Skip to the text

Articulus 32

ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : CONGREGANTES AUTEM PHILISTIIM AGMINA SUA.

DESCRIBITUR hic præclara victoria David de Philistæo. Congregantes autem Philistiim, id est rex et quinque satrapæ

Philistinorum, agmina sua ad faciendum unum totalem exercitum ex particularibus agminibus suis, quibus seorsum præerant satrapæ, in prælium convenerunt in Socho Judæ, id est juxta urbem nomine Socho, pertinentem ad tribum Juda. Fuit autem et alia urbs sic dicta ultra Jordanem, de qua in libro Judicum narratur, Dixit Gedeon ad viros Socho .123 Et castrametati sunt inter Socho et Azeca, id est inter oppida sic vocata. Estque Azeca urbs, usque ad quam Josue percussit exercitus quinque regum.4 In finibus Dommim. Dommim quandoque est nomen civitatis in sorte Judæ, quandoque deserti inter Jerusalem et Jericho situati. Porro Saul et filii Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi : in qua scilicet valle stetit terebinthus, sub qua Jacob infodit absconditque idola domesticorum suorum, ut legitur in Genesi.5 Et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philistiim. Et Philistiim stabant super montem ex parte hac, et Israel stabat super montem alium oppositum ex parte altera; vallisque erat inter eos : et stetit utraque turba in monte, quatenus ex loco illo eminenti impugnaret adversarios contra se venientes per vallem, ita quod montis præsidium habuisset, per quod facilius oppressisset contra se ascendentes.

Et egressus est vir spurius de castris Philistinorum nomine Goliath de Geth urbe Philistiim. Circa hoc in Scholastica fertur historia : Iste dictus est spurius, quoniam natus est de patre ignobili, id est gentili, et nobili matre Judæa. Spurius quippe et hybrida dicitur ignobilis ex patre, quemadmodum manzer et nothus ex matre. Alii dicunt, quod manzer appellatur natus de scorto, spurius de concubina, nothus de adultera. Altitudinis sex cubitorum et palmi. Palmus dicitur sexta pars cubiti. Cubitus vero continet pedem usualem cum medio, quamvis aliqui dicant, quod duos contineat pedes. Porro, qualiter secundum geometricam artem unus cubitus contineat sex cubitos nostros, expositum est super Genesim. Itaque Goliath iste fuit de semine giganteo et giganteæ staturæ.6 Et cassis ærea, id est ferrea, erat super caput ejus : nam æs pro omni metallo accipitur. Nec cassis fieri solet de ære proprie sumpto, sed de ferro. Et lorica hamata induebatur, id est, lorica ferreis laminis cooperta, quatenus imperforabilior esset, nec per ejus foramina pertransiret ensis, sagitta aut spiculum. Hamus autem est ferreum instrumentum, quo pisces capiuntur, et macula seu lamina loricæ : inde hamatum, de hamo factum. Porro pondus loricæ ejus, quinque millia siclorum æris erat; et ocreas æreas habebat in cruribus, et clypeus æreus tegebat humeros ejus. Clypeus ille (secundum quosdam) fuit ferrea lamina, descendens a casside usque ad scapulas, et inter eas in acutum procedens ad muniendum collum, connexionemque armorum capitis et corporis. Hastile autem, id est stipes, hastæ ejus, erat quasi liciatorium texentium : ex quo patet soliditas, fortitudo, complanatio, mobilitas hastæ illius. Est autem liciatorium, lignum circa quod licia involvuntur. Ipsum autem ferrum hastæ ejus, sexcentos siclos habebat ferri, id est, tantæ molis, tantique ponderis fuit. Et armiger ejus antecedebat eum.

B

Stansque clamabat adversum phalangas, id est turbas seu agmina, Israel. Quamvis enim ex toto populo constabat unus totaliter exercitus, distinguebatur tamen ille exercitus per tribus et cuneos. Et dicebat eis : Quare venistis parati ad prælium? quasi dicat, Qualiter audetis vos opponere nobis? seu, Quare vultis generale certamen committere, quum per duellum possit controversia inter nos terminari? Numquid non ego sum Philistæus? tanquam dicat, Utique ego de præclara hac natione et plebe sum Philistinorum, et gigas ac pugil eorum. Et vos estis servi Saul : ideo non deberetis contra nos convenire, qui jam diu dominati fuimus vestri. Eligite ex vobis virum, et descendat de monte in quo statis adversum me, ad singulare certamen in valle hac. Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. Et

C D ait Philistæus :7 Ego exprobravi agminibus Israel hodie, id est, opprobriose et contemptibiliter locutus sum eis, imponendo ipsis, quod sint servi Philistinorum: quod tanto confusibilius eis est, quanto plus de propinquo hoc irrogatum est ipsis. Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. Audiens autem Saul et omnes Israelitæ sermones Philistæi hujuscemodi, id est tam audacia et animosa verba ipsius, seu verba ipsius Goliath tam proceri et fortis, stupebant de altitudine suæ staturæ, et metuebant nimis, propter fortitudinem, audaciam, ferocitatem, et armaturam ipsius, nec quisquam præ timore audebat contra illum duellum assumere.

David autem erat filius viri Ephratæi, id est de Ephrata, quæ alio nomine vocata est Bethlehem, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios :8 computato filio filii sui, ut in præcedentis capituli expositione est tactum; et erat vir in diebus Saul senex ætate et morum maturitate, sagacitateque animi, et grandævus, id est magnæ reputationis et probitatis, inter viros. Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium. Et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertius quoque Sammaa. David autem erat minimus, id est ultimus natu, maximus tamen virtute. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. Præcedenti capitulo dictum est, quod jam ante hæc David factus est armiger Saul : cur ergo non prodiit secum ad prælium ? Respondetur, quod Saul hac vice pepercit ei de hoc, propter adolescentiam ejus, et quia nondum expertus fuerat ejus potentiam in bellicis gestis. In hoc quoque patuit humilitas David, quod post tantam sui apud regem promotionem, acquievit rursus pecora custodire.

Procedebat ergo Philistæus mane et vespere, hoc est, quotidie bis processit modo prætacto ad exprobrandum populo Israel, semel mane, et semel de vespere, et stabat quadraginta diebus. Tot enim diebus uterque exercitus pro majori sui parte mansit in monte, stans et exspectans, ut pars sua adversa primo in vallem descenderet, et sic eam facilius superaret. Philistæus quoque quotidie opportunis horis stetit cum suis.

Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ. Polenta est grana tritici tosta, et manibus confricata, instar grani pilo tusi. Aliqui tamen dicunt, quod polenta sit pulmentum de farina purgatissima factum. Unde legitur in Josue libro : Comederunt de fructibus terræ, et polentam ejusdem anni. Porro ephi, mensura est trium modiorum, juxta modum illius loci ac temporis. Est itaque sensus, Accipe polentam trium modiorum, ut portes eam fratribus tuis. Et decem panes istos; et curre in castra, hoc est, festinanter vade in tentoria seu in agmina Israel, ad fratres tuos tres seniores; et decem formellas casei has deferes ad tribunum, id est, hos decem caseos parvos atque recentes dabis principi, sub quo militant fratres tui, ut se habeat favorabiliter circa ipsos, præcavendo pro posse eorum pericula. Præcepit etiam Isai filio suo David, secundum Josephum, ut tolleret secum pignora fratrum, id est libellos repudii, de quibus in Deuteronomio : quia pergentibus ad pugnandum, erat consuetudo dare uxoribus libellum repudii, ut si infra annos tres non redirent, liceret uxoribus nubere aliis viris. Et fratres tuos visitabis, si recte agant; et cum quibus ordinati sunt, disce.

Saul autem et illi, videlicet fratres David, et omnes filii Israel, in valle Terebinthi pugnabant adversum Philistiim.9 Jam habitum est, quod uterque exercitus stetit in monte, nec generale prælium commiserunt hucusque : quomodo ergo Saul cum omnibus suis pugnavit in valle Terebinthi contra Philistiim? Respondetur, quod quotidie aliqui egrediebantur bellantes, sicque totum a parte denominatur; vel, Pugnabant, id est, ad præliandum se disponebant, et invicem nocumenta aliqua inferebant.

Surrexit itaque mane David, et commendavit gregem custodi, et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, id est sic nominatum: sicque Magala est proprium nomen loci. Vel, ut aliqui dicunt, est nomen commune, significans circulum seu fossatum, quia per gyrum exercitus expedit fieri aliquam fossam, qua contra adversariorum repentinam et improvisam impugnationem muniatur, et aliquo modo tutetur. Et ad exercitum, qui egressus ad pugnam, vociferatus erat in certamine, quemadmodum in congressibus solet vociferatio exhortationis ad prælium fieri. Ex quo constat, quod singulis diebus quidam hinc inde egrediebantur ad pugnam. Direxerat enim aciem Israel; sed et Philistiim ex adverso fuerant præparati. Derelinquens ergo David vasa, id est instrumenta seu modios polentæ et consimilia, scilicet panes et caseos, quæ attulerat: derelinquens, inquam, sub manu custodis ad sarcinas, quia commisit ea alicui custodienda in loco ubi talia custodiebantur, cucurrit ad locum certaminis, quia ultra castra fuerat, et interrogabat si, id est an, omnia recte agerentur erga fratres suos.

Quumque adhuc ille loqueretur eis, scilicet fratribus suis inventis, vel, eis quos interrogavit, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philistæus de Geth, de castris Philistinorum. Et loquente eo, utpote Goliath, hæc eadem verba, quibus ante exprobravit filiis Israel, audivit David exprobratorem illum tam arrogantem. Omnes autem Israelitæ quum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde: id est, nullus eorum audebat contra illum procedere, et unusquisque se elongavit ab illo pro posse; et dixit unus quispiam, id est quidam seu quicumque de populo Israel: Num vidisti virum hunc qui ascendit? Ad explorandum enim Israel ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, id est, Goliath istum occiderit, ditabit rex Saul divitiis magnis, et filiam suam dabit ei uxorem, et domum ejus faciet absque tributo in Israel.10 Hoc jam promulgatum fuit ex imperio regis, antequam David advenerat, ut fortiores ex Israel animarentur spe præmii tanti ad dimicandum adversus Goliath.

Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philistæum hunc, et tulerit opprobrium de Israel? id est, populum Israeliticum per suum triumphum liberaverit ab improperiis et irrisionibus Philistæi istius. Quis est enim hic Philistæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? Ista protulit David zelo fidei et æmulatione justitiæ, atque amore boni communis, et tanquam rex motus est, contemnens impium illum corde magnanimo, quemadmodum scriptum est:11 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Ac si dicat: Infidelis iste idololatra, nimis vilis et detestabilis est ad injuriandum sic plebi fideli verum Deum colenti, cujus injuria in Deum redundat. Denique David tam diligenter inquisivit de mercede victori Goliath præstanda, non quod intuitu terrenæ remunerationis aut amore temporalis honoris, principaliter incitabatur ad pugnandum contra Goliath, sed zelo divini honoris ac boni communis; secundario autem et concomitanter amore præfatæ remunerationis, præsertim quia a Deo etiam movebatur ad hoc. Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Hæc dabuntur viro qui percusserit eum.

Quod quum audisset Eliab frater ejus major, videlicet primogenitus, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, formidans quod David juvenili audacia arriperet contra Goliath conflictum et caderet, et ita ex fraterno amore ira illa manavit;12 et ait: Quare venisti? et quare dereliquisti pauculas illas oves in deserto? quasi dicat: Utilius tibi esset, quod non venisses, ad quem potius pertinet pauculas pascere oves, quam contra gigantem duellum assumere. Ego novi superbiam tuam, qua adspiras ad conjugium filiæ regis. Unde aliqui dicunt, quod Eliab æstimavit ipsum

David ex arrogantia motum, eo quod præ ceteris unctus fuit in regem. Et nequitiam cordis tui, quia ut videres prælium, descendisti, id est, tam malitiosum et nequam te esse cognosco, quod gloriaris in sanguinis effusione, et in bellis secundum se: propter quod et nunc venisti, ut videas talia. Et dixit David: Quid feci? Numquid non verbum est? David prudens et mansuetus adolescens, increpationem acerrimam fratris sui senioris æquanimiter tulit, et commotionem illius cum quadam urbanitate et jucunditate dissimulavit ac pertransivit, dicendo: Quid feci? Numquid non verbum est? ac si dicat: Quo excessu merui tantam correptionem? An non licet mihi modice loqui, et interlocutorie interrogare? Nec adhuc aliud feci nisi quod inquisivi de facto: et interrogatio ista verbum est, non res aut bellum. Cur ergo tantum irasceris super hoc? Et declinavit paululum ab eo ad alium. Dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus eumdem sermonem sicut prius.

Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata sunt verba David in conspectu Saul. Quibus auditis, Saul jussit sibi adduci David. Ad quem quum fuisset adductus, locutus est ei, scilicet Sauli: Non concidat cor cujusquam in eo, id est, nemo vestrum perdat fiduciam aut cadat pavore. Ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistæum. Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philistæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es, id est adolescens, et necdum ad robur virilis ætatis perductus, nec expertus multum in armis. Hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.

Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, id est leo et ursus, ut ex consequentibus constat, et tollebat arietem, id est duos arietes, scilicet quilibet unum, de medio gregis; et persequebar eos et percutiebam, id est, interficiebam eos, eruebamque de ore eorum: quod fuit per supernaturale robur atque auxilium Dei exhibitum

A David. Quocirca scribit Hieronymus, quod David ex hoc concepit audaciam, quoniam Spiritum Sanctum accepit, expertus adjutorium Dei in suffocatione leonis et ursi. Verumtamen ubi et quando hoc factum sit, ignoratur, nec Scriptura hoc docet. Nihilo minus puto quod factum sit, postquam David unctus fuit in regem, quia ex tunc gratia fortitudinis corporalis ac spiritualis data est ei. Imo ex tempore illo cœpit analogicos motus, ardentissimosque affectus habere in Deum, et per sapientiam unitivam ac mysticam theologiam contemplari divina. Et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam interficiebamque eos. Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus. Erit ergo et Philistæus hic incircumcisus, quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi. Quoniam quis est iste Philistæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis? Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu, id est potestate invasioneque, leonis, et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philistæi hujus. Secundum Hieronymum, catholicosque doctores, David ex revelatione divina præscivit se triumphaturum in isto conflictu: ideo verba ista et alia quæ in littera continentur, non solum sunt verba bonæ spei, sed certitudinis absolutæ.

Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit, dando tibi victoriam. Ex hoc aliqui opinantur, quod etiam Saul ex revelatione cognovit, quod David prævaleret. Verumtamen hoc ex verbis istis non sequitur, nec præcedentia verba hoc sonant. Nam statim ante hæc verba dixerat Saul: Non vales resistere Philistæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es. Attamen ex verbis David prætactis saltem concepit quamdam fiduciam. Et induit Saul ipsum David vestimentis, hoc est armis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, etc. Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, cœpit tentare, si posset armatus incedere. Non enim habebat consuetudinem. Ex hoc inferunt quidam, quod David jam fuit vir, ac virilis staturæ. Alioqui Saul non induisset eum arma sua, præsertim quum Saul fuerit magnæ staturæ. Alii dicunt, quod ista fuerunt arma Saul, non quia corpori suo serviebant : sic enim non convenissent ipsi David, eo quod Saul ab humero omnibus emineret ;13 sed quia erant accepta de armamentario regis. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere. Ex hoc videtur, quod erant propria arma Saul. Propter quod David dixit sibi non competere ea, quia et valde gravabant eum. Isidorus etiam et Richardus affirmant, quod David præ ætate et parva statura non poterat portare arma Saul. Ex quo apparet, quod erant propria arma Saulis. Aliam quoque tangit rationem, subdendo : quia non consuetudinem habeo, esse et ire in armis. Et deposuit ea, et tulit baculum quem semper habebat in manu, hoc est virgam seu baculum suum pastoralem, quem omni tempore opportuno consuevit habere in manibus, dum gregem pascebat. Vel, Semper, quia illum habebat consuetudinarie in manu, et non alium. Et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, id est saxa clara, rotunda, et plana, non angulata, quoniam talia saxa rectius celeriusque moventur, dum projiciuntur ; et juxta ripam torrentis, vel in fundo siccato jacebant ; et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, in qua victui necessaria deportavit, dum exivit cum grege ad pascua, et fundam manu tulit, et processit adversum Philistœum.

Ibat autem Philistœus, incedens et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. Quumque inspexisset eum Philistœus, et vidisset David, despexit eum. Erat autem adolescens rufus et pulcher adspectu. Et dixit Philistœus ad David : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? quasi dicat : Stultissime agis, quod inermis contra me, quasi contra canem venis cum baculo, non cum ense, quum ego non sim canis, sed fortissimus expertissimusque pugnator. Et maledixit Philistœus David in diis suis, hoc est, per invocationem et virtutem deorum suorum imprecabatur ipsi David mala pœnalia. Dixitque ad David : Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ. Dixit autem David ad Philistœum: Tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti hodie. Et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te. Et dabo cadavera castrorum Philistiim hodie volatilibus cæli et bestiis terræ, ut sciat omnis terra, quia est Dominus Deus in Israel; et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus. Ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.

Quumque surrexisset Philistœus, et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David, et occurrit ad pugnam ex adverso Philistœi. Et misit David manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens, percussit eum in fronte. Et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram. Ex hoc apparet, quod uno jactu David occidit Goliath. Magister tamen in historiis dicit, quod in eodem vulnere percussit Philistœum secundo lapide, deinde et tertio, ita quod tertio jactu et saxo illum dejecit. Unde et glossa quædam super Matthæum disseruit, quod sicut David vicit Goliath tribus lapidibus, sic Christus diabolum tribus tentationibus. Præterea quæritur, qualiter potuit David Goliath capite armatum, in fronte contingere. Ad quod quidam Judæi respondent, quod ferrum galeæ cessit lapidi miraculose. Alii dicunt, quod galea circa frontem fuit discooperta. Hinc in Scholastica fertur historia : Fabulantur quidam Judæi, quod ferrum galeæ et loricæ obsequium præstitit Deo, locum dans lapidi, ut intraret ad hominem occidendum. Propter quod circumcisio deinceps facta est cultello ferreo, quæ prius fiebat petrino. Hæc ibi. Prævaluitque Da- vid adversum Philistœum in funda et lapide, percussumque Philistœum interfecit. Quumque gladium non haberet in manu David, cucurrit et stetit super Philistœum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua, et interfecit eum Goliath gladio suo, quem de vagina extraxit, præciditque caput ejus.14

Videntes autem Philistœi quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt. Et consurgentes viri Israel et Juda, vociferati sunt, et persecuti sunt Philistœos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philistiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron. Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philistœos, invaserunt castra eorum, id est, bona eorum quæ reliquerunt in tentoriis, diripuerunt. Assumens autem David caput Philistœi, attulit illud in Jerusalem, non hac vice, sed postea diu quando Jebusæos in arce Jerusalem habitantes voluit perterrere, ut dicitur. Unde ad incutiendum eis timorem, monstravit eis caput gigantis, quem divina prostravit virtute. Nam illi in fortalitii sui firmitate gloriabantur. Arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. In Hebræo, ut dicitur, non habetur, Suo; sed simpliciter, In tabernaculo: idcirco exponitur de tabernaculo Domini, in quo, in signum divinæ victoriæ, posuit arma illa. Unde et postea accepit ab Achimelech pontifice ensem Goliath. Vel forsan ad tempus posuit ea in domo sua, deinde in tabernaculo.

Eo autem tempore quo vidit Saul egredientem David contra Philistœum, ait ad Abner principem militiæ suæ: De qua stirpe descendit hic adolescens? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi, id est, quam verum est, quod tu, domine rex, vivis, tam verum est, quod istud ignoro. Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer. Quumque regressus esset David, percusso Philistœo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philistœi in manu habentem. Et ait ad eum Saul: De qua progenie es tu, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum. Hoc Saul toties tamque sollicite interrogavit non solum ex admiratione tam strenui facti, sed specialiter, quoniam filiam suam promisit dare victori Goliath; et quum esset valde superbus, anxius erat, ne cogeretur eam dare uxorem ignobili; sed cognito quod David esset de nobilissima tribu Juda, et filius Isai viri famosi ac nobilis, fuit gavisus atque contentus. Præterea mirum apparet, quod nec Saul nec Abner cognovit ipsum David, quum tamen non diu ante multis diebus fuerit in regis palatio, imo in regis adspectu. Ad quod quantum ad Saul, datur responsio, quod ex frequenti sua exagitatione a spiritu malo, factus fuit modicæ debilisque memoriæ, et vis ejus imaginativa fuit non parum impedita a sua cognitione. Atque ut Glossa tangit ex verbis Augustini, interim quod David a Saul recesserat, creverat sua barba, quam nec Judæi tunc abradebant: ideo cito immutavit dispositionem apparatumque vultus. Insuper Saul et Abner fuerant quotidie in multis et arduis occupati, propter quod particularis personæ poterant faciliter oblivisci: imo de Abner probable est, quod propter bella undique imminentia, raro fuerit domi, et ita raro aut nunquam viderat ipsum David in regis palatio.

C Postremo, quia in isto capitulo facta est mentio de David et Goliath duello, oritur quæstio, an duellum sit licitum: et videtur quod imo, auctoritate Scripturæ istius et sancti David exemplo. Præterea sancti principes, ut Carolus Magnus, et sanctus Ludovicus, duella sustinuisse et approbasse videntur. Amicus quoque optimus miles, pro Amelio suo carissimo assumpsit duellum. In oppositum est doctrina Ecclesiæ, et jura quamplura.

D Et respondendum, quod secundum Ostiensem, Gaufredum, Durandum ac alios, duellum proprie est bellum duorum contra se invicem pro veritatis ostensione assumptum, ita ut qui vicerit, justus appareat; qui victus fuerit, reus putetur : et istud duellum, dicitur omnino esse illicitum etiam inter vulgares. Nam quamvis David cum Goliath duellum inierit, non tamen est hoc sumendum pro lege : quia ut Hieronymus ait, privilegia paucorum communem legem non faciunt. David quoque ex dispensatione et revelatione divina hoc fecisse credendus est. Ideo vero illicitum est, quia est contra illud præceptum, Non tentabis Dominum Deum tuum. Verumtamen alii quidam distinguunt, quia aut offert quis duellum, aut suscipit.1516 Et si offert aut suscipit, aut suscipit illud sponte, aut judicis auctoritate et injunctione. Itaque dicunt eos peccare mortaliter, qui offerunt aut suscipiunt duellum spontanee; eos vero excusari a culpa, qui suscipiunt illud judice sententiante, quum aliter nequeant periculum corporis sui aut rerum suarum damna evadere. Tertia demum est opinio dicentium, quod omnes isti peccant mortaliter, quamvis non æque enormiter, quoniam culpa ejus qui invite suscipit illud judice judicante, extenuatur pro magna parte; deinde plus peccat, qui sponte suscipit illud; maxime vero, qui præbet. Similiter peccant mortaliter judices illud fieri judicantes, et assessores qui ad hoc consilium, auxilium aut favorem impendunt. Secundæ autem opinioni prætactæ magis consentit Guillelmus, dicens eam rationabilem esse, præsertim dum innocens accusatur ad mortem : qui si duellum sibi oblatum recuset, statim suspendetur. Nam durum videtur tenere, quod talis potius teneatur permittere se suspendi, quam se defendere in duello. Nec talis videtur Deum tentare, quum propter necessitatem vitæ id faciat. Etenim dum humanum deest subsidium, potest homo confugere ad divinum.

Insuper advertendum, quod duellum quandoque communius sumitur, utpote pro singulari bello unius cum alio, sine divini præstolatione auxilii, sed ut per fortitudinem, artem aut fortunam terminetur inter aliquos controversia civilis aut criminalis. Et de hoc duello iterum aliqui dicunt, quod in nullo casu sit licitum, nec ex parte præbentis, nec ex parte judicantis, neque ex parte suscipientis : quia intentio taliter duellantium, est interficere adversarium suum, quod nulli privatæ personæ est licitum. Ad quod videtur valere illud Augustini in libro de Libero arbitrio : Quomodo arbitrandum est, hos carere libidine, qui pro rebus his gladiantur, quas amittere possunt inviti? Verum ista positio aliis nimis dura videtur. Ideo dicunt, quod si appellato de duello, negetur alia probatio ac appellatio, possit se licite defendere duellando, tam in causa criminali pro sua vita tuenda, præsertim si innocens sit, quam in causa civili pro suis rebus : quoniam sicut licet alicui pugnare pro corporis sui defensione, ita pro rerum suarum conservatione.

Ad instantiam vero præhabitam dicunt, quod in tali duello directe intenditur propriæ vitæ seu rei suæ defensio, per accidens autem, adversarii interfectio; et de judicis auctoritate id facit, qui ad duellum est appellatus. Asserunt tamen isti, quod appellans ad duellum, et judex auctoritatem aut licentiam ad hoc præstans, semper mortaliter peccant. Ad prætactam quoque Augustini auctoritatem respondent, quod loquitur inquisitive, non determinative. Sed quoniam juxta præinducta, aliqui principes justi leguntur admisisse aut concessisse duella, aliqui opinantur, quod duella in aliquo casu a judice possunt sine peccato permitti, sicut dum nobiles superiorem habentes, inter se movent guerram, et terras suas ac subditos mutuo vastant igne et ferro, unusque illorum alium coram superiore provocet ad duellum, et alius mox suscipiat illud, superior quoque probabiliter æstimet, quod præfata subditorum et innocentium vastatio, per duellum valeat terminari, non videtur peccare tale duellum permittendo : quia habenti curam communitatis, licitum est interdum permittere mala minora, ut vitentur majora.

Hanc opinionem refert et sequitur Lyra, et addit : Huic dicto videtur concordare

Thomas in sua Summa, dicendo, quod quando in duello non exspectatur aliquis miraculosus eventus, ut in proposito, tale duellum propinquat ad communem sortium rationem, quibus in aliquibus casibus uti est licitum. Hæc Lyra. Quocirca dubitatio aliquantula oritur, cur more solito non alleget magis determinate, ubi Thomas hoc dicat. An quia non occurrebat memoriæ, vel forsan ex alia causa? Itaque advertendum, quod Thomas in secunda secundæ, quæstione 95, sic scribit: Judicium ferri candentis seu aquæ ferventis, propter percipiendam alicujus occulti notitiam, est illicitum. Primo, quoniam ordinatur ad manifestandum secreta quæ divino judicio reservantur. Secundo, quia non est divina auctoritate sancitum. Hinc in decreto Stephani Papæ prohibetur, ac superstitiosum vocatur. Et est partim simile de duello, præsertim si pugiles sint multum dissimiles virtute corporali aut arte. Alias minus illicitum esset, eo quod non exspectetur ibi miraculosus effectus, sed magis pertineat ad communem rationem sortium. Hæc Thomas. In cujus verbis non habetur, quod in præhabito casu duellum licite permittatur a judice, sed quod in casu prætacto sit minus illicitum. Ex quo sequi videtur, quod secundum eum etiam in tali casu illicitum sit.

Hæc tamen recitative scripsi, non declinando assertive ad unam positionem istarum potius, quam ad aliam. Verumtamen quantum ad propositum pertinet de duello sancti David, videtur quod sponte inire duellum contra adversarium fidei, pro fidei defensione, et ad removendum nominis divini blasphemiam, aut contra tyrannum et publicum hostem totius communitatis, pro defensione boni communis, sit licitum atque laudabile: et ita operatus est David. Sic quoque fecisse legitur Heraclius imperator.

Footnotes

  1. * Socoth ↩

  2. Judic. vm, 5. ↩

  3. Josue xv, 35. ↩

  4. Josue x, 10. ↩

  5. Gen. xxxv, 4. ↩

  6. Gen. vi, 15. ↩

  7. * aiebat ↩

  8. 1 Reg. XVI, 1. ↩

  9. Cf. Hist. Scholast. ↩

  10. Deut. XXIV, 1-5. ↩

  11. Ps. xiv, 4. ↩

  12. 1 Reg. xvi, 6. ↩

  13. 1 Reg. x. 23. ↩

  14. 1 Reg. xxi, 9. ↩

  15. Matth. iv, 7. ↩

  16. Deut. vi, 16; ↩

Chapter 33 of 52