Skip to the text

Articulus 26

DE SPIRITUALI HUJUS CAPITULI TERTIIDECIMI INTELLIGENTIA.

FILIUS unius anni erat Saul quum regnare cœpisset. Per Saul in exordio sui regni instar infantuli humilem, innocentem et mitem, et modico tempore juste regnantem, deinde superbum, ferocem, et tyrannizantem, intelligitur quicumque prælatus, princeps seu præsidens, qui in præsidentiæ suæ initio pius, justus et innocens est; deinde honores mutant in eo mores, ita quod asper et arrogans redditur, præsidetque injuste tanquam tyrannus, quærens plus propria commoda et honores, quam bonum commune et subditorum salutem. Et istud est insipientia maxima et excæcatio detestanda, quum unumquemque oporteat esse tanto sollicitiorem et timorationem coram Altissimo, quanto pro pluribus daturus est rationem, et quo majora desuper sortitus est dona, quo in altiori est gradu, et quo durius sibi judicium imminet. Hæc igitur pensent qui præsunt, et ex honoribus sibi impensis potius affligentur, quam gloriabuntur vel extollentur.

Et elegit sibi Saul tria millia. In hoc Saul gerit Christi personam, et possunt per tria millia designari universi prædestinati, qui in statu sunt triplici, videlicet animalium, rationalium, et spiritualium. Nam et quidam sunt servi fideles, alii autem interni amici, ceteri vero occulti filii; quidam sunt in via purgativa, alii in via illuminativa, ceteri in via perfecta. Rursus, per tria millia figurantur universi tribus virtutibus theologicis decorati, et superbenedictæ Trinitatis cultores, qui contra invisibiles adversarios præliantur. Per ceteros qui remittuntur ad propria, denotantur qui a catholicæ fidei sinceritate elongant se. Insuper, sicut Saul secum detinuit duo millia, et mille suo filio assignavit, sic superiores prælati debent se ipsos in primis vallare fortissimis auxiliariis multis, qui sint consiliarii justi, prædicatores idonei, pastores devoti. Tales quoque esse oportet archidiaconos, præpositos et decanos, quibus omnibus in jure certa et ardua dantur præcepta. Quod si contigerit superiorem prælatum, archiepiscopum sive episcopum, tentari, nutare, deficere, debet horum orationibus, exhortationibusque fulciri ac erigi, imo et modeste redargui. Præterea, debet prælatus talis superior quosdam ex his auxiliariis suis, communicare et associare suffraganeo suo, antistiti seu prælato inferiori, quatenus talium subventione et cooperatu, universum sibi creditum gregem digne gubernet, sicque instar Jonathæ percutiat stationem Philistinorum, id est, dæmones tentatores gregis sibi subjecti, orando, efficaciter prædicando, juste exemplariterque vivendo dejiciat.

Quod quum audissent Philistiim, Saul cecinit buccina. Quemadmodum Philistæi audita suorum strage, se collegerunt ad impugnandum acerrime filios Israel, sic invisibiles hostes victis quibusdam ex suis, vehementius insaniunt et insurgunt contra fideles victores. Ideo debet prælatus buccina prædicationis suos super hoc avisare, eosque informare de modo et constantia fortiter resistendi. Quum vidissent viri Israel se in arcto positos, absconderunt se. Sic aliqui Christiani cernentes se undique a diabolo, mundo et carne tentari, pusillanimes fiunt, et quærunt tentationum certamen evadere. Quidam vero succumbunt, tentatoribus consentientes.

Nonnulli quoque in foramine petræ, in fossa humo, id est in Christi vulneribus et in dominicæ passionis memoria, salubriter se occultant, et in propriæ humiliationis profundo se celant, atque in tantum parvipendunt, et quasi nihil se reputant, quod a dæmonibus nequeunt tangi. Et exspectavit Saul septem diebus Samuelem. Per septem dies, universum hoc tempus septem diebus decurrens, exprimitur. Prælatus igitur indesinenter gratiosam Christi subventionem ac præsentiam debet fiducialiter præstolari, nec præstolando deficere, nec sibi illicita usurpare.

Egressi sunt ad prædandum de castris Philistinorum tres cunei. Per hos tres cuneos intelliguntur tyranni et hæretici atque hypocritæ, seu infideles Judæi, gentiles perfidi, et superbi philosophi; item spiritus maligni, superbiæ, fornicationis, et avaritiæ: a quibus omnibus boni fideles multipliciter impugnati fuerunt. Porro faber ferrarius non inveniebatur in Israel. Per fabros istos intelliguntur virtuosi prælati, doctores condigni, prædicatoresque sancti, qui spiritualia arma fidelibus præparant, et gladium spiritus quod est verbum Dei, ac lanceam militarem, videlicet caritatis fervorem, seu discretionis acumen, omnia penetrantem et adversariorum interiora pungentem. Cavent autem Philistiim, id est, dæmones et omnes sanctæ fidei inimici machinantur et student tales fabros auferre Ecclesiæ, sicut jam, proh dolor! pro maxima parte ei ablati sunt, in tantum quod fideles quamplures ad Philistiim pergunt, ut sua acuant ferrmenta: quia vera et spirituali sapientia derelicta, ad philosophica documenta, ad prudentiam sæculi, imo ad mundanas versutias se convertunt, atque in talibus suam acuunt mentem, suntque sapientes ut faciant mala, obtusi vero, imo et cæci, in pertinentibus ad salutem. Postremo, per hoc quod prælio imminente non sunt inventi ensis et lancea, nisi in manibus Saul et Jonathæ, præfigurabatur, quod prælati et eorum vicarii debeant tantæ esse perfectionis, quod quantumcumque subditi spiritualibus armis preventur, et passionnum immoderantiis agitentur, ipsi tamen in omni virtute, in rationis splendore, in luce sapientiæ perseverent firmissime, et mala vincant in bono, suaque bonitate ac probitate aliorum defectuositates reprimant et reforment, quoniam ipsi sunt velut mensura et regula subditorum: mensuram vero et regulam oportet exsistere uniformem.123456

Footnotes

  1. Cant. ii, 14; ↩

  2. Is. ii, 10. ↩

  3. Lev. xix, 35, 36. ↩

  4. Rom. xii, 21. ↩

  5. Jer. iv, 22. ↩

  6. Ephes. vi, 17. ↩

Chapter 27 of 52