Articulus 36
ELUCIDATIO CAPITULI NONIDECIMI: LOCUTUS EST AUTEM SAUL AD JONATHAN FILIUM SUUM.
VITIA interiora quibus non statim resistitur, crescunt paulatim, et tandem sic invalescunt et sæviunt, ut amplius intus latere non queant, sed per verba et facta iniqua erumpant forinsecus. Sic contigit Sauli, qui quum sanctum David per occulta machinamenta non potuisset occidere, cœpit eum persequi manifeste, nec odium suum in David, ab intimo David amico quivit abscondere. Sic peccata faciunt miserrimum hominem insanire, ut jam nec Deum nec homines erubescat aut vereatur. Hoc totum in isto monstratur capitulo.
Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos speciales domesticos, ut occiderent David. Putavit Saul, quod Jonathas magis eligeret David, quamvis amicissimum virum atque sororium, trucidare, quam se patrem suum offendere. Non enim consideravit bonitatem et æquitatem filii sui. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde. Et indicavit Jonathas David, dicens: Quærit pater meus occidere te per me et suos ministros. Quapropter observa te, quæso, mane, id est, diligenter custodi te, et manebis clam, id est occulte, et absconderis, id est, abscondes te, ita ut nemo præter me sciat quo lateas. Ego autem egrediens cum patre meo de urbe in agrum, stabo juxta patrem meum in agro, in quo Saul egredi consuevit gratia spatiandi, vel ad consiliandum, ubicumque fuerit, id est in quocumque loco invenero patrem meum melius dispositum ad acquiescendum persuasionibus meis, videlicet tempore opportuno quum fuerit tranquillus et lætus; et ego loquar de te ad patrem meum, et quocumque videro patrem meum velle circa te, nuntiabo tibi in loco tuæ absconsionis, ad quem veniam ad te.
Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum, dixitque ad eum: Ne pecces, rex, in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde; et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philistæum, hoc est, grandi periculo exposuit vitam suam, ineundo duellum contra Goliath. Et quamvis David ex revelatione præscivit se triumphaturum, tamen quantum ad exteriorem apparentiam, judiciumque humanum, fuit res plena periculo. Et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli. Vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David qui est absque culpa? Quod quum audisset Saul, placatus voce, id est rationabili et pia persuasione, Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur ex meo præcepto. Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba hæc. Et introduxit Jonathas ipsum David ad Saul, et fuit ante eum sicut erat heri et nudiustertius. Nudiustertius, componitur ex nunc et dies ac tertius: quasi, Nunc est tertius dies. Sed hic indeterminate accipitur pro tempore præterito.1
Motum est autem rursum bellum inter Philistæos et Israelitas, et egressus David, pugnavit adversum Philistiim, percussitque eos David plaga magna, et fugerunt a facie ejus ceteri qui non erant percussi. Et factus est spiritus Domini malus in Saul. Sedebat autem in domo, et tenebat lanceam. Porro David psallebat manu sua. Nisusque est Saul configere David lancea in pariete: quia ex victoria quam vir sanctus obtinuit, motus fuit contra eum rancore, quum tamen pugnasset pro eo. Et declinavit David a facie Saul. Lancea autem casso vulnere perlata est in parietem: id est, Saul non tangendo David, impegit lanceam suam in parietem absque vulneratione ipsius David; et David fugit in domum suam, et salvatus est nocte illa, id est, per fugam evasit mortem in nocte, in qua Michol per fenestram eum deposuit, sicut in textu, qui planus est, recitatur.
Misit ergo Saul satellites suos nocte in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod quum annuntiasset David Michol uxor ejus, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris; deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. Tulit autem, id est accepit, Michol statuam, id est ligneum aut saxeum simulacrum hominis, et posuit eam super lectum, videlicet inter linteamina, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, id est supra caput statuæ, ad repræsentandum capillos David, sicut statua repræsentavit caput ipsius:2 sic et Rebecca pelliculas hœdorum circumposuit manibus Jacob; et operuit eam vestimentis. Stravit etenim lectum quasi infirmantis, et (ut in historiis ait Magister) opertoriis supposuit jecur capræ adhuc calidum et spirans seu fumans, ad exprimendum similitudinem anhelantis. Misit autem Saul apparitores, id est ministros quorum officium fuit trucidare maleficos, qui raperent, id est comprehenderent, David. Primo quippe misit satellites ad obsidendum David in propria domo, quatenus mane egredientem occiderent. Quumque non egrederetur, misit lictores qui caperent eum in domo sua. Et responsum est, quod ægrotaret. Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. O quanta iniquitas et quanta crudelitas, sic afflicto et innocenti addere afflictionem! Quumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus. Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse David locutus est mihi, dicens: Dimitte me, id est, per fenestram depone me, alioqui interficiam te. Hoc dixit ad satisfaciendum patri suo, fuitque officiosum mendacium, quoniam ipsamet Michol virum suum intime amans, persuasit ei ut fugeret.
David autem fugiens, salvatus est. Et venit David ad Samuel in Ramatha urbem, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth, id est in colle sic dicto, qui fuit in Ramatha, in quo colle erant mansiones prophetarum. Nuntiatumque est Sauli a dicentibus: Ecce David est in Naioth in Ramatha. Misit ergo Saul lictores, id est carnifices, ut raperent David. Qui quum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, id est Deum laudantium seu prophetica cantica psallentium; et forsan quidam eorum spiritum prophetiæ habebant; et Samuelem stantem super eos, id est præsidentem eis ac dirigentem, factus est etiam in illis Spiritus Domini. Spiritus Domini, est Spiritus Sanctus, qui non est creatus nec factus, sed a Patre et Filio immanenter æternaliterque procedens, coæternus, coæqualis et consubstantialis utrique. Sed dicitur factus in homine, quando aliquid gratiose operatur in eo. Factus est ergo in istis Spiritus Dei, id est, Spiritus Dei per spiritualem quamdam devotionem cœpit esse in eis absque sua, sed non sine illorum mutatione. Et prophetare cœperunt etiam ipsi, id est, Deum laudare, et verba prophetarum depromere cœperunt. Quod quum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios; prophetaverunt autem et ipsi. Et rursum misit Saul tertios nuntios, qui et ipsi prophetaverunt.
Et iratus iracundia vitiosa Saul, tanquam obstinatus in pravitate, qui de gratiosis effectibus Spiritus Sancti, concessis suis ministris, non jam gratias egit, sed indignabatur, abiit etiam ipse in propria persona, ut male tractaret David, in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quæ est in Socho, et interrogavit et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Naioth in Ramatha sunt. Et abiit in Naioth in Ramatha. Et factus est etiam super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth. Et velut amens effectus, exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis, regalia et exteriora indumenta exuendo, et forsitan induendo superius aliquam lineam vestem religiosam, sicut tunc induti erant illi prophetæ, cum quibus cecinit Deo. Et quia hic dicitur, Exspoliavit se etiam ipse, videtur quod et præfati nuntii se conformiter exuerunt. Et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecinit laudes Deo tota die illa et nocte nudus, id est parum vestitus, seu solitis exterioribus vestibus carens: sicut in Evangelio legitur Petrus fuisse nudus piscando; et adolescens qui Christum comprehensum sequebatur, amictus erat sindone super nudo. Sic et Michol dixit ad David, quum ante arcam saltasset, exutus regias vestes et ephod indutus: Quam gloriosus fuit rex Israel hodie nudatus, quasi si nudetur unus de scurris! Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas? quasi admirando dicant, Mirum est hominem talem sic assimilari prophetis. Istud quoque supra expositum fuit. Potest tamen hic accipi quasi irrisorie dictum: tanquam dicant, Ista devotio non diu durabit.
Circa hæc quæritur, qualiter factus sit in istis Spiritus Dei, an scilicet habuerunt veram devotionem quæ caritatem et virtutem latriæ præsupponit et exigit, quia ex illis procedit. An potius habuerunt quamdam devotionem volatilem et informem, et sensibilem quemdam fervorem, quemadmodum multi in mortalibus vitiis exsistentes, compunguntur et plorant ad horam ex sermocinatione aut melodia ecclesiæ, seu devotorum inspectione, aut ex visis miraculis, qui tamen veram non habent contritionem, nec plenum emendationis propositum. Et talis devotio, est donum gratiæ gratis datæ, qualem et Judæi sæpe habent, ac Sarraceni in ritibus suis. Qualis etiam forsitan fuit eorum compunctio, qui missi ad comprehendendum Christum, reversi ad Scribas et Pharisæos, dixerunt: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur. Et istud secundum videtur probabiliter posse teneri. Unde et Rabanus ait hic: Non est mirum, hominem reprobum transitorie prophetare. Et ut addit Isidorus, de talibus dicturus est Dominus: Amen dico vobis, Nescio vos. Nihilo minus magna misericordia Dei fuit, hujus qualiscumque devotionis collatio.
Juxta allegoriam, quemadmodum Jeremias, ita et David suis assiduis atque durissimis persecutionibus sibi a Saul illatis, Christum et ejus persecutiones sibi a Judæis inflictas, præsertim a principibus sacerdotum, præfiguravit. Et sicut David abscondit se, de consilio Jonathæ sibi dicentis, Quærit pater meus occidere te; sic Christus abscondens se, exivit de templo: cui et nonnulli dixerunt, Vade hinc, quia Herodes quærit occidere te. Porro obsessio David in domo sua a satellitibus Saul, quid aliud quam Christi in sepulcro collocati custoditionem præsignasse videtur? Et sicut David dimisso, positum est in ejus lectulo simulacrum; sic Christo egresso de monumento, collocata sunt in ejus monumento linteamina atque sudarium. At vero per nuntios missos ad David capiendum, qui mutato proposito prophetaverunt, significantur Scribæ et Pharisæi, qui ex instigatione pontificum directi fuerunt ad
Joann.vii, 46.
Matth.xxv, 12.
Sensus spiritualis.
Joann.viii, 59.
Luc.xiii, 31.
Matth. xxvii, 66.
Joann. xx, 6, 7.
Joann.xxi, 7.
Marc.xiv, 51, 52.
II Reg. vi, 20.
I Reg. x, 12.
Christum affligendum, qui tamen zelum quemdam Dei ac legis habuerunt, sed non secundum scientiam : imo quorum nonnulli postea vere conversi fuerunt ad Salvatorem, et Spiritum Sanctum sortiti sunt, quibus ante passionem suam asseruit : Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc scietis quia ego sum.
Footnotes
Chapter 37 of 52