Articulus 34
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI: ET FACTUM EST QUUM COMPLESSET LOQUI AD SAUL.
GESTA sancti David hic plenius recitantur, et qualiter prosperitatibus ejus adversitates mox admisceri cœperunt; specialiter, cur et qualiter odium regis incurrit, et multa sustinuit ab eodem. Et factum est quum complesset David loqui ad Saul verba in præcedenti capitulo scripta, anima Jonathæ colligata est animæ David ferventissimæ et indissolubilis vinculo dilectionis, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.1 Per hoc quod dicitur, Anima Jonathæ colligata est animæ David; et rursus, Dilexit eum quasi animam suam: insinuatur, quod ista dilectio fuit sincera et spiritualis: nihilo minus fuit socialis, sed ad caritatem sanctam referebatur. Tullitque eum Saul in die illa, id est, Saul accepit ipsum David secum tanquam strenuissimum militem, ut secum maneret de cetero; et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.2 Istud duravit ad tempus, quousque concepit contra David rancorem.
Inierunt autem David et Jonathas fœdus, id est inviolabilis amicitiæ pactum, adstringendo se invicem primo per verba ad perpetuam, socialem et familiarem dilectionem, et forsan juramento aut promissione firmaverunt hoc pactum. Jonathas quoque in signum tantæ dilectionis egit quod subditur: Diligebat enim eum quasi animam suam. Nam exspoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, forsan superius, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. Per hoc quod in fine hujus clausulæ fertur, Et usque ad balteum, datur intelligi, quod istud quod narratur de gladio et arcu ac balteo, intelligendum sit inclusive. Itaque dedit Jonathas Davidi vestimenta sua et arma, innuens quod reputaret eum quasi se ipsum. Amicus etenim, præsertim tam carus, est alter ipse. Et item ad insinuandum, quod David dignus esset amictu armaturaque filii regis. Et rursus hæc fecit, quia amicis omnia solent esse communia. Item, quia jam habiturus fuit suam sororem in conjugem. Præterea, amor fundatur in quadam similitudine: nam omne animal diligit simile sibi; amicitia vero in quadam communione. Itaque Jonathas vir inclytus atque magnanimis, et laudabiliter bellicosus ac fortis et juvenis pulcher, et præclaræ complexionis ac optimæ indolis, et naturaliter affectuosus, videns ipsum David in cunctis sibi tam convenientem et similem, concepit repente ad eum tam maximam amicitiam et amorem, quæ præcipue fundabatur in bono honesto. Talis quoque dilectio singulariter fulsit et arsit in viris evangelicæ legis, Amelio et Amico, quorum præclarissimi actus habentur.
Egrediebatur quoque David ad omnia, scilicet ad quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat, id est, se ipsum ad omnia illa cum circumspectione et discretione movebat. Posuitque eum Saul super viros belli, id est, bellatoribus præcipuis eum præfecit: tamen sub Abner, et quibusdam, non omnibus; et acceptus erat in oculis universi populi Israel, maximeque in conspectu famulorum Saul, id est specialium et domesticorum satellitum, bellatorumque Saul. Erat enim David in naturalibus eminenter bene dispositus et valde amabilis atque affabilis, strenuus quoque et victoriosus, ac fideliter quærens bonum commune, et laboriose desudans pro illo. Tales autem rei publicæ tam utiles, valde amantur communiter.
Porro quum reverteretur David percusso Philistœo, et ferret caput ejus in Jerusalem. Istud (ut tactum est) non fuit statim post occisionem Goliath, sed postea diu. Siquidem sicut jam patuit, post occisionem Goliath David fuit pacifice multis diebus in domo Saulis. Egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israel, id est, de principalibus urbibus regni exierunt feminæ quædam in musicis tritæ, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis lœtitiæ: quia suo sono pariebant audientibus jucunditatem, et ipsæ feminæ ex lætitia luserunt in eis; et in sistris. Sistrum dicitur genus tubæ, seu aliud instrumentum, quod percussum, gignit sonum ut tympanum vel cymbalum. Et præcinebant mulieres, ludentes atque dicentes, nam simul ore cantabant, et manu in instrumentis illis ludebant: Percussit Saul mille, et David decem millia. In Scholastica historia recitatur, quod mulieres præcinebant, Percussit Saul mille; et virgines respondebant, Et David decem millia. Verumtamen textus magis videtur innuere, quod totum istud præcinebant feminæ illæ: quo facto, virgines totum repetierunt, ut fieri solet in cantilenis, quæ de bellorum exitibus ac triumphis solent componi. Præterea dicitur David decem millia percussisse, vel quia principalior causa fuit occisionis Philistinorum quam Saul: siquidem Goliath vincendo, fuit causa quod universi Philistæi fugerunt; vel, quoniam ipsum trucidavit Goliath, qui pro decem millibus reputabatur propter fortitudinem suam, secundum quod infra secundo libro habetur de David:3 Tu unus pro decem millibus computaris.
Iratus est autem Saul nimis, id est indignatus, eo quod servus suus excellentius laudabatur quam ipse, et displicuit in oculis ejus interioribus iste sermo, id est, intellectui suo displicens fuit cantus ille, dixitque: Dederunt David decem millia, hoc est, dejectionem decem millium Philistinorum adscripserunt ipsi David, et mihi mille dederunt. Quid ei superest, nisi solum regnum? id est, hoc sibi præcipue videtur restare, ut promoveatur in regem. Itaque Saul ambitiosus timuit regno privari; sciensque sibi per Samuelem prædictum, quod Dominus alium ipso meliorem elegisset in regem, protinus cœpit suspicari, quod David is esset.4 Hinc concepit contra eum invidiam, quæ est dolor de prosperitate alterius, in quantum illa concipitur, ut minorativa seu impeditiva proprii præconii seu honoris: et quanto is cui quis invidet plus prosperatur, et ceteris melius placet, tanto miser invidus magis intra se cruciatur. Sicque contigit misero huic Saul, ut infra in textu docetur. Non rectis ergo oculis Saul adspiciebat David a die illa, et deinceps. Hoc quidam de corporalibus intelligunt oculis, quoniam invidi eos quos odio habent, solent ex obliquo respicere, quum graves eis sint ad videndum. Potest quoque de interioribus accipi oculis, qui in Saule erant infecti invidia: ideo perverse judicavit de David, nec recto, sed erroneo cordis intuitu ipsum consideravit.
Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus, puta diabolus a bono Deo creatus, sed voluntarie impius, Saul, et prophetabat in medio domus suæ, id est, more arrepticiorum protulit aliena, et instar prophetantium loquebatur quasi de rebus secretis, ut exponit Hieronymus. Sicque, Prophetare hic improprie sumitur, quum prophetia sit donum Spiritus Sancti, non maligni. David autem psallebat manu sua in cithara, sicut per singulos dies facere consuevit, quando Saul affligebatur a spiritu nequam. Tenebatque Saul lanceam, et misit, id est extendit, eam ad perfodiendum David, putans quod configere posset David, id est transfigere, cum pariete, ita quod lancea pertransiens corpus David, intraret quoque parietem, et ei affigeret ipsum David. Et David declinavit a facie ejus secundo. Nam et ante hanc horam semel recessit a Saul, redeundo ad proprium patrem instante bello, de quo habetur præcedenti capitulo. Sed quia ille recessus fuit alterius rationis ab isto, nam fuit spontaneus, iste vero ex timore et quasi coactus; ideo quidam exponunt istud, quod Saul hac die nisus est bis ipsum David perfodere, et ideo bis se retraxit ab illo: sicque exponit Rabbi Paulus.
Et timuit Saul ipsum David, id est, regnum timuit esse transferendum a se ad David ac posteros ejus, eo quod Dominus esset cum eo per gratiam copiosam ac multiformem, et a se recessisset. Amovit ergo Saul eum a se, id est a sua præsentia, quia ex odio eum invite vidit, non tamen a suo palatio, et fecit eum tribunum super mille viros, id est chiliarchum seu millenarium: quod fecit perversa intentione, ut scilicet David cum illis contra Philistæos congrediendo, occideretur. Et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. In omnibus quoque viis suis David prudenter se agebat, et Dominus erat cum eo. Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cæpit cavere eum.5 Omnis autem Israel et Juda diligebat David. Ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major, id est senior, nomine Merob, ipsam tibi dabo uxorem; tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini*, id est, hoc tantum requiro a te, ut strenue prælieris, quatenus scilicet desiderio primogenitæ filiæ meæ exponas te periculis præliorum incaute, et cadas.* Saul autem reputabat dicens : Non sit manus mea in eo, sed sit super eum manus Philistinorum. Ait autem David ad Saul*, non tantum conjugium recusando, sed comparatione regalis fastigii se urbane humiliando:* Quis ego sum? aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? quasi dicat, Nec ratione personæ meæ, nec ratione vitæ, nec ex parte cognationis dignus sum tanto connubio: quod aliquo modo potuit verificari, secundum quod locutiones ex humilitate prolatæ, solent secundum aliquam considerationem veræ censeri. Absolute tamen loquendo, David erat dignissimus matrimonio illo, et suo contra Goliath triumpho promeruit illud. Factum est autem tempus quum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor : sicque in hoc violavit Saul, quod ipsi David promisit. Causa tamen hujus mutationis non exprimitur in hoc loco.
Dilexit autem David Michol filiam Saul alteram. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philistinorum, id est occasio ruinæ et mortis. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie. In Hebræo, ut dicitur, non habetur, In duabus rebus, sed, In duabus gener : ut sit sensus, In ambabus filiabus meis eris nunc gener meus, quia primogenitam habuisti, quantum ad sponsalia, et nunc aliam habebis sponsam et conjugem. Vel, In duabus rebus, id est pro interfectione Goliath, et pro præputiis Philistinorum, quæ requiram a te, obtinebis in conjugium filiam meam. Verumtamen Hieronymus dicit, duas res fuisse centum præputia Philistinorum, quæ David prius dederat Sauli pro filia ejus Merob, atque ducenta præputia, quæ dedit pro Michol. Et mandavit, id est præcepit, Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, id est me quasi nesciente, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te. Nunc ergo esto gener regis, quatenus eis hoc dicentibus, rege non audiente, David plus crederet, quod dicerent hoc sincere, non adulatorie. Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David : Num parum vobis videtur, esse generum regis ? quasi dicat, Magnum est. Ego autem sum pauper vir et tenuis : pauper in substantia, tenuis in potestate. Ac si dicat : Facultatibus et potentia impar sum, et vix habeo dona quæ in tali conjugio sponsus solet dare sponsæ et propinquis ipsius. Et renuntiaverunt servi Saul, dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David.
Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex necesse sponsalia, nisi tantum centum præputia Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis, id est, alia munera a David non exigo, nisi ut centum Philistæis abscidat eorum præputia, et mihi præsentet ac numeret ea. Triplici causa petiit Saul istud. Primo, quia præcipue odiebat Philistæos, tanquam sibi molestiores. Secundo, quoniam Philistæi maxime horruerunt et contempserunt circumcisionem, ideo pro majore eorum afflictione et confusione voluit eos sic circumcidi. Tertio, ut certus esset quod percussisset Philistæos, non Israelitas, quibus jam abscisa erant præputia. Porro Saul cogitabat David tradere in manus Philistinorum. Quumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. Et post paucos dies surgens David abiit in Accaron cum viris qui sub ipso erant; et percussit David cum viris suis ex Philistiim ducentos, et attulit præputia eorum, et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem, tamen invite, ut Magister in historiis ait. Et vidit Saul et intellexit, quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul, diligebat eum; et Saul magis cœpit timere David. Factusque est Saul inimicus David cunctis diebus, id est usque ad mortem suam. Et egressi sunt principes Philistinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David, quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
Footnotes
Chapter 35 of 52