Articulus 31
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : DIXITQUE DOMINUS AD SAMUELEM.
REPROBATIONE Saulis recitata, nunc describitur substitutio electi regis pro illo. Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, id est, reprobationem ejus a regni dominio defles, compatiendo amotioni ipsius, quum ego projecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo tali, quali inungi solent reges atque pontifices, ut dictum est plenius in expositione superiorum; et veni ad me spirituali accessu per promptitudinem cordis, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem, hoc est civem et habitatorem oppidi Bethlehem. Superius dictum est, quod Samuel unxit Saulem oleo lenticulæ, quæ est vas fictile :1 quod mystice factum videtur, ad præfigurandum instabilitatem et fragilitatem regni Saul. David vero ungi jubetur oleo cornu, ad præsignandum regni sui soliditatem, quoniam cornu vas solidum est. Oleum tamen fuit ejusdem speciei, quia in utrisque fuit eadem specie dignitas regia. Providi enim in filiis ejus mihi regem. Et ait Samuel : Quomodo vadam? quasi dicat, Periculosum est mihi hanc exsequi jussionem, nisi tu provideris, et congruentem mihi ostenderis modum. Audiet enim Saul, quod alium unxerim regem, et interficiet me, nisi tu protexeris me. Hoc Samuel dixit, non diffidenter aut temere asserendo, aut mortem superflue formidando, sed prudenter conjiciendo, quia probabile erat secundum humanam considerationem, quod sic eveniret. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, id est tecum duces, et dices : Ad immolandum Domino veni. Hoc ita erat. Fuit tamen et alia causa principalior, quam caute subticuit. Veritas quippe interdum rationabiliter occultatur, quamvis falsitas nunquam sine culpa proferatur. Et vocabis Isai ad victimam, ut ipse et filii ejus intersint oblationi, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem. Et admirati sunt seniores civitatis Bethlehem, de hoc quod Samuel venit ad eos, occurrentes ei cum reverentia. Mirabantur autem, tum quoniam solitarie venit, aut cum paucissimis, tum quoniam raro venerat illuc. Siquidem sanctus et senex Propheta non consuevit quoquam pergere, nisi ex ardua causa. Dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus? Hoc interrogaverunt, timentes ne eum suscipiendo, offenderent regem quem sciebant non bene stare cum Samuele. Vel metuebant quod missus esset a Deo vel a rege, ad increpandum vel ad denuntiandum adversa. Et ait : Pacificus. Quasi dicat : Non imminet vobis periculum ex meo adventu. Ad immolandum Domino veni. Sanctificamini, id est, ad devotionem specialem vos præparate per orationes, vestium lotiones, continentiam a conjugibus, aut simili modo consueto in lege; et venite mecum, ut immolem in excelso : quod licuit Samueli, quamvis sacerdos non fuerit, sed Levita, ex dispensatione divina. Sanctificavit ergo Samuel Isai et filios ejus, adspergendo eos aqua lustrationis, et orando pro ipsis, exhortando eos ad devotionem, et vocavit eos ad sacrificium, quod et pro ipsis specialiter immolavit.
Quumque ingressi essent Isai et filii ejus coram altari, ut quidam exponunt, vel potius locum secretum in domo Isai, ut ibi fieret unctio regis occulte, vidit Samuel ipsum Eliab, et ait: Num coram Domino est christus ejus? id est, nonne iste coram Deo mihi adductus, est electus a Deo in regem? Hoc enim Samuel æstimavit, quoniam Eliab fuit primogenitus Isai, et elegantior ceteris in statura. Ideo, sicut de
Saul proceræ staturæ dixerat populo, Certe videtis quem elegit Dominus, quia non est similis ejus;2 ita putavit de Eliab. Et dixit Dominus ad Samuelem. Qualiter dixit Dominus Samueli verba sequentia in aliorum præsentia? Non dubium quin per angelum;3 sed an angelus foris apparuit Samueli, et verba extra sonantia protulit, an potius intra ipsum loquebatur in visione imaginaria seu intellectuali, non est adeo certum. Credibile tamen est, quod intra loquebatur ad aures ejus mentales: quo dato, tenendum est, quod etiam Samuel prætacta verba dixit, id est, intra se cogitavit et interiori ejus interrogationi angelus in persona Dei apparens et loquens, respondit.4 Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus, id est, non sic reputes apparatum suæ faciei virilem, et sublimem suæ personæ staturam, ut inde arbitreris eum electum in regem; quoniam abjeci eum, id est, decrevi eum ab hac eminentia regia repellendum: et forsan pro tunc fuit vitiosus, imo ex sequenti capitulo elucescit, quod satis elatus erat et iracundus, sicut patebit.56 Magister tamen in historiis ait: Videns Eliab primogenitum procerum et optimum, existimavit futurum regem. Sed optimus, accipitur ibi pro eleganti.7
Nec juxta intuitum hominis ego judico, id est, sententiam de dignitate aut indignitate, bonitate aut pravitate rerum, præsertim rationalium creaturarum, non profero secundum exteriorem earum dispositionem. Homo enim videt ea quæ parent, id est apparent forinsecus: quæ primo apprehendit per sensum exteriorem, deinde per sensum communem et vim imaginativam, deinceps per cogitativam, et tandem per vim intellectivam; sicque ex cognitione exteriorum, procedit ad interiorum notitiam: in quo processu frequenter decipitur, præsertim quia mens libera est, et auxiliante gratia Dei, potest refrenare ea, ad quæ inclinat natura, et quæ indicant exteriora. Aliqui etiam assumunt sibi forinsecus per industriam aut versutiam signa, quorum signata longe sunt ab interioribus eorumdem, quemadmodum Joab, cum amicitiæ apparatu inimicaliter dixit ad Amasam, Salve, mi frater.8 Ideo scriptum est: Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo. Dominus autem intuetur cor, id est cogitationum et affectionum secreta, qui in Apocalypsi fatetur: Scient omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans corda et renes.9 Hinc ait Salvator: Nolite judicare secundum faciem. In Proverbiis quoque habetur: Qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit.10
Et vocavit Isai Abinadab filium suum secundo genitum, et adduxit eum coram Samuel, qui dixit: Nec hunc elegit Dominus ad regnandum. Hoc Samuel ex revelatione cognovit, sicut de ceteris non electis ad regnum. Adduxit autem Isai Sammaa, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus. Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel. Si Isai adduxit septem filios suos coram Samuele, excepto David, ergo habuit filios octo, quum tamen primo Paralipomenon libro non nisi septem filios habuisse legatur. Respondetur, quod hic inter filios Isai computatur Nathan, seu (ut alii dicunt) Jonathan filius Sammaa filii Jesse*, quem filium Sammaa adoptaverat sibi ipse Isai in filium, et eum inter proprios filios enutrivit. Et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii, id est plenarie coram me præsentati? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum. Nec enim discumbemus, id est, non ponemus nos ad edendum, priusquam huc ille veniat. Sciebat equidem illum electum esse in regem, et voluit eum jejuno stomacho* ungere, et ante refectionem præceptum Dei implere.
Misit ergo et adduxit eum. Erat autem rufus, id est rubicundus, et pulcher adspectu, decoraque facie. Fuit equidem elegantis complexionis atque egregiæ indolis, et per elegantiam naturalium eminenter dispositus ad bonitatem eximiam gratuitorum. Et ait Dominus Samueli: Surge. Exspectando namque adventum David, sedebat; et unctio illa fieri debuit, cum devotione et reverentia, stando. Et unge eum, ipse est enim. Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus. Et directus est Spiritus Domini a die illa in David, et deinceps, id est, ab illa hora infusus est ei Spiritus Sanctus, quantum ad gratiæ incrementum, et quoad specialia quædam bona. Hieronymus vero et Josephus dicunt, quod spiritus prophetiæ cœpit ex hac hora esse in David. Quidam vero specialiter istud exponunt de gratia fortitudinis, qua hucusque Saul prævaluit hostibus, et deinceps cœpit esse in David. Potius autem reor esse intelligendum de infusione Spiritus Sancti, quantum ad dona seu incrementa gratiæ gratum facientis et gratiæ gratis datæ, per quæ David de die in diem magis aptus reddebatur ad regnandum. Non enim unctus fuit in regem, quatenus mox regnaret, sed ut tempore opportuno rex esset; nec adhuc habuit jurisdictionem regalem ad populum. Surgens autem Samuel, abiit in Ramatha.
Spiritus autem Domini recessit a Saul, id est, Deus dona quædam Spiritus Sancti subtraxit Sauli, cui jam ante ablata erant charismata gratiæ gratificantis; sed ex nunc privatus fuit etiam gratia naturalis discretionis atque constantiæ; et exagitabat eum spiritus nequam a Domino, id est, diabolus permissione divina et justo Dei judicio inquietavit et vexavit Saulem. Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Domini malus, puta diabolus, quantum ad suam naturam a Deo creatus, et divinæ justitiæ subserviens, malus vero ex propria voluntate. Itaque, spiritus Dei ratione creationis et acceptæ potestatis, malus vero per potestatis abusum et corruptam in cunctis intentionem, exagitat te. Jubeat dominus noster rex, et servi tui qui coram te sunt, quærent hominem scientem bene psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras. Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. Et respondens unus de pueris, id est ministris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, id est in cithara melodizare, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum; et Dominus est cum eo. In verbis his David multipliciter commendatur, tam ab excellentia naturalium, quam a donis gratuitis; videlicet a fortitudine corporis, ab audacia seu magnanimitate cordis, a prudentia in sermone, et a pulchritudine corporali; a donis quoque gratuitis, quum dicitur, Et Dominus est cum eo.
Circa hæc recitat Lyra: Dicunt Hebræi, quod puer hæc recitans, fuit Doeg principalis inter famulos Saul, qui jam concepit odium contra David, et eum sic commendavit, quatenus Saul in sua vesania ipsum sibi adductum occideret. Unde in commendatione David aliquid addidit quod non videtur verum, dicendo, Et virum bellicosum, quia adhuc juvenis erat, propter quod Saul postea dixit ei: Non vales resistere Philistæo isti, quia puer es.11 Sed istud videtur ad fabulas pertinere Judaicas, quum quotidie multi coram Saul adsisterent quos non invasit. Nec pro tunc verisimile fuit, quod illum specialiter trucidaret, a quo specialiter refocillationem et liberationem accepit. Argumentum quoque prætactum non videtur idoneum, quoniam in Scripturis juvenes sæpe viri vocantur, quemadmodum infra libro secundo decem armigeri Joab juvenes appellantur, de quibus constat, quod ultra vicesimum annum erant.12 Viri autem secundum veteris Testamenti scripturas vocantur, qui vicesimum annum sortiti sunt. Denique paulo post in isto fertur capitulo, quod Saul dilexit ipsum David nimis, et factus est armiger ejus.13 Dicebatur autem David vir bellicosus, loquendo de præliis justis, quæ præcipue ordinantur ad bonum rei publicæ: ad quæ zelo justitiæ fuit bonus, et strenuus in eisdem. Verumtamen de isto nil assero, quia et S. Hieronymus prætactam opinionem Hebræorum approbare videtur, nisi forsan recitative loquatur. Potius tamen reor, quod puer iste fuit amator ipsius David, et promotor ipsius ex corde.
Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis. Tulit itaque Isai asinum plenum, id est bene oneratum, panibus, quibus fecit illum asinum onerari, et lagenam vini, et hædum de capris, et misit per manum David filii sui Sauli: ne in conspectu regis vacuus appareret, et illa erant quasi jocalia sive encænia. Et venit David ad Saul, et stetit coram eo. At ille dilexit eum nimis, et factus est armiger ejus. Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo. Invenit enim gratiam in oculis meis. Igitur quandocumque spiritus Dei malus arripiebat Saul, qui per temporum intervalla vexabatur velut phreniticus, David tollebat citharam, id est, in manu eam accepit, et percutiebat manu sua citharæ chordas; et refocillabatur Saul, et levius ferebat. Recedebat enim ab eo spiritus malus.
Circa hoc quæritur, an virtute citharizationis aut symphoniæ fugentur dæmonia, et obsessi refocillentur. Videtur quod imo, quia (ut apparet) Glossa hoc sentit, allegando Boetium, recitantem quod quidam philosophus tactu citharæ fugavit ab obsesso quodam dæmonium. Magister quoque in historiis ait hic: Tradunt mathematici, quod multi dæmones harmoniam ferre non possunt, et quandoque nulli. Insuper in libro Tobiæ Raphael protestatur, quod jecur seu cor piscis quem dejecit Tobias, fumo suo expellit omne dæmonum genus a viro seu femina.14 Et circa hoc in Scholastica fertur historia: Nec super hoc mirari debemus, quum fumus cujusdam arboris adustæ, eamdem vim habere perhibeatur. Præterea in libro Confessionum loquitur Augustinus: Omnis affectus, spiritus et natura, proprios habent motus seu modos in cantu, quorum occulta familiaritate excitantur. Melodia igitur, quæ naturali virtute alterat passiones animæ, sic immutare potest hominis dispositionem, quod dispositio illa passiva, qua disponitur ad recipiendam dæmonis vexationem, tolletur, sicque cessabit in homine talis afflictio.
B Amplius, Josephus libro de Judaico bello narrat fuisse in exercitu Titi, obsidentis urbem Jerusalem, virum quemdam, qui per lapidem annulo inclusum, expellebat dæmonia ab obsessis. Postremo, ad idem videtur sacra Scriptura conferre, hoc loco asserens manifeste, quod ad sonitum citharæ recessit dæmon a Saule.
C In oppositum tamen arguitur, quia quum dæmones sint incorporales et spirituales substantiæ, non sunt susceptivæ immutationis ab objectis sensibilibus atque corporeis. Iterum, de diabolo scriptum est, quod non sit potestas super terram quæ comparetur ei.15 Non ergo potest refrenari aut expelli virtute sonorum aut consimilium naturalium rerum. Glossa quoque ex verbis Isidori ait: Non propter citharæ sonum recessit diabolus, sed propter citharæ mysterium, quoniam crucem Christi significat. In cithara quippe est lignum, et chorda superextensa; et lignum exprimit crucem, chorda carnem Salvatoris in cruce distentam: cujus rei significatio, virtus et apprehensio terruerunt diabolum. His rationibus consentiunt multi, dicentes, quod si dæmones essent animalia, corpore aerea, animo passiva, mente rationalia, tempore perpetua, ut dixerunt Platonici, dici posset quod ex melodia, fumo et consimilibus immutarentur et fugarentur; sed quum sint immateriales, sensibilia et corporalia non possunt in eos imprimere.
D Sed objici potest, quod in gemmis sunt miræ et occultissimæ vires imprimentes in animam rationalem, et disponentes eam ad scientiam et virtutes. Denique quamvis sensibilia directe non imprimant in substantias spirituales, tamen dum applicantur ad agendum aliquid circa eas, ipsæ substantiæ tales separatæ cognoscunt vires illorum, ex quarum apprehensione, et secreta ac cœlesti virtute, causantur in eis diversi effectus. Certum est enim, in rebus naturalibus et materialibus esse quamplures vires actionum primarum qualitatum omnino superingredientes, quas ex secretis influentiis atque respectibus cœlestium corporum sortiuntur, in tantum quod vires illæ sunt quodammodo spirituales, prout Guillelmus Parisiensis in libro de Universo, Alkindus quoque astrologus libro de Radiis stellicis docent. Insuper rationabiliter dicitur, quod quum melodiæ habeant vim lætificativam in multis, et multum sibi alliciant audientis attentionem, possunt in arrepticiis et obsessis causare dispositiones et affectiones, per quas minus subjiciantur impressionibus dæmonum, et eorum vexationes minus advertant. Præterea sicut ait Petrus Comestor, physici dicunt, quod harmonia lætum efficit lætiorem, et tristem tristiorem. Verum ex hoc sequi videtur, quod Saul ex sua vexatione mœstus, ex citharizatione fuisset mœstior factus. Ad quod respondetur, quod dictum illud physicorum intelligendum sit de læto et tristi ex complexione, non de tristi ex superinducta vexatione.
Postremo, moraliter docemur ex isto capitulo, quod justi debeant alios moderate deflere, non nimis intense aut diuturne, præsertim propter mala pœnalia, temporaliave adversa:16 imo divino judicio debent se sapienter conformare, certi quia quem Deus spernit, nemo corrigere potest.17 Rursus patet ex isto capitulo, quod ea quæ alios possunt inflammare ad iram, superbiam et persecutiones justorum, caute celanda sint. Ex hoc demum, quod Samuel dixit, Sanctificamini, et venite mecum ut immolem, innotescit, quantum se debeant ad devotionem ac cordis munditiam præparare, qui celebrationi cupiunt interesse, potissime qui volunt communicare. Simili modo ex hoc quod Dominus dixit ad Samuelem, Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus, instruimur non multum ad naturalia dona attendere, sed ad gratiarum charismata, et eos magis diligere, qui virtuosiores esse censentur, neque ob naturalium elegantiam alicui inordinate aut sensualiter affici. Amplius, per Saul a dæmone tribulatum, designatur quicumque iniquus a quo discessit Spiritus Sanctus. Propter quod suis passionibus ac vitiis tanquam dæmonibus agitatur. Per David vero citharistam, notatur quicumque homo devotus, cui Dominus linguam contulit eruditam, ita quod verbis bonis, verbis consolatoriis informatoriisque abundat, per quæ tentatos et passionatos ad relevamen et tranquillitatem perducit, implens illud Apostoli: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis.18 Itemque: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.19 Qui hoc agit, dæmonia multa saluberrime fugat.
Footnotes
-
1 Reg. x, 1. ↩
-
1 Reg. x, 24. ↩
-
Eccl. xix, 23. ↩
-
Joann. VII, 24. ↩
-
I Par. II, 13-15. ↩
-
I Par. xvii, 28. ↩
-
* Samma filii Isai. ↩
-
II Reg. xx, 9. ↩
-
Apoc. II, 23. ↩
-
Prov. XXIV, 12. ↩
-
I Reg. xvii, 33. ↩
-
II Reg. xviii, 15. ↩
-
Num. i, 3. ↩
-
Tob. VI, 8. ↩
-
Job XLI, 24. ↩
-
Sensus moralis. ↩
-
Ecele. vii, 14. ↩
-
Galat. vi, 1. ↩
-
1 Thess. v, 14. ↩
Chapter 32 of 52