Articulus 29
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : ET DIXIT SAMUEL AD SAUL.
RECITATUR hic, qualiter Saul expugnavit Amalecitas, et quomodo circa hoc dire peccavit. Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus, id est direxit, ut ungerem te regem super populum ejus Israel. Ideo mihi credere et acquiescere debes. Supra legitur Dominus dixisse ad Samuelem : Mittam ad te virum de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israel.1 Si ergo Dominus misit Saul ad Samuelem, ut Samuel ungeret illum, quomodo misit Samuelem ad Saul pro causa illa ? Et respondendum, quod missio qua dicitur Dominus mittere vates suos seu alios ad aliquid, non est semper intelligenda de missione locali, sed sæpe potius de directione mentali. Unde infra tertio libro, Ahias propheta senex et cæcus sedens in domo sua, dixit uxori Jeroboam venienti ad se :2 Ego missus sum ad te durus nuntius. Sic et Abdias in exordio suæ visionis loquitur de se ipso : Legatum ad gentes misit Dominus.3
Nunc ergo audi vocem Domini, hoc est præceptum quod tibi per me præcipit Dominus, et noli circa istud inobediens fieri, sicut jam circa alia excessisti. Hæc dicit Dominus exercituum : Recensui quæcumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via quum ascenderet de Ægypto, id est, recordatus sum malorum pœnalium, quæ rex et populus Amalecitarum intulerunt filiis Israel in deserto egressis de Ægypto : quemadmodum scriptum est in Exodo, Venit Amalec et pugnavit contra Israel in Raphidim. Quod in Deuteronomio plenius recitatur, Domino ibi jubente :4 Memento quæ fecerit tibi Amalec in via, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore5 confectus. Denique, quando Deus peccata nostra ulciscitur, dicitur ea recensere, seu ad memoriam revocare; sed dum ea dimittit, ultionemve differt, dicitur ea quodammodo oblivisci. Nunc ergo vade, et percute Amalec et demolire, id est destrue, universa ejus, videlicet urbes et habitacula. Non parcas ei, nec regi nec populo, nec concupiscas ex rebus ipsius aliquid; sed interfice per te et tuos ministros a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem inclusive, id est universos viros, et mulieres, atque infantes, bovem et ovem, camelum et asinum, id est universa pecora eorumdem.
Circa hoc quæritur, qualiter istud conveniebat divinæ justitiæ, quod propter peccata parentum tamdiu defunctorum, jussit occidi posteritatem eorum, præsertim feminas et puellas ac parvulos, imo et pecora, quum infantes et jumenta fuerint prorsus innoxia. Respondetur, quod propter peccata parentum enormia Deus frequenter percussit illorum posteritatem, in quantum posteri secundum carnem descenderunt ab illis, et erant aliquid suorum parentum, ita quod parentes puniebantur in eis, et quia suorum parentum sequebantur excessus, consenseruntque eis, atque in detestationem paternorum facinorum. Propter quod parvuli quoque et pecora trucidabantur. Nec in hoc parvulis præjudicabatur, qui et propter originale peccatum erant mortis debitores, et expediebat eis tunc mori : quia si ad ætatem pervenissent adultam, patrum suorum secuti fuissent facinora, æternaliterque perissent. Et ne in virili ætate efficerentur populo Dei nimis molesti. At vero pecora propter homines facta sunt : ideo de eis est disponendum secundum merita vel demerita, seu congruentiam hominum, quia de mediis secundum exigentiam finis disponitur. Refert quoque Magister in historiis: Sunt qui dicunt, Amalecitas fuisse maleficos ac habuisse peritiam se vertendi in pecudes: ideo, ne sub forma illa evaderent, Dominum præcepisse, ut pecora quoque perirent. Hoc idem Rabbi Salomon asserit, ut recitat Lyra, quod tamen dicit esse ficticium. Nihilo minus Augustinus libro de Civitate Dei, multa narrat de hujusmodi transformatis: certumque est multos gentilium fuisse intentos hujusmodi magicis artibus.
Præcepit itaque Saul populo, hoc est, Saul per litteras aut nuntios populo Israelitico jussit ad certum locum confluere, et esse paratum ad pugnam: siquidem verba Dei per Samuelem sibi denuntiata, eis significavit; et recensuit eos, id est, numeravit et ordinavit, seu convenienter disposuit, quasi agnos, hoc est ad libitum suum, ita quod obediebant sibi, et sub ejus regimine ibant, quemadmodum agni sub virga pastoris, ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. Viri de tribu Juda communiter numerantur seorsum, tanquam potentiores, nobiliores, et amplius bellicosi. Non est autem putandum, quod in tribu Juda non fuerint pro tunc, nisi decem millia virorum, et in ceteris tribubus non nisi ducenta millia, quum in bello contra Naas regem Ammonitarum, fuerint triginta millia virorum Juda, et trecenta millia de tribubus aliis, ut supra;6 sed Saul hac vice cum præfato numero contentus fuit, præsertim quum ex divina promissione esset de victoria certus. Quumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec. In regno Amalecitarum fuerunt plurimæ civitates: idcirco per civitatem Amalec hic intelligitur vel metropolis regni, vel urbs prima in via occurrens, vel per singulare designatur plurale. Tetendit insidias in torrente.
Dixitque Saul Cinœo, id est posteris natis ex Jethro, qui alio nomine cognominatus est Raguel, et Cin, cujus filia fuit7
A Moysis uxor, ut in libro Exodi habetur: ex cujus videlicet Raguelis semine natus est Rechab. Abite corde, recedite corpore, atque discedite cum proposito non redeundi, ab Amalec, ne forte involvam te cum eo, id est, ne aliqui de populo meo improvise aut casualiter noceant vobis cum ceteris habitatoribus terræ hujus. Quum pluraliter præmisisset, Abite, cur singulariter subdit, Te, nisi forsan ad aliquem eminentiorem inter Cinæos id specialiter dixerit? Tu enim, id est pater tuus Jethro, seu Hobab frater uxoris Moysis: quem tamen Hobab quidam dicunt fuisse ipsum Jethro. Quibus obviare videtur illud Numerorum: Dixit Moyses Hobab filio Raguel, etc.8 Fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, quum ascenderent de Ægypto: quoniam Jethro salubre consilium præstitit Moysi, ut in Exodo describitur.9 Hobab vero ductor fuit filiorum Israel in deserto, ut in Numeris scriptum est. Et recessit Cinœus de medio Amalec. Sicque deinceps habitaverunt Cinæi inter filios Israel.
Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venit ad Sur, quæ est e regione Ægypti, id est ab una extremitate regni ad aliam, quemadmodum in Deuteronomio jusserat Moyses, dicens:10 Quum Dominus dederit tibi requiem, delebis nomen Amalec de sub cœlo.11 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: quem et viventem secum duxit ad propria ad ostensionem suæ victoriæ, quod fuit superbiæ; vel ut multa extorqueret a rege capto pro ipsius dimissione, quod fuit avaritiæ. Verumtamen Josephus velle videtur, quod Saul pepercit et misertus fuit ipsi Agag propter pulchritudinem ejus. Omne autem vulgus, imo et nobiles, interfecit in ore gladii, id est acumine ensis. Et pepercit Saul et populus, Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea. Quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
Factum est autem verbum Domini, id est, Dominus per angelum dixit, ad Samu- elem, dicens : Pœnitet me quod constituerim Saul regem, id est, per modum pœnitentis me habeo circa hoc, reprobando quem ante approbavi ac promovi ad regnum. Constat autem, quod in invariabili, supersapientissimo et incomprehensibili Deo non cadat dolor seu pœnitentia, sed more humano loquitur Deus hominibus. Quia dereliquit me, per mentis suæ aversionem a me, per inobedientiam, arrogantiam et cupiditatem, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel. Et clamavit Samuel ad Dominum tota nocte. Unde apparet, quod in ipsa nocte facta sit ei allocutio ista. Non dicitur hic, quod clamavit ad Dominum pro Saul. Ideo aliqui dicunt, quod sciens Samuel Saulem reprobatum, clamavit, id est ferventer oravit, pro regno et populo. Nihilo minus dicendum, quod etiam clamavit pro Saule, ut infra in isto patet capitulo. Oravit ergo ut Dominus ignosceret Sauli. Circa quod aliqui dicunt, quod Samuel forsitan ignoravit an prætacta verba, videlicet, Pœnitet me, Dominus dixerit definitive, an comminatorie. Quibus obviare videtur, quod supra Samuel dixit ad Saul :12 Nequaquam ultra regnum tuum consurget.13 Quæsivit sibi Dominus virum secundum cor suum, et præcepit ei ut esset dux super populum suum. Quod propter certitudinem prophetiæ Samuel prædixit de David futurum per modum præteriti, sicut ibidem expositum est.
Quumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli, quod venisset Saul in Carmelum, id est ad montem illum sublimem, et erexisset sibi fornicem triumphalem, sequens in hoc arrogantiam gentium, id est arcum de myrtis et palmis seu olivis in signum adeptæ victoriæ, sicque in monte illo invenit materiam fornicis hujus. Et in isto patet superbia Saul, qui ad jactantiam suam hoc fecit, quum illam victoriam debuerit humiliter Deo adscribere. Et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul in Galgala, et
Saul offerebat holocaustum Domino, per manus sacerdotis, pro gratiarum actione de concesso triumpho secundum legem, quamvis non fecerit hoc ex pura et debita humilitate, de initiis prædarum, quæ attulerat de Amalec, id est de primitiis spoliorum, seu optimis spoliis acquisitis ab Amalecitis. Et quum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul : Benedictus tu Domino, id est ad gloriam Dei, implevi verbum, id est præceptum Domini de occidendis Amalecitis. Dixitque Samuel, probando falsitatem sermonis Saulis : Et quæ est hæc vox gregum, scilicet boum et ovium, quæ resonat in auribus meis, et armentorum quam audio? quasi dicat, Per experientiam innotescit, quod non implesti Dei præceptum, qui pecora et omnia Amalecitarum jussit occidi. Ait Saul, se excusando, et populum accusando, imo et excusando partim eumdem : De Amalec adduxerunt ea. Pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus.
Ait autem Samuel ad Saul : Sine me, id est, pacifice audi me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere. Et ait Samuel : Nonne quum parvulus esses in oculis tuis, id est vilis et modicus propria reputatione, caput in tribubus Israel factus es, id est rex duodecim tribuum Israel? Ideo sicut per humilitatem meruisti sic promoveri, ita per arrogantiam tuam jam meruisti regno privari. Unxitque te in regem super Israel, et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum. Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini? Et ait Saul ad Samuelem, se pertinaciter excusando : Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag [regem] Amalec. In hoc Saul se ipsum accusat, quoniam Dominus jussit ipsum Agag una cum populo suo interfici.
Et Amalec interfeci. Tulit autem de præda populus oves et boves. Hic rursus imponit populo, quod ipse fieri jussit aut saltem permisit, quod tamen debuit prohibere. Et primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolent Domino Deo suo in Galgalis. Verumtamen illa non fuit principalis totave causa, imo ex cupiditate magis quam ex devotione fecerunt hoc.
Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? quasi dicat, Utique. Præsertim, quoniam sacrificia illa legalia non erant per se accepta, sed ex obeditione, caritate et devotione offerentium ea: ideo quando contra obedientiam offerebantur, prorsus displicuerunt, sicut in casu isto. Obedientia autem per se placet, per quam homo se ipsum et propriam voluntatem offert ac subjicit Deo: quod majus fuit, quam pecora alienamque carnem Deo sacrificare. Et intelligitur istud de obedientia, seu potius actu ipsius interiori, prout obedientia est virtus specialis respiciens præceptum superioris sub propria ratione præcepti. Alio modo obedientia est virtus generalis, dum sumitur pro adimpletione cujuscumque præcepti. Melior enim est obedientia quam victimæ, præsertim obedientia qua propria mens subditur Deo; et auscultare mandata superiorum cum promptitudine cordis, magis bonum est, quam offerre adipem arietum. Et recte exprimit specialiter adipem, quia præcipue offerebatur, juxta illud Levitici: Omnis adeps Domini est jure perpetuo.14 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, id est præcepto superioris resistere et reniti, propriam inobedientiam palliando; seu alio modo, tam grave est crimen ut ariolari, quod est genus superstitionis seu species magicæ artis; et quasi scelus idololatriæ est, nolle acquiescere, id est ex proposito et certa malitia esse inobedientem. Quemadmodum enim ariolator atque idololatra serviunt creaturæ magis quam Creatori; ita qui sic inobediens est, magis audit, colit, honorat voluntatem propriam,15
Lev. 11, 16, 17.
Rom. 1, 25. quam divinam. Hoc testimonium, sicut in statutis ordinis Cartusiensis asseritur, sufficientem habet obedientiæ laudem, sufficientem quoque inobedientiæ vituperationem. Hinc loquitur Paulus: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.16 Salomon quoque: Melior, inquit, est obedientia quam victimæ.17 Itemque: Vir obediens loquetur victorias.18 Denique verbis his Samuelis pulchre consonat illud Michææ: Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te: Utique facere judicium, et sollicitum ambulare cum Deo.19
Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, id est, Dei præceptum transgressus es, et illud de corde tuo repulisti, abjecit te Dominus, id est, decrevit abjicere, et certissime abjiciet in sobole tua, ne sis rex. Nempe quum pœna debeat culpæ correspondere, justum est, ut qui Deum inhonorat, et ejus parvipendit præcepta, deprimatur et vilipendatur ab eo, juxta quod supra dixit: Quicumque glorificaverit me, I Reg. 11, 30. glorificabo eum;20 qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, quæ erant verba Dei. Saul ambitiosus, audita suæ depositionis sententia, territus fuit, et cœpit se humiliare potius ficte, et ex servili timore suæ temporalis confusionis, quam ex vera caritate, humilitate, contritioneque cordis: et forsan suspicabatur ac metuebat, quod Samuel ex Dei præcepto mox alium constitueret regem. Timens populum: qui timor ex prava processit radice; siquidem quia superbus fuit, et amator propriæ laudis, ac humani favoris, formidavit populo displicere, ne minus solito honoraretur et commendaretur a plebe. Et obediens, id est acquiescens, voci, id est suggestioni eorum, persuadentium mihi quod meliora et pretiosiora reservarentur. Sed nunc, quæso, porta peccatum meum, id est, condole mihi, et culpam meam pie suffer et
Rom. 11, 2.
Eccle. 11, 17.
Prov. 11, 28.
Mich. 11, 7, 8.
I Reg. 11, 30. satisfac pro eadem, et revertere mecum, ut A adorem Dominum, quatenus ex tua præsentia exaudibilior fiat oratio mea, te per tuam orationem supplente meum defectum. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum. Hoc dixit Samuel, quia pro tunc ita intendebat, quamvis paulo post ad magnam Saulis instantiam mutavit propositum, ideo non mentiebatur formaliter. Vel dicere voluit, quod non rediret cum ipso pro tunc. Cui simile est, quod apud Joannem ait Salvator, Ego non ascendam ad diem festum hunc :21 et tamen paulo post ascendit ad eum. Vel, Non ascendam tecum, ut orem pro te, eo modo quo optas, ut scilicet Deus ita ignoscat tibi, quod in regno permaneas in sobole tua : quoniam Samuel scivit Deum oppositum definivisse. Et huic expositioni concordat quod subditur : quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israel.
Et conversus est Samuel ut abiret. Ille autem, videlicet Saul, apprehendit summitatem pallii ejus, utpote Samuelis, qui C verterat se ad recedendum, ut retraheret eum ; quæ et scissa est ex vi retractionis. Et ait Samuel ad eum : Scidit, id est, hac scissione pallii mei præfiguravit, Dominus, scindendum esse regnum Israel a te hodie : hoc, inquam, hodie præsignavit, et tradidit, id est, tradet seu tradere definivit, illud proximo tuo meliori te, scilicet ipsi David, qui vel tunc erat, aut futurus fuit virtuosior Saule. Porro Triumphator in Israel, id est Deus omnipotens, cujus virtute et gratia conceditur victoria Israeli, et cui omnis adscribenda est victoria, quum tamen tu victoriam a Deo concessam, tibi, plus quam licet, adscripseris, non parcet, id est, præfatam pœnam non relaxabit, quia immobiliter statuit, quod in tua successione regalis principatus non permanebit. Vel, Non parcet, quia non permittit peccatum omnino inultum transire, qui nullum bonum dimittit irremuneratum, nullumque malum impunitum, secundum illud Job : Deus inultum abire non22 patitur. Nihilo minus vere pœnitentibus culpam dimittit, imo et pœnam æternam quam meruerunt, commutat in temporalem. Hinc in libro Sapientiæ dicitur Deo : Ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis :23 quod etiam ideo dictum est, quoniam Deus citra condignum punit, tam in purgatorio, quam in inferno. Et pœnitudine non flectetur : quia in incommutabili Deo non potest consistere pœnitudo, dolor seu pœnitentia (proprie dicta) de sententia ab ipso prolata. Nec etiam flectitur pœnitudine nostra, ita ut in se ipso mutetur vel revocet quod definivit, quamvis in Genesi legatur, quod tactus dolore cordis intrinsecus, dixit, Pœnitet me fecisse hominem :24 quod metaphorice intelligendum est, sicut et multa similia. Porro super eos qui non habent contritionem ex corde, sicut nec Saul hac vice, non parcit nec flectitur Dominus, juxta illud Deuteronomii : Reddit odientibus se statim, ita ut disperdat illos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.25 Neque enim homo est in propria natura, ut agat pœnitentiam, sed est invariabile et supersimplicissimum ens, qui per Malachiam protestatur :26 Ego Dominus, et non mutor. Hinc in Numerorum libro Balaam ait : Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur.27 Denique, quum Deus sit sapientiæ infinitæ, omnia æternaliter perfectissime intuens, non potest in eum cadere pœnitentia de eo quod dixit aut fecit.
At ille ait : Peccavi. Sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israel. Si ex condigna et profunda humilitate dixisset, Peccavi, non tam sollicitus fuisset de sua honoratione : imo pro publico peccato, coram omnibus publice se humiliasset, honoreque regio se recognovisset indignum. Et revertere mecum, comitando et sequendo me tanquam regem, ut adorem Dominum Deum tuum. Reversus ergo Samuel, secutus est Saulem, propter regiam dignitatem condescendens ac deferens ei, tanquam vicario Regis altissimi. At vero super illud, Scidit Dominus regnum a te, narrant quidam Judæi, quod Samuel contulit Sauli signum tunc, dicens: Ille regnabit pro te, qui abscindet oram chlamydis tuæ. Unde quum David fecisset hoc, locutus est Saul ad eum:28 Nunc scio quod certissime regnaturus sis. Et adoravit Saul Dominum. Samuel quoque rogavit pro ipso.
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus, id est adductus, est ei Agag pinguissimus, tremens ex formidine mortis, quæ omnium terribilium terribilissimum est. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors? Hoc quidam exponunt tanquam dictum a Samuele, ut sit sensus, quod Samuel dixit Agag, id est ipsi Agag regi, Siccine, id est sicne, separat amara mors, id est timor mortis amaræ, sensum et animum tuum a te, qui præ mortis horrore es quasi alienatus a sensu et impos mentis? Secundo exponitur, tanquam dictum ab Agag, qui cernens se occidendum, ex desolatione et admiratione tanti infortunii sui locutus est, Siccine separat amara mors? id est, sicne dividit mors acerba viventem a societate et loco vivorum? quasi dicat, Utique. Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, id est, sicut tu multos juvenes occidisti, per quod matres eorum privasti filiorum suorum solatio. Quidam tamen exponunt hoc de Agag in persona regis Amalecitarum, qui tempore Moysis quosdam filiorum Israel in deserto occidit, et matres eorumdem filiis suis privavit.2930
Sic absque liberis erit inter mulieres mater tua, id est, tu quoque nunc interficieris: quo facto, mater tua absque filiis erit. Dicunt autem nonnulli, quod mater hujus Agag jam inter alios Amalecitas fuit occisa. Sicque per verba ista insinuatur, quod nullus ex filiis illius esset superstes, ipso Agag occiso: quia etsi habuit alios, jam fuerunt occisi. Et in frusta conscidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. Non simpliciter conscidit eum in frusta, sed coram Domino fecit hoc, id est virtuose et zelo justitiæ, non ex crudelitate aut amore inordinatæ vindictæ. Nam sicut fecerat Agag, sic factum est ei.
Abiit autem Samuel in Ramatha, Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa, et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ. Quod ait, Usque ad diem mortis suæ, referri potest tam ad mortem Samuelis, quam Saulis. Potest quoque intelligi vel inclusive, vel exclusive. Sed quocumque horum intelligatur modorum, non videtur posse verificari, quum infra scriptum sit, quod Saul cum ceteris prophetavit coram Samuele.31 Ad quod respondetur, quod Samuel vidit tunc Saulem non in regio apparatu, sed prophetica dispositione. Insuper Saul morti vicinus, vidit Samuelem suscitatum ad horam, si tamen vere in sua persona apparuit;32 et Samuel Saulem vidit. Alii quoque dicunt, quod Saul cum ceteris venit ad Samuelem in extremis laborantem, quum infra scriptum sit: Mortuus est autem Samuel, et congregatus est ad eum universus Israel.33 Sed istud non videtur verum, quia congregatio illa potius facta est ad sepeliendum honorifice Samuelem. Potest etiam dici, quia quod modicum est, pro nihilo reputatur. Unde, si postea vidit eum, hoc fuit quasi in transcursu seu incidentaliter et sine affatu. Verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum pœnitebat, quod constituisset regem Saul super Israel, id est, peccata Saulis deflevit, et ipsum propter sua peccata, per quæ meruit ita reprobari a Domino; et ita quem increpavit in publico, deploravit in abdito: quo constat, quod ex caritate prodiit increpatio illa.
Footnotes
-
I Reg. IX, 16. ↩
-
III Reg. XIV, 6. ↩
-
Abdiæ 1. ↩
-
Exod. XVII, 8. ↩
-
Deut. XXV, 17, 18. ↩
-
1 Reg. xi, 8. ↩
-
Exod. 11, 18, 21. ↩
-
Num. x, 29. ↩
-
Num. x, 31. ↩
-
* venias ↩
-
Deut. xxv, 19. ↩
-
1 Reg. xiii, 14. ↩
-
Exod. xviii, 17-23. ↩
-
Lev. iii, 16, 17. ↩
-
Rom. i, 25. ↩
-
Rom. xiii, 2. ↩
-
Eccle. iv, 17. ↩
-
Prov. xxi, 28. ↩
-
Mich. vi, 7, 8. ↩
-
I Reg. ii, 30. ↩
-
Joann. vii, 8, 10. ↩
-
Job xxiv, 12. ↩
-
Sap. xii, 16. ↩
-
Gen. vi, 6, 7. ↩
-
Deut. vii, 10. ↩
-
Malach. iii, 6. ↩
-
Num. xxiii, 19. ↩
-
1 Reg. xxiv, 21. ↩
-
Deut. xxv, 17, 18. ↩
-
Exod. xxv, 8; ↩
-
1 Reg. xix, 24. ↩
-
1 Reg. xxviii, 14. ↩
-
1 Reg. xxv, 1. ↩
Chapter 30 of 52