Skip to the text

Articulus 28

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI QUARTIDECIMI INTELLECTU.

ACCIDIT ut Jonathas diceret ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philistinorum.

Jonathas juxta præhabita inferiores prælatos et prædicatores præfiguravit, per cujus armigerum adolescentem egressi sunt talium prælatorum et doctorum cooperatores, vicarii atque discipuli :1 qui pergunt ad stationem Philistinorum, quando ad sæcularium et carnalium societates hominum properant, ut eorum vitiis expugnatis, dæmonibus quoque quorum vasa erant, depulsis, reducant ipsos ad Dominum.2 Unde Salvator dixit discipulis : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.3 Patri autem suo hoc ipsum non indicavit : opera quippe supererogationis secrete fieri solent. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas : quia pusilli et imperfecti non sciunt interna exercitia, incrementaque spiritualia perfectorum. Erant autem inter ascensus, etc. Per tortuositates et difficultates illas itineris Jonathæ atque armigeri ejus, figurabatur, quod arcta sit via salutis, et semita pertingendi ad spiritualem victoriam vitiorum ac dæmonum ardua :4 quam tamen oportet incedere volentem salvari, potissime eos qui aliis sermocinantur aut præsunt, et illos secum salvare nituntur. Ita occurrunt eis scopuli instar dentium prærupti, id est adversitates acutæ, et eminentes petræ ex utraque parte, id est gratiosa subsidia Dei, et utriusque Testamenti scripturæ, exempla quoque Sanctorum novæ ac veteris legis, ut sint muniti per arma justitiæ a dextris et a sinistris :5 nam et plures nobiscum sunt, quam contra nos.6

Transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis : quia non est Domino difficile salvare vel in multis vel in paucis. Incircumcisi corde, sunt omnes qui irreformati sunt mente, qui passionum suarum immoderantias non refrenant : ad quorum informationem et conversionem virtuosi prælati et prædicatores confidenter accedunt, non obstante difficultate negotii, quoniam Omnipotentis auxilio innituntur, qui ita potest per paucos convertere multos, sicut per plurimos. Magnanimes igitur sint in Deo, pleni spe ferventi ac humili, pensantes illud Apostoli :7 Omnia possum in eo qui me confortat.8 Et illud : Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Porro nonnulli sunt pusillanimes, nec plene confidunt in Domino : ideo viam pœnitentiæ et salutis seu religionem verentur arripere, propter rei difficultatem, non respirantes in Omnipotente, qui paratissimus est auxiliari, nec ullum in se sperantem relinquit.9

Dixeruntque Philistiim : En Hebræi egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant. Per Philistæos durissimos fidelis populi inimicos, intelliguntur obstinati in vitiis ; hæretici quoque et schismatici ac tyranni, et ceteri perfidi, qui domesticos fidei aspernantur, et Catholicorum doctrinas, disputationes ac invasiones contumaciter parvipendunt, et tamen per Dei auxilium miraculose vincuntur. Denique invisibiles hostes spernunt nos, tanquam mures. Et sicut mures capiuntur muscipula, pedibusque cattorum, sic dæmones suarum tentationum astutiis nos involvunt, et virium suarum crudelitatibus capiunt, et occidunt. Et sicut cattus ludit cum mure ferociter, sic dæmones ludunt nobiscum sævissime, dum per delectationes et ludicra nos pertrahunt ad inferna.

Et respexerunt speculatores Saul : quia præfatum triumphum fidelium considerant boni pastores ac prædicatores ferventes, et eum cum gaudio annuntiant suo superiori : quo cognito, ille cum suis inflammatur ad succurrendum tam fructuose præsidentibus aut sermocinantibus ; et applicat sibi arcam, id est, ex sacra Scriptura sumit consilium et doctrinam, qualiter sit procedendum ; sicque venit ad locum certaminis, in quo contra aciem vitiorum præliari oportet. Et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et cædes magna nimis. Istud assidue lamentabiliterque impletur, dum unusquisque animam proximi sui venatur ad mortem, et homines se invicem scandalizant, et vitiose inflammant ad concupiscendum verbis et factis, gestu, incessu, ornatibus, imo et omissionibus :10 sicque quotidie innumerabiles pereunt. Sed et Hebræi qui fuerant11121314 cum Philistiim, reversi sunt, ut essent cum Israel. Multi etenim aliorum exemplo convertuntur ad Dominum, relicta societate iniqua; et qui aliquando timuerunt spiritualia aggredi bella, ex aliorum profectu et perseverantia animantur, aggrediunturque ardua virtutum molimina.

Adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Sic prælatus seu prædicator populum debet inducere ad abstinentiam atque jejunia, ut per ea invisibiles superet hostes, et tanto studiosius insistat, ac suos insistere faciat virtutibus, quanto acrius a dæmonibus fuerant impugnati aut læsi. Nam et de pessimis quibusdam spiritibus Christus testatur:15 Hoc genus dæmoniorum in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. Quumque populus sic abstinet et jejunat, occurrit et repræsentatur ei mel copiosum, quia tunc dæmones proponunt eis delectabilia mundi et carnis, a quibus interdum etiam boni, instar Jonathæ, alliciuntur et seducuntur, nec informationi et increpationi mox acquiescunt: imo interdum eis apparet, quod illuminentur oculi eorum ex talibus, dicentes:16 Qui non est expertus, quid scit?17 Et: Ubi abundavit iniquitas, abundat et gratia. Illuminantur etiam ex talibus eo modo, quo oculi primorum parentum aperti sunt in esu vetiti fructus:18 quia ex sua transgressione experimentaliter discunt et sentiunt, quam malum et damnosum sit ipsis, divina violasse præcepta.

Defatigatus est autem populus nimis, etc. Sic frequenter contingit, quod fideles jejuniis et spiritualibus actibus fatigati, excedunt in refectione et repausatione carnali, et manducant cum sanguine. Insuper, per hoc quod Saul proprio filio noluit parcere, prælati ac judices instruuntur sine personarum acceptione justitiam exercere. Per hoc vero quod Jonathas propter alia sua laudabilia opera liberatus fuit a populo, edocetur, quod bonis hominibus non ex malitia lapsis, aut semel deceptis, sit specialiter condolendum, et quantum congrue poterit fieri, ignoscendum. Nam et Deus multis parcit, gratiamque largitur propter eorum præcedentia merita, quamvis ad tempus mortificata, seu propter eorum occulta opera ex suo genere bona.

At Saul confirmato regno suo super Israel, pugnabat per circuitum adversus omnes inimicos ejus. Sic quilibet præsidens christianus debet esse omni virtute armatus, et præliari contra universos nequissimos spiritus, a quibus vel ipse vel hi, quibus præsidet, impugnantur: utpote virtute humilitatis, contra superbiæ spiritum; virtute castitatis ac sobrietatis, contra spiritum gulæ et fornicationis; virtute liberalitatis, contra spiritum cupiditatis. Sicque de aliis. Erat autem bellum potens adversus Philistæos omnibus diebus Saul. Sic bono præsidente prælato, aut strenuo imperatore rempublicam gubernante, acerrimum geritur bellum contra visibiles aut invisibiles sanctæ fidei inimicos. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prælium, sociabat eum sibi. Hoc ad litteram regibus atque principibus est sectandum. Spiritualiter quoque episcopi et ceteri majores prælati, suis collegiis ac familiis et numero sui cleri debent gratis ac sapienter adjungere litteratas et virtuosas personas, quibus dumtaxat conferre debent præbendas, dignitates, et parochiales ecclesias: quorum cooperatione, consilio, opere, prudentia et virtute cunctis valeant hostibus prævalere. Quidam vero instar Pharaonis masculos necant, feminasque reservant:19 quia indoctos promovent et carnales, devotos vero et sapientes refutant.

Footnotes

  1. expressi ↩

  2. Matth. xu, 29. ↩

  3. Luc. x, 3. ↩

  4. Matth. vn, 14. ↩

  5. II Cor. vi, 7. ↩

  6. IV Reg. vi, 16. ↩

  7. Philipp. iv, 13. ↩

  8. Rom. XVI, 20. ↩

  9. Eccl. u, 11. ↩

  10. Mich. vn, 2. ↩

  11. Mich. vii, 2. ↩

  12. Eccli. ii, 11. ↩

  13. Matth. vii, 14. ↩

  14. Matth. xii, 29. ↩

  15. Marc. IX, 28. ↩

  16. Eccli. XXXIV, 10. ↩

  17. Rom. V, 20. ↩

  18. Gen. III, 7. ↩

  19. Exod. I, 16, 22. ↩

Chapter 29 of 52