, id est, populus Israel, qui fuit cum Saul, recessit ex timore ab eo.
Ait ergo Saul : Afferte mihi holocausta et pacifica, id est materias seu pecora, quæ offeram Deo in holocausta, ut remittat nobis nostra peccata : et tale sacrificium totaliter incendebatur, præsertim dum offerebatur pro peccatis multitudinis, ut in Levitico habetur, ideo holocaustum vocatum ;16 et item quæ offeram in hostiam pacificam, id est pro pace atque victoria obtinendis. Et obtulit holocaustum. Quumque complesset offerens holocaustum, id est, hostiam holocautomatis jam obtulisset rex Saul, quod non erat sui officii, ecce Samuel veniebat satis tempestive ad offerendum. Legalia namque sacrificia licite immolabantur usque ad horam, in qua sacrificium juge vespertinum offerebatur, post quod illo die aliud sacrificium non offerebatur, quoniam illud erat consummatio omnium sacrificiorum diei. Et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum. Honoravit enim Samuelem propter ejus senectutem et sanctitatem, prophetalemque gratiam ; et quoniam jam ante judex fuerat populi, et suis orationibus ac meritis multa bona a Deo obtinuit populo : sed et hac vice speravit juvari per Samuelem. Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? quasi dicat, Graviter jam peccasti, et mirum quod ita egisti. Respondit Saul : Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philistiim congregati fuerant in Machmas, dixi : Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi, satisfaciendo pro peccatis meis ac populi mei. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum Domino. Saul mendose se excusavit, quia non erat necessitas vera, absoluta, sufficiens : talisque usurpata oblatio, fuit magis offensiva Dei, quam placativa.
Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, quia contra mandata Dei, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quæ præcepi tibi ex parte Dei, ut scilicet exspectares me septem diebus totalibus, nec propriis manibus sacrificares. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum : id est, si istos excessus non commisisses, nec postea similes, Dominus firmasset præsidentiam tuam regiam super Israeliticam plebem, per omne tempus veteris Testamenti, quantum est ex parte tui, seu respectum habendo ad merita tua. Verumtamen providentia Dei omnia pariter intuens, et universa complectens, nec fallitur nec mutatur. Qualiter autem hujusmodi prænuntiationes, promissiones, seu comminationes invariabilis Dei, sint intelligendæ sub conditione, et mutationi subjectæ per respectum ad ordinem proximarum contingentium naturaliumque causarum, quum tamen prorsus incommutabilis sit in se ipsa præordinatio, præscientia ac providentia Dei, frequenter dictum est alibi, et primo Sententiarum determinatur. Denique, sicut asserit Augustinus, Deus instituit Saul in regnum, non ad permanendum, imo tribui Juda præordinavit tribuere regnum ; sed totum hoc, utpote Saulem esse prævaricaturum ac removendum, et tribum Juda in principatu mansuram, fuit infallibiliter in præscientia Dei. Hinc ait Gregorius : Deus non mutat decretum, quamvis mutet sententiam, non illam quæ exprimit æternam præordinationem, sed eam quæ temporalem exprimit dispositionem. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget, id est, nullus filiorum tuorum succedet tibi in regno super totum Israeliticum populum. Nam et filius Saul qui ei successit, non nisi duobus regnavit annis.17 Non tamen super Juda; nec super ceteras tribus pacifice.
Quæsivit sibi Dominus virum secundum cor suum. Non quasi a casu aut ex incertitudine Dominus aliquem quærit, quamvis sic faciat aliquid quæri; sed per modum quærentis se habet, dum omnium corda considerat, et unum præ alio ad aliquid sibi assumit, eligit seu acceptat : quem tamen ipse per dona gratiæ suæ efficit talem, et ab æterno sic ordinavit. Loquebatur quoque Samuel more prophetico de futuro per modum præteriti, propter certitudinem prophetiæ : ut sit sensus, Quæsivit sibi Dominus virum secundum cor suum, id est, decrevit sibi assumere in regem virum virtuosum, divinæ voluntati conformem et beneplacentem. Et præcepit ei, id est præcipiet, Dominus ut sit dux super populum suum : vir iste est David, qui dum ista dicebantur, erat puer; eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus.
Surrexit autem Samuel : ex quo elicitur, quod post increpationem prætactam mansit ad tempus cum Saul in Galgala; et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin.1819 Illuc namque perrexerunt et filii Israel cum Samuele, vel cito post eum, adversus Philistiim, ideo pro confortatione populi Israel ivit ad Gabaa. Et reliqui populi Israel, qui non iverunt cum Samuele, ascenderunt post Saul, eum sequendo, obviam populo Philistinorum, qui Philistæi expugnabant eos, videlicet Israelitas, venientes ex Galgala in Gabaa, id est ad urbem sic dictam, in colle Benjamin, in quo contigit expugnatio illa. Et recensuit, id est numeravit Saul populum, scilicet filios Israel, qui inventi fuerant cum eo, et erant ceteris (ut videtur) constantiores, quoniam illis fugientibus, seque abscondentibus, manserunt cum rege ad præliandum, quasi sexcentos viros.20 Sic cum Gedeone non manserunt, nisi trecenti viri; et cum Juda Machabæo, octingenti.21 Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin. Porro Philistiim consederant in Machmas. Et egressi sunt ad prædandum, id est ad spoliandum bona Judæorum, de castris Philistinorum tres cunei : et tamen nullum cuneorum illorum audebant invadere filii Israel, timore prostrati et inermes. Ideo quoque fecerunt tres cuneos, ut magis nocerent, et quia resistentiam non timebant. Unus cuneus pergebat contra viam Ephraim ad terram Saul. Porro alius ingrediebatur per viam Bethoron. Tertius autem verterat se ad iter termini in terram Sabaa imminentis valli Seboim contra desertum.
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Cujus subjungitur ratio : Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam : id est, idcirco non permiserunt inter Hebræos commorari aliquem fabrum, ne faceret eis ensem aut lanceam. Ex quo constat, quod filii Israel erant adhuc multum gravati jugo dominii Philistinorum. Ideo autem fertur in textu, Faber ferrarius, quia sunt quidam fabri lignarii, id est carpentatores, sicut in Evangelio legitur Joseph fuisse faber. Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim, scilicet in terram Philistinorum, quando pacem habuerunt cum illis, ut exacueret, id est, per fabros Philistinorum acui faceret, unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et tridentem,et sarculum. Retusæ itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentium et securium, id est cessante pace, et lite durante, ex defectu præfatæ exacutionis acumen ferri instrumentorum istorum erat reductum et hebetatum, usque ad stimulum corrigendum, id est, inclusive usque ad reformandum seu exacuendum instrumentum, quo boves arantes pungantur ad laborandum, seu alium quemcumque aculeum. Quumque venisset dies prœlii inter Hebræos et Philistæos, non est inventus, id est non fuit, ensis aut lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
Quod ait, Excepto, refertur ad illud, Totius populi, non ad illud, Qui sequebatur Saul, qui se ipsum non sequebatur. Sed contra hæc argui potest, quoniam filii Israel jam ante interfecerunt filios Ammon, quod sine armis et gladiis facere non valebant :22 imo et occisorum illorum arma diripuisse videntur, sicque abundasse armis. Ad hoc Josephus ait, quod Philistiim abstulerunt arma dumtaxat illis qui erant in Gabaa juxta eos, et hi soli manserunt cum Saul et Jonatha, ceteris in fugam versis atque latentibus. Porro in prælio contra Ammonitas universæ tribus fuerunt, inter quas multi gladios habuerunt et lanceas.
Egressa est autem statio Philistiim, ut transcenderet in Machmas. Jam in textu præhabitum est, quod Philistiim consederrant in Machmas, quomodo igitur egressa est statio eorum ut transcenderet in Machmas? Et respondendum, quod statio Philistinorum tunc exsistens in Machmas, egressa est inde, ut transcenderet versus Saul. Vel, Egressa est, ut transcenderet in Machmas, id est, in illo loco inciperet transcendere ad alium locum.
Footnotes
-
II Reg. ii, 10. ↩
-
Act. xiii, 21. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
1 Reg. III, 20, 21; VII, 15; XII, 2. ↩
-
II Reg. I, 15. ↩
-
I Reg. XXVI, 9. ↩
-
I Reg. XXIV, 6. ↩
-
Josue XXIV, 33. ↩
-
I Reg. XIV, 20, 21; VII, 15; XII, 2. ↩
-
I Reg. VII, 13. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Exod. xiv, 7. ↩
-
* in terram ↩
-
I Reg. x, 8. ↩
-
II Par. xxvi, 16. ↩
-
Lev. IV, 21. ↩
-
II Reg. II, 10. ↩
-
Marc. VI, 3. ↩
-
Matth. XIII, 55; ↩
-
Judic. VII, 6, 7. ↩
-
I Mach. IX, 6. ↩
-
1 Reg. xi, 11. ↩
Chapter 26 of 52