Articulus 30
DE TROPOLOGIA EJUSDEM CAPITULI QUINTIDECIMI.
PER Amalec designantur dæmones et tyranni, hæretici et omnes iniqui, qui impugnant filios Israel ex Ægypto egressos, in deserto ac solitudine exsistentes, id est electos et bonos vitia sæculi relinquentes, seu religionem ingressos: qui in deserto, id est in abstractione et secreto pœnitentiæ, ascendunt ad terram æternæ hereditatis seu cœlestis promissionis, de qua dicitur: Credo videre bona Domini in terra viventium.1 Præcepit ergo Dominus principibus et prælatis, ut talibus Amalecitis inferant pugnam, et quidquid vitiositatis in ipsis est, demoliantur, atque ipsorum confutent errores, persecutionesque superent, et tentamenta elidant: imo quæ pretiosa reputantur ab illis, penitus aspernentur, videlicet prospera mundi, honores, opes, delicias, nec ullo modo cum ipsis communicent in peccatis. Itaque Saul, id est principes et prælati, imo et cuncti vere Christifideles, contra illos tendunt insidias in torrente, id est in profluvio lacrimarum, in aqua sapientiæ salutaris, in consideratione dominicæ passionis, quia per hæc separant acies vitiorum, Satanamque prosternunt, et suæ salutis adversarios vincunt.2 Dicunt quoque Cinæo, ut ab Amalecitis discedat. Nam inter iniquos commorantur communiter aliqui boni, quibus est persuadendum, ut a periculosa se retrahant societate, et ad minus mente elongentur ab illis, ne cum perversis pervertantur.3
At vero per hoc, quod Saul pepercit Agag regi, et melioribus Amalecitarum pecoribus, et rebus eorum pretiosis, datur intelligi, quod hi qui aliis præsunt, frequenter periclitantur, dum ad ea quæ mundi sunt, immoderate afficiuntur, atque hominibus placere desiderant, et propria commoda quærunt, imo magnatibus adulantur: sicque vel amore vel timore aut cupiditate seu desiderio propriæ laudis, omittunt fraternæ correptionis implere præceptum, et huic sæculo conformantur. Hinc tales prælatos ac principes reprobat Dominus, eo quod non sint ei plene fideles, et pœnitet eum quod ipsos in officiis prælaturæ locaverit. Ipsi vero frequenter arbitrantur se justos, et si corripiantur, mox se excusant et indignantur, aliosque inculpant. Malunt tamen se superficialiter humiliare, quam de stationibus suis expelli. Præterea unicuique qui in promotionis suæ primordio fuit humilis, procedenteque tempore videns se quasi radicatum in præsidentia, assumit sibi arrogantiæ cornua, dici potest: Nonne quum parvulus esses in oculis tuis, caput in Israel factus es? Nunc autem, quia extollis te, reprobari a Domino promereris. Unde in Ecclesiastico legitur:4 Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis.
Insuper docemur ex isto capitulo, quantæ excellentiæ sit virtus obedientiæ, quæ et in religiosis potissime commendatur. Imo, quemadmodum universi qui præsunt, volunt sibi a suis subditis obtemperari; sic ipsi in primis cum omni reverentia ac diligentia divinis obediant jussis, et sibi commissos ad idem inducant: quos et a transgressionibus districte cohibeant, ne involvantur eorum excessibus; nec irrationabilibus vulgi suggestionibus acquiescant.
Footnotes
Chapter 31 of 52