Skip to the text

Articulus 35

DE SPIRITUALITATE EJUSDEM CAPITULI OCTAVIDECIMI.

DAVID pene in omnibus est evidens Christi figura. Saul vero typum gerit principum Judæorum, Scribarum et Pharisæorum. Jonathas autem significat electissimos illos Judæos, qui Christo inter Israelitas corporaliter conversanti familiariter adhæserunt. Itaque Factum est quum complesset David loqui ad Saul, anima Jonathæ colligata est animæ David: id est, dum Christus sermocinatus fuisset superioribus ac senioribus Judæorum, Apostoli ceterique discipuli ac feminæ sanctæ, totis præcordiis cœperunt diligere Salvatorem, admirantes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ipsius.1 Nam loquebatur sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi, et ea quæ docuit, in primis opere excellentissime adimplevit.23 Testimonia quoque quæ prædicavit, credenda comprobavit per innumerabilia gloriosa miracula. Quemadmodum etiam Jonathas se ipsum totaliter exuit, vestesque suas et arma

Matth. xix, 27.

Joann. xvii, 4.

Ibid. viii, 46.

Luc. vii, 16.

Ibid. iv, 30; Joann. x, 39. præstituta

Joann. xii, 19.

Ibid. xi, 47, 48. tradidit David, sic præfati discipuli omnia sua propter Dominum reliquerunt. Rursus, David se in cunctis prudenter agendo, et omnia sibi commissa strenue expediendo, Christum præfiguravit, qui loquitur Patri: Opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem; qui se in cunctis sapientissime et irreprehensibiliter egisse protestans, dixit Judæis: Quis ex vobis arguet me de peccato?

Insuper, per mulieres quæ cecinerunt in choro, Percussit Saul mille, et David decem millia, intelliguntur animæ devotæ ex Judaismo conversæ, quæ dixerunt de Christo: Propheta magnus surrexit in nobis. Istæ professæ sunt, quod Christus decies plures convertit ad Dominum, et saluberrime mortificavit atque correxit, quam sacerdotes, Scribæ et Pharisæi. Hinc pontifices, seniores, Scribæ et Pharisæi inexstinguibile odium conceperunt in Christum. Et quanto Filius Dei in sapientia, eloquentia, sanctitate, fama, miraculis gloriosior et eis excellentior fuit, tanto invidiosius persecuti sunt eum, cupientes eum transfodere: quorum rabiem Christus interdum patientissime declinavit, seque abscondit, quousque hora suæ passionis desuper præstita*, fuit impleta. Iterum, sicut furente Saule, David psallebat ut illius mitigaret insaniam; sic furentibus contra se præfatis Judæis, Salvator mundi sapientissimæ prædicationis cecinit melodiam, divinorumque operum magnificentiam demonstravit, ut vel sic converterentur ad fidei veritatem. Ipsi vero, tanquam phrenitici insanientes in medicum, ipsum transfigere sunt conati. Præterea, sicut David in omnibus prospere peragente, et omnibus complacente, Saul timuit eum, dicens, Quid ei superest, nisi regnum? sic Christo quotidie crescente in fama et ostensione sapientiæ ac virtutum, timuerunt principes Judæorum, dicentes: Videtis quia nihil proficimus. Ecce totus mundus abiit post eum. Itemque: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Quemadmodum etiam Saul, quantum in se fuit, tradidit David in manus Philistinorum; sic præfati Judæi Christum tradiderunt manibus paganorum, Pilato et satellitibus ejus Romanis.*

Matth. xxvii, 2, 27.

Sensus moralis.

Moraliter in isto capitulo docemur caritatem, prudentiam, obedientiam, patientiam, fortitudinem, fidelitatem, humilitatem et fructuositatem electi David, in quibus omnibus ipsum imitari debemus: quod ad præsidentes potissime pertinet, ut inter eos eorumque subditos, sit fervens inviolabilisque dilectio, et ipsi coram subditis suis prudenter et exemplariter intrent et exeant, sintque in cunctis virtutibus fructuosi. Præterea, sicut David promptissime obedivit Sauli, et nihilo minus tot ab illo toleravit adversa, nec tamen mala, sed bona rependit pro malis, et impio illi cessit humiliter; ita et nos superioribus nostris fideliter obtemperemus. Quod si aliquando grave aliquid intulerint nobis corripiendo aut disciplinando, etiam absque nostris demeritis, totum hoc æquanimiter patiamur, et illis humiliter deferamus; atque in universis prudenter agamus nos, omnia ordinate ac decenter agentes, et per discretionem dirigamus omne obsequium nostrum, et taliter conversemur, ut omnis Israel, id est omnes proximi et domestici nostri, nos diligant. Postremo, sicut David et Jonathas fœdus amicitiæ inierunt, sic volenti in Christo proficere, expedit fidelem, sincerum, virtuosum et familiarem amicum habere, quatenus se invicem caritative corripiant, exhortentur, juvent et dirigant semper. Nempe, ut Ecclesiasticus asserit: Amicus fidelis, protectio fortis. Qui invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio; et non est digna ponderatio auri et argenti, contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis; et qui metuunt Dominum, inveniunt illum. Ad hanc amicitiam in bono honesto fundatam exigitur, ut unus in alio nequaquam dissimulet malum culpæ, nec aliquid contrarium virtuti optet ab alio, nec propter alium agat quidquam iniquum. Ideo in Ec-

I Cor. xiv, 40.

Eccl. vi, 14-16. clesiastico dicitur: Noli fieri pro amico, inimicus proximo. Si ergo videris amicum tuum cum alio quocumque contendere, non eum adjuves contendendo, imo a contentione averte eumdem. Innotescit demum ex præinductis, quod frequenter hi qui specialibus et eminentioribus gratiæ donis ornantur, plures habeant æmulos et persecutores: in quo patientes exsistere debent, nec extolli, nec alios aspernari.

Footnotes

  1. Luc. IV, 22. ↩

  2. Marc. I, 22. ↩

  3. Matth. VII, 29; ↩

Chapter 36 of 52