Articulus 27
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ET ACCIDIT QUADAM DIE.
HIC recitatur qualiter Deus miraculosam victoriam Judæis contulerit super Philistiim. Et accidit quadam die ut Jonathas filius Saul diceret ad adolescentem armigerum suum : Veni, et transeamus ad stationem Philistinorum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit, quia videbatur opus prorsus periculosum. Ideo Jonathas conjiciebat quod pater suus, a quo tenerrime amabatur, non sineret quod se periculo tanto exponeret. Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa, sub malogranata quæ erat in agro Gabaa; et erat cum eo populus quasi sexcentorum virorum. Et Achias sacerdos, filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui Phinees ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, prout de his dictum est supra, portabat ephod, id est vestimentum ac ornamentum illud sacerdotale, quo pontifex utebatur, cui etiam vesti jungebatur rationale judicii : quæ detulit secum, quatenus in his consuleret Dominum coram area ibi tunc exsistente, si necessarium videretur. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas: quia nec populo suum notificavit propositum, ne quispiam manifestaret illud patri suo. Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philistinorum, eminentes petræ ex utraque parte, et ita inter eas exstitit vallis prærupta, et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prærupti, id est eminentia saxa acuta superius quasi dentata. Nomen uni Boses, et nomen alteri Sene. Unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa.
Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum : Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, id est infidelium Philistinorum : quos zelo justitiæ ex magnanimitate Jonathas sprevit in quantum hujusmodi, juxta illud Psalmi, Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus;1 si forte faciat Dominus pro nobis. Quod ait, Si forte, non dicit quasi volens tentando experiri an Dominus eos juvaret, sed ex confidentia divini auxilii : cui tamen confidentiæ inest incertitudo ex consideratione propriæ culpæ, per quam redditur homo frequenter indignus divino subsidio. Idcirco ad excludendum præsumptionem locutus est, Si forte. Secundum quem modum Caleb ait : Da mihi montem istum, si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos sicut promisit mihi.2 Quia non est Domino difficile salvare vel in multis vel in paucis, id est omnipotenti Deo, cujus fortitudo est infinita, eique perfacile est conferre victoriam populo per paucos bellatores, et per multos. Unde etiam secundo Paralipomenon libro Asa rex ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus.3 Dixitque ei armiger suus : Fac omnia quæ placent animo tuo. Perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris : quo innotescit confidentia, magnanimitas, audacia hujus armigeri, quem Jonathas sibi elegit quia consideravit virilitatem animi ejus et corporis robur.
Et ait Jonathas : Ecce nos transimus ad viros istos. Quumque apparuerimus eis, si taliter locuti fuerint ad nos, Manete donec veniamus ad vos, stemus in loco nostro, tanquam parati exspectare eorum accessum, nec ascendamus ad eos. Si autem dixerint, Ascendite ad nos, ascendamus ad eos, quia tradidit, hoc est dare decrevit, eos Dominus in manibus nostris. Hoc erit nobis signum dandæ victoriæ. Et forsan revelatum hoc fuerat Jonathæ, vel ex occulto Dei instinctu hoc protulit: imo secundum Josephum, Jonathas Dominum fervide exoravit pro triumpho, et sic Dominus præstitit ei signum prætactum. Denique, obviam ire adversariis, majoris videtur esse audaciæ ac virtutis, quam eorum præstolari accessum ad se.
Apparuit igitur uterque stationi Philistinorum. Dixeruntque Philistiim: En Hebræi egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant. Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan, et ad armigerum ejus; dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem, hoc est, expediemus vos cito, et invenietis quos quæritis præparatos. Vel, Ostendemus vobis rem amissam quam quæritis. Jonathas quippe et armiger ejus pergebant hinc inde pro via aptiore invenienda, quasi quæsissent quid perditum. Ideo Philistæi sic responderunt ironice. Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus; sequere me. Tradidit enim eos Dominus in manus Israel. Ascendit Jonathas reptans, id est, trahens se per viam ascensionis tortuosam, non tritam, manibus et pedibus, et armiger ejus post eum. Itaque quum vidissent faciem Jonathæ, alii cadebant ante Jonathan, hoc est, ipse Jonathas quosdam Philistæorum prostravit virtute divina ipsum confortante, et Philistæorum robur ac animum infirmante, alios armiger ejus post eum interficiebat eodem modo, sequens eum. In Scholastica vero historia fertur, quod Deus exterruit illos. Porro Josephus scribit, quod nebula spissa repente surrexit de terra Philistæorum, visum ita offuscans, quod nec se ipsos ad invicem, nec Jonathan ac ejus armigerum cognoscebant. Aliqui opinantur, quod Deus percussit illos acrisia, qua aliquid confuse cognoscitur, non distincte, sicut Sodomitæ erant percussi in foribus Lot, et Syri ad instantiam Elisei.
Et facta est plaga prima quam percussit, hoc est percutiendo inflixit, Jonathas et armiger ejus quasi viginti virorum Philistinorum in media parte jugeris, quam par boum in die arare consuevit. In fine præcedentis capituli dictum est, quod non fuit inventus ensis aut lancea, nisi in manu Saul et Jonathæ.4 Quid ergo gestavit in manu armiger Jonathæ? Dici potest, quod fustem aut clavam, et forsan alicui occisorum abstulit gladium. Et factum est miraculum in castris per agros Philistinorum, quia miraculose fuerunt percussi acrisia seu nebula, imo et interiori virium enervatione atque formidine. Sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, id est, tres cunei Philistinorum, de quibus in præcedenti habetur capitulo, visa strage suorum, præ admiratione et timore defecerunt. Et conturbata sunt castra, hoc est, Philistæi in suis tentoriis sunt confusi, et recessit ab eis mens atque consilium, et accidit quasi miraculum a Deo. Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum, sicut et apud Joannem: Vidimus gloriam ejus gloriam quasi Unigeniti a Patre.5 Vere namque fuit miraculum, quod ita prostrati sunt.
Quocirca quidam reprobat prætactam Josephi positionem de nebula: quia (ut ait) si contigisset per nebulam, non fuisset miraculum, quoniam nebula repente et frequenter consurgit. Nebula quoque illa ita obnubilasset visum Jonathæ et sui armigeri, sicut Philistinorum. Sed reprobatio ista parvi vigoris est. Quamvis enim nebula ex naturali causa consurgat, tunc tamen quantum ad modum quo consurrexit, fuit miraculum, quemadmodum supra habitum est de vocibus et pluviis ad preces Samuelis concessis. Quoniam nebula illa6 supernaturaliter data est ad infidelium dejectionem, non decuit ut filios Israel obscuraret.
Et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Benjamin, sedentes in alto ad inspiciendum longe ac late quid fieret, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens.789 Qui prostrati erant, non fugerunt hinc inde, sed ex toto Philistinorum exercitu multi jam erant occisi, alii perturbati huc illucque fugerunt, et se invicem peremerunt, quia non cognoverunt se mutuo. Tres etiam cunei Philistiim redeuntes ad suos in castra, impugnaverunt eosdem: quemadmodum in libro Judicum legitur de Madianitis, quod fugientes et undique discurrentes, mutua se cæde truncabant. Et ait Saul populo qui erat cum eo:10 Requirite et videte quis abierit ex nobis. Hoc dixit postquam speculatores nuntiaverunt ei prædicta. Tunc enim Saul optavit scire per quos facta erat strages illa Philistinorum. Quumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus. Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Domini, hoc est, arcam assume, ut coram ea consulas ac invoces Dominum, quatenus nobis revelet, quid agere debeamus. Erat enim ibi arca Domini in die illa cum filiis Israel. Quumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus ortus est in castris Philistinorum. Crescebatque paulatim et clarius resonabat, quia se invicem invaserunt. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam, id est, retrahe eam, ab inceptis cessando. Jam enim extenderat manus ad applicandum sibi arcam, atque ad exorandum; et dum Dominus tardaret dare responsum, cupiens Saul hostes invadere, et filio suo succurrere, dixit sacerdoti verba prætacta.
Conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo, exhortantes se invicem ad persequendum Philistiim, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et cædes magna nimis. Sed et Hebræi qui fuerant cum Philistiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, qui ex timore confugerunt ad Philistæos, reversi sunt ad adsistendum Saul, ut essent cum Israel, et his qui erant cum Saul et Jonatha. Omnes quoque Israelitæ qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philistæi, sociaverunt se cum eis in prælio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum, cum quo paulo ante non erant, nisi sexcenti, ut patet capitulo præcedenti.11 Tamen hic versus fertur non esse de textu. Et salvavit Dominus Deus Israel in die illa. Pugna autem pervenit usque ad Bethaven, quia usque ad urbem illam insecutus est Saul hostes. Et viri Israel sociati sunt sibi in die illa.
Adjuravit autem Saul populum Israel, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, hoc est, hoc juro, quod morte dignus erit, et occidetur, quicumque ex meo exercitu comederit aliquid, donec ulciscar de inimicis meis, id est, Philistæos fugientes occidam. Timuit enim, quod populo circa refectionem intento, illi aufugerent. Vidit quoque populum ad manducandum inclinatum de præda fugientium Philistinorum. Et non manducavit universus populus panem, hoc est, nullus de exercitu Saul ausus fuit quidquam comedere ante horam præfixam. Omneque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. Ingressus est itaque populus Saul saltum, hoc est silvam seu nemus, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum, id est, nemo eorum qui adjurationem Saulis audivit, ausus fuit aliquid de melle illo imponere ori suo. Timebat enim populus juramentum. Dicit autem Magister in historiis: Fertur quod tanta copia mellis ibi sit in cannis arborum et cavernis petrarum et abditis terræ, quod plures reperiantur favi super terram decidentes.
Porro Jonathas non audierat, quum adjuraret pater ejus populum. Extenditque summitatem virgæ quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis. Et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus, hoc est exhilarati et melius colorati ex aliquali virium reparatione, qui ex lassitudine famis et belli calore depressi et reverberati, ac discolorati fuerunt, sicut et facies ejus. Asserit Josephus, Jonathan invenisse apum cubilia in quercu, quæ in sorte Ephraim fuit. Respondensque, hoc est, ad verbum factum Jonathæ proportionabiliter loquens, unus de populo ait: Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem hodie, hoc est ante vesperam, puta hoc die artificiali. Defecerat autem populus. Dixitque Jonathas: Turbavit pater meus terram, id est, incauta illa obligatione nocuit populo, et inquietavit eumdem. Vidistis ipsi quod illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto: quanto magis, si comedisset populus de præda inimicorum suorum, quam reperit? Nonne major plaga facta fuisset in Philistiim? quasi dicat, Utique. Si enim stando celeriter aliquid comedissent, et bibissent, confortato stomacho, velocius insecuti fuissent adversarios suos.
Percusserunt ergo Philistæos in die illa a Machmas usque in Aialon. Defatigatus est autem populus nimis ex itinere, labore, cursu, jejunio; et versus ad prædam, hoc est, pecora ac cetera quæ Philistæi reliquerunt in campis seu alibi, apprehendens, tulit oves et boves et vitulos, et mactaverunt in terra: hoc est, ex festinatione et vehementia famis, occiderunt pecora illa, ubicumque ea ceperunt indifferenter, et non in loco elevato seu saxo eminenti, unde sanguis potuisset effluere. Ideo sequitur: Comeditque populus cum sanguine carnes illas, non satis purgatas a suo cruore. Comederunt quoque cum sanguine, id est illicite et contra legem, secundum quam debuerunt primo sacrificia Deo offerre de hostium præda. Nuntiaverunt autem Sauli, tanquam regi, cui attinebat reos corripere, cui etiam imminebat periculum ex populi transgressione, dicentes, quod populus peccasset Domino, hoc est ad irreverentiam Dei, comedens cum sanguine, id est carnes ex quibus sanguis non fuit sufficienter eliquatus, quum tamen in Deuteronomio Dominus dicat:12 Comedes absque esu dumtaxat sanguinis, quem quasi aquam super terram effundes. Qui ait: Prævariati estis; volvite ad me jam nunc saxum grande, super quod animalia occidantur.
Et dixit Saul satellitibus suis: Dispergimini in vulgus, hoc est, hinc inde inter vulgares sparsim discurrite, et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, hoc est, quod quicumque habuerit bovem, aut aliud animal mundum esibile, et voluerit illud occidere, perducat illud ad me, et occidite super istud saxum elevatum, ex quo sanguis valeat eliquari, et vescimini: et istud jussit fieri coram se, ne faceret quis occulte. Forsan hic ponitur singulare pro plurali, videlicet saxum pro saxis, quum non videatur probabile, quod in tanta famis inedia suffecerit tot millibus hominum unum saxum ad mactandum super illud pecora manducanda. Et non peccabitis Domino, comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem, et occiderunt ibi. Ædificavit autem Saul altare Domino, hoc est, aram construi fecit, super quam Deo fieret oblatio gratiarum actionis pro concesso triumpho. Tuncque primum cæpit ædificare altare Domino. Ex quo elicitur, quod ante obtulit sacrificium super altare antea constructum ab aliis. Vel si et antea construxit altare, istud tamen dicitur primo ædificasse, quoniam in aliis oblationibus factum ejus displicuit Deo. Qualiter autem licuit tunc alibi immolari, quam in tabernaculo Domini, et super altare atrii, tactum est sæpe.
Et dixit Saul: Irruamus super Philistæos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum tibi videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos præfatus Achias: Accedamus huc ad Deum, id est, a Deo quæramus consilium. Et consuluit Saul Dominum per sacerdotem. Ad pontificem autem præcipue pertinebat consulere Dominum, id est per orationes et oblationes a Deo consilium quærere de agendis. Nam et per Moysen Dominus dixit, quod Eleazar pro Josue consuleret Dominum.13 Dicens : Num persequar Philistiim? Si trades eos in manus Israel? Et non respondit ei Dominus in die illa. Jam habitum est, quod Saul dixit, Irruamus super Philistæos nocte; moxque sacerdos subjunxit, Accedamus huc ad Deum, et protinus Saul consuluit Dominum : quomodo ergo nunc additur, Non respondit ei in die illa? Respondetur, quod dies hic sumitur pro die naturali, qui noctem includit. Deinde dicendum, quod nec nocte illa, nec die sequenti responsum a Deo sortitus est.
Dixitque Saul suis officiatis : Applicate huc universos angulos populi. Per angulos populi, quidam intelligunt principes, qui sunt quasi lapides angulares, quoniam sicut in lapide tali concurrunt parietes, ita populares confluunt et concurrunt ac uniuntur in principe suo. Unde et Christus dicitur lapis angularis, quia in ipso convenerunt et fide uniti sunt Judæi atque gentiles.1415 Alii per angulos populi, intelligunt ejus extremitates, et contenta in eis, ut sit sensus :16 Applicate huc universos angulos populi, id est universum populum ab extremitatibus suis. Et scitote et videte per missionem sortis, per quem acciderit peccatum hoc, propter cujus demeritum negatur nobis responsio Domini hodie. Præsupposuit Saul, quod non nisi propter peccatum alicujus de populo suo, Deus responsum renueret aut differret. Siquidem tempore illo communiter dabantur divina responsa, præsertim pontifici Dominum consulenti : nihilo minus potuit Deus omnipotens liberrime agens, etiam ex alia causa negare et differre responsa. Vivit Dominus salvator Israel, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractatione morietur. Quasi dicat : Per viventem Dominum juro, quod is qui suo peccato causa est negationis divinæ responsionis, jam occidetur absque revocatione prioris sententiæ meæ, qua dixi, Maledictus homo, etc., quantumcumque ille fuerit mihi carus et utilis, in tantum quod nec carissimo filio meo Jonathæ parcerem. Hoc Saul jurasse videtur zelo quodam justitiæ, præsertim quia (ut sibi apparuit) ille per suam culpam nocuit communitati, et inobediens fuit regi; et ipse Saul fuit judex totius populi sui, voluitque culpam absque personarum acceptione ulcisci. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
Et ait ad universum Israel : Separamini vos in partem unam, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. Responditque populus Israel ad Saul : Quod bonum tibi videtur in oculis tuis, fac. Et dixit Saul ad Dominum Deum Israel : Domine Deus, da judicium, seu indicium, hoc est, per sortis directionem ostende : Quid est, id est, cur accidit, et quid istud significat, quod non responderis servo tuo, videlicet mihi, hodie? Si in me aut in Jonatha filio meo est iniquitas hæc, da ostensionem ; aut si hæc iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem : hoc est, fac peccatum hoc expurgari per pœnam, ut purificemur a tanti transgressoris consortio. Verumtamen istud, Da sanctitatem, non est de textu, quum non habeatur in Hebræo. Et deprehensus est Jonathas et Saul, populus autem exivit, id est, immunis apparuit ab hac culpa, quia super nullum de populo stante seorsum sors corruit. Et ait Saul : Mittite sortem inter me et Jonathan filium meum. Et captus est Jonathas, hoc est, deprehensus est sorte.
Dixit autem Saul ad Jonathan : Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait : Gustans gustavi in summitate virgæ, quæ erat in manu mea, paululum mellis : et ecce ego morior, id est, paratus sum mori, secundum Josephum, vel mortem evadere nequeo. Et ait Saul : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. Iste fuit modus loquendi apud Hebræos, et est sensus : Nisi implevero quod juravi seu dixi, inferat mihi Dominus pœnam hujus peccati, imo et ampliorem, seu pœnis aliarum culparum mearum eam apponat. Et ita istud fuit quasi juramentum exsecrationis, sicut et illud quod ait Apostolus: Ego testem invoco Deum in animam meam.17 Dixitque populus ad Saul, quasi admirando de tali rigore patris in filium tam elegantem atque amabilem, et toti regno tam utilem: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Quod inquirendo negant esse agendum. Hoc nefas est. Quasi dicant: Non decet, nec licet. Vivit Dominus, si ceciderit, hoc est, non cadet, capillus de capite ejus in terram: id est, nullam penitus læsionem permittimus ei infligi pro causa hac; quia cum Deo operatus est hodie, hoc est, per Dei auxilium prævaluit hostibus, et salvavit nos de manu Philistiim. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur. Recessitque Saul, nec persecutus est Philistiim. Porro Philistiim abierunt in loca sua.
At Saul confirmato regno, hoc est principatu suo, super Israel, pugnabat per circuitum adversus omnes inimicos ejus, contra Moab et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philistæos; et quocumque se verterat, superabat adversarios suos frequenter et diu, quamvis tandem ab hostibus victus sit.18 Secundum Lyram, in Hebræo habetur: Quocumque se verterat, impie agebat, vel impius fiebat. Sed verius creditur, quod Rabbi Paulus affirmat: Dictio, inquiens, Hebraica hic posita, æquivoca est. Uno modo significat, Superabat; alio modo, Impie agebat. Unde nostra translatio vera est, concordans cum littera præcedenti, qua dictum est, Pugnabat adversus omnes inimicos ejus; cum littera quoque sequenti, qua dicitur, Et eruit Israel de manu vastatorum ejus. Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israel de manu vastatorum ejus.
Fuerunt autem filii Saul, Jonathas et Jessui et Melchisua. Cur non exprimitur hic Isboseth filius Saul? Respondetur, quia non erat virilis, neque magnanimus aut militans, sed pusillanimis et ineptus ad bellicos gestus. Unde nec bello interfuit, in quo pater suus ac fratres interierunt.
Et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol; et nomen uxoris Saul, Achinoam, filia Achimaas. Et nomen principis militiæ ejus, Abner, filius Ner, patruelis Saul. Porro Cis fuerat pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel.
Erat autem bellum potens ipsius Saul ac populi sui adversus Philistæos omnibus diebus regni Saul, id est frequenter omni tempore quo regnavit, ita quod totum a parte denominatur. Philistæi equidem erant valde bellicosi, duri, multi et fortes, et Dominus eos reliquit, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, an non, ut legitur in libro Judicum.19 Nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prælium ex populo Israel, sociabat eum sibi, id est, exercitui suo eum conjunxit, si potuit. Et bene ait, Fortem et aptum ad prælium. Quidam enim sunt corpore fortes, inepti tamen ad bella, quoniam timidi, pusillanimes, aut obtusi. Oportet enim ut bellatores, sint etiam animo fortes, ne pericula mortis immoderate formident. In bellis quoque plus prodest prudentia quam corporeæ vires.
Circa præhabita quæritur, an Saul peccavit adjurando populum, et dicens, Maledictus vir qui comederit panem donec ulciscar me de inimicis meis. Apparet, quod non, quia Philistæi erant tyranni, et letales adversarii plebis Dei, sicque Saul amore rei publicæ et zelo justitiæ voluit eos occidere, atque ex eadem radice juravit illud. Porro Jonathas deprehensus est sorte, tanquam culpabilis, et ob ejus transgressionem, qua patris sui violavit præceptum, negavit Deus responsum. In oppositum argui potest, quoniam sicut sunt tres comites voti, ita et juramenti, videlicet discretio, justitia, veritas, quemadmodum super illud Jeremiæ, Jurabis, Vivit Dominus, in veritate et justitia et judicio, scribit Hieronymus:20 Præfato autem juramento Saulis, videtur defuisse discretio, quia nec casum necessitatis intendebat excipere, ut apparet, eo quod paulo post voluerit Jonathan occidere, qui ex quadam necessitate parum manducavit de melle. Insuper Jonathas videtur patris sui præceptum rationabiliter reprobasse, dicendo: Turbavit pater meus terram, etc., sicut expositum est.
Ad istud quidam respondent, quod indiscrete culpabiliterque juravit. Quod item peccavit, volendo occidere Jonathan, qui patris sui præceptum non audivit, nec scivit, et ex necessitate contra id egit. Et addunt, quod sors super Jonathan venit ad ostendendum innocentiam ejus, non culpam, ut scilicet deprehensus, se coram omnibus excusaret. Asserunt quoque, quod Deus negavit responsum, non propter Jonathæ culpam, sed ob causam aliam sibi notam. Verum ista responsio non videtur textui consona. Quum etenim Deus non respondisset, Saul intente oravit, ut Dominus manifestaret, ob cujus culpam non dedit responsum, atque ad hoc agnoscendum sortem mitti præcepit, quæ inter tot millia cecidit super Jonathan. Sortes autem in veteri Testamento potissime temperabantur a Domino, ut Salomon contestatur:21 ideo Jonathas videtur fuisse culpabilis, præsertim quum dicat Scriptura, quod captus est Jonathas. Nec alia causa negationis divini responsi videtur in textu insinuari, nisi hujusmodi culpa. Jonathas quoque deprehensus, non se excusavit a culpa, sed facto suo simpliciter recitato, adjecit: En ego morior, id est, paratus sum mori, secundum Josephum.
Itaque dici potest, quod in bello necesse est plurima sustinere, propter liberationem et defensionem rei publicæ, et frequenter contingit, quod per integrum diem prælium durat: sicque juramentum Saul non videtur omnimode discretione caruisse. Nam et si populus suus cœpisset comedere, non ita faciliter ac celeriter potuisset avelli a refectione. Denique juxta hæc videtur Jonathas quoque peccasse, patris sui præceptum reprobando tam absolute, quum dixit: Turbavit pater meus terram. Quum vero objicitur, quod ignoravit patris sui præceptum seu juramentum, respondere quis potest, quod ignorantia illa eum non excusavit in toto, quia fortassis non debuit se ita ab exercitu patris sui abstrahere, patre suo id ignorante, nisi ex speciali divino fecerit hoc instinctu. Oportet enim ut in bellicis rebus magna vigeat disciplina et obedientia. Unde in gestis legitur Romanorum, quod Torquatus princeps proprium filium interfecit, eo quod se absente et nesciente commiserit bellum, quum tamen obtinuisset triumphum: quod etiam Thomas in libro de Regimine regum allegat.
Præterea circa hoc quæritur, an populus bene fecit Jonathan liberando. Videtur, quod non, quia culpabilis fuit. Ad quod arbitror respondendum, quod in hoc bene egerunt. Jonathas namque etsi non a toto, tamen a tanto excusabilis fuit, et propter commune bonum, præceptum seu juramentum patris sui rationabiliter in ipso Jonatha dispensationem admisit, quoniam evidens fuit utilitas, tam idoneum virum in tali casu a morte eripere.
Footnotes
-
Ps. xiv, 4. ↩
-
Josue xiv, 12. ↩
-
Il Par. xiv, 11. ↩
-
I Reg. xiii, 22. ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
I Reg. xii, 17, 18. ↩
-
Joann. i, 17. ↩
-
Gen. xix, 11; ↩
-
IV Reg. vi, 18. ↩
-
Judic. vii, 22. ↩
-
1 Reg. xiii, 15. ↩
-
Deut. xii, 15, 16, 23, 24. ↩
-
Num. xxvii, 21. ↩
-
Act. iv, 11; ↩
-
Is. xxviii, 16; ↩
-
I Petr. II, 7. ↩
-
II Cor. 1, 23. ↩
-
I Reg. xxxi, 3. ↩
-
Judic. III, 4. ↩
-
Jer. IV, 2. ↩
-
Prov. XVI, 33. ↩
Chapter 28 of 52