Skip to the text

Articulus 37

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI : FUGIT AUTEM DAVID DE NAIOTH.

NUNC recitatur, qualiter David in tot tribulationibus suis habuerit refugium ad fidelissimum suum amicum Jonathan. Fugit autem David de Naioth, quæ est in Rama, id est Ramatha, ut præcedenti articulo dictum est, veniensque ad locum, in quo secrete reperit Jonathan, locutus est coram Jonatha : Quid feci? Itaque angustiam cordis sui querulose exposuit Jonathæ, ut dolor interior per verba evaporans, mitigaretur, atque ut consolationem consiliumque a Jonatha sortiretur. Quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? Creditur autem, quod Jonathas ignoravit patrem suum voluisse occidere David, postquam juravit quod non occideretur, prout præcedenti fertur capitulo, ita quod Jonathas interim fuit absens. Ideo David reverso insinuavit, quid interim a Saul sustinuit. Qui, scilicet Jonathas, dixit ei : Absit a te. Non morieris, id est, pater meus non occidet te. Neque enim faciet pater meus grande quidquam vel parvum, nisi prius indicaverit mihi. Hoc fuit verbum bonæ fiduciæ. Hunc ergo celavit a me pater meus sermonem tantummodo? Neque enim erit istud. Et juravit rursum David, id est, Jonathas iterum juravit ipsi David, quod non occideretur, dummodo posset ipsum defendere. Vel Deo inspirante intellexit David non esse occidendum a Saule, sed successurum ei in regno.12 Et ille, scilicet David, ait : Scit profecto pater tuus, quod inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimo, vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu, ego morsque dividimur, id est, morti sum proximus, tot circumdatus laqueis mortis, et vix lanceam patris tui evasi, satellitibus quoque et apparitoribus ejus fui vallatus. Loquitur autem de morte quasi de re positiva, quum tamen non sit nisi privatio vitæ : nisi per mortem intelligatur et prævia pœna mortem inducens.

Et ait Jonathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi.3 Dixit autem David ad Jonathan : Ecce calendæ sunt crastino, id est, cras erit initium mensis, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum, tanquam gener ipsius, et in tali festivitate præcipue. Dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ, ut interim certificeris quid pater tuus prætendat de me. Si respiciens, id est absentiam meam considerans, requisierit me pater tuus, respondebis ei : Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem, quia victimæ solennes ibi sunt universis contribulibus suis. Si dixerit, Bene, pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus, id est, quod absolute et malitiose decreverit me trucidare. Elicitur ex his, quod Judæi festum Neomeniæ seu Calendarum celebraverunt tribus diebus : quod tamen non habuerunt ex lege, quæ non jussit illud nisi una die servari, sed ex patrum suorum traditione aut consuetudine, ut Glossa testatur.4 Quærunt autem nonnulli, an David interim ivit in Bethlehem, et putant nonnulli quod imo. Porro, littera videtur insinuare quod non, quoniam David dixit: Dimitte me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ. Tamen de intellectu hujus verbi infra dicetur. Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia fædus Domini me famulum tuum inire tecum fecisti. Si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. Et ait Jonathas: Absit hoc a me. Neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi. Responditque David ad Jonathas: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? Et ait Jonathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum.

Quumque exissent ambo in agrum, ait Jonathas ad David:5 Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, quid scilicet judicet de te, et aliquid boni fuerit super David, id est, pater meus prosperum quid promiserit mihi de te, et non statim misero ad te, et notum fecero tibi, hæc faciat Deus Jonathæ et hæc augeat. Itaque hoc exsecrationis juramento Jonathas se adstrinxit ad istud. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, dando tibi victorias, sicut fuit cum patre meo, multos ei præstando triumphos. Tamen quoad dona gratiæ, non est intelligenda imprecatio ista, quum, quantum ad illa, Dominus a Saul recesserit. Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: id est, opera pietatis Deo placentia mihi impendes, et misericorditer ages mecum sicut Dominus fecit tecum, nec vindicabis in me, aut in posteris meis injurias, quas tibi irrogat pater meus. Hinc subditur: Si vero mortuus fuero, non auferas misericordiam tuam a domo, id est posteritate et sobole mea usque in sempiternum, id est, quamdiu vixeris, et idem successoribus tuis committere poteris. Hæc locutus est Jonathas, quoniam firmiter credidit regnum esse transferendum a Saul ad David, prout prædixerat Samuel.6 Quocirca quæritur, an et David hoc credidit. Si sic, quomodo dixit, Ego et mors uno tantum gradu dividimur? Si non, ergo fuit incredulus. Respondetur, quod David opportuno tempore id credebat certissime adimplendum. Quandoque vero habuit ad causas naturales, humanas, propriasque adspectum, et poterat æstimare, quod promissio illa divina de suo principatu forsitan posset intelligi sub conditione, quemadmodum tales promissiones accipi solent. Aut si non fecero quod jam dixi, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra. Per hoc innuitur, quod Jonathas noverat patrem suum, et ei contra David faventes, auferendos de vita hac propter impietates eorum in David. Auferat David Jonathas de domo sua, id est, me quoque occidat, et requirat Dominus de manu inimicorum David, id est, persecutores tuos puniat propter excessus eorum in te. Hoc Jonathas dixit zelo justitiæ, atque de castigatione vitæ præsentis, ne æternaliter damnarentur.

Pepigit ergo fædus Jonathas cum domo David, id est cum ipso David et semine ejus; et requisivit Dominus de manu inimicorum David. Quasi dicat: Hoc quod Jonathas deprecatus est fieri adversariis David, hoc factum est eis; quia exegit Deus ab eis debitas ultiones. Istud aliqui dicunt hic interpositum et adjunctum ab Esdra. Et addidit Jonathas dejerare David, id est, valde et plurimum juravit ipsi David, quod servaret ei fidelitatem et amicitiam inviolatam, eo quod diligeret illum. Sicut enim animam suam, ita diligebat eum. Hoc Scriptura frequenter resumit pro nostra utique informatione, et pro commendatione nobilissimi Jonathæ: qui si ambitiosus fuisset et Deo rebellis, invidisset ipsi David tanquam ei per quem promotio sua ad regale culmen poterat maxime impediri; et tamen illo non obstante, dilexit eum tenerrime. Erubescant ergo, qui desiderio parvi honoris, invidiam concipiunt et rancorem adversus confratres et proximos suos.

Dixitque ad eum Jonathas: Cras Calendæ sunt, et requireris, id est, pater meus quæret ubi sis. Requiretur enim sessio tua usque perendie, id est, durante hoc festo, quæret pater meus cur non veneris ad consedendum in mensa ipsius. Descendes ergo festinus ab urbe Bethlehem, si interim ivit ad eam, vel ab alio loco ad campum istum, et venies ad locum, in quo celandus es, in die qua operari licet, id est die proxima feriali post festum hoc Calendarum: quia in tali die homines in domibus occupati, non sic egrediuntur ad campum, sicut diebus festivis: idcirco die feriali ista secretius fieri poterant; et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel. Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum. Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. Si dixero puero: Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas; tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittæ ultra te sunt; vade in pace, quia dimisit te Dominus. Ideo Jonathas dedit Davidi signum hoc, quoniam ignoravit an posset venire in agrum ad David, et loqui cum ipso, nemine id sciente. De verbo autem quod locuti fuimus ego et tu, Dominus sit inter me et inter te usque in sempiternum, id est, Deus sit perpetuus testis hujus pacti quod simul percussimus, quod inter nos et posteros nostros manebit, cujus pacti alter non adfuit testis.

Absconditus est ergo David in agro, et venerunt Calendæ, et sedit rex ad comedendum panem. Quumque sedisset rex super cathedram suam ad vescendum in die Calendarum (secundum consuetudinem), quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque apparuit locus David. Hoc a quibusdam ita exponitur, quod completo conjugio inter David et Michol, ipse David tanquam gener regis, sedit in mensa primus post regem, Jonathas vero statim post David, et tertio Abner. Absente ergo David, videns Jonathas nullum esse sedentem inter patrem suum et se, surrexit de loco suo, et ipse Abner sedit in loco ipsius Jonathæ ex latere Saulis, ita quod inter eos nullus consedit. Jonathas vero sedit post Abner, quoniam moris non est, ut filius regis sedeat proximus patri in mensa. Sicque locus David qui erat inter regem et Abner, apparuit vacuus a suo sessore. Et non est locutus Saul quidquam in die illa, id est, non interrogavit de causa absentiæ David. Cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus, id est, putabat quod David se absentaret a mensa sua, eo quod incurrisset aliquam irregularitatem immunditiamve legalem ex interfectione Philistinorum seu contactu rei immundæ, vel ex concubitu: propter quam immunditiam non fuisset idoneus esse in mensa regis, in qua ad manducandum ponebatur pars aliqua sacrificii in festo Neomeniæ immolati, de qua edere non licebat immundis, quousque secundum legem purificati consisterent: ad quam purificationem mora temporis exigebatur.

Quumque illuxisset dies secunda post Calendas, id est post primum Neomeniæ diem, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai, nec heri, nec hodie ad vescendum in mensa mea? Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe, id est instanter, ut iret in Bethlehem, et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solenne est in civitate mea; unus de fratribus meis accersivit me. Nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. Iratus autem Saul adversum Jonathan, eo quod tam favorabiliter excusavit David, vel quia dimisit eum illæsum, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, hoc est feminæ libidinosæ, numquid ignoro, quia diligis filium Isai? id est, scio quod familiariter ames David, in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ, hoc est, sic amando eum, quem ego sic odio, ostendis te non esse filium meum legitimum: quia legitime nati, intensius diligunt patres suos, secundum Glossam; sicque ostendis matrem tuam esse adulteram, et te esse filium adulteræ: quod confusibile est matri tuæ et tibi. Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, id est, certum non erit quod mihi succedes in principatu regali, et ideo minus curaberis, neque regnum tuum, hoc est, etiam si fueris rex effectus, adhuc incertum erit, an manebis in regno, eo quod filio Isai promissum putetur regnum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me, quia filius mortis est. Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas, quod definitum esset a patre suo, ut interficeretur David. Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, hoc est, cum ira ingenti, quæ fuit ira per zelum, et non comedit in die Calendarum secunda panem, id est, tota die illa post horam illam qua sic surrexit, nil manducavit ex compassione. Contristatus est enim super David, hoc est de injusta persecutione ipsius, eo quod confudisset eum pater suus, id est, ipse Saul irreverenter et confusibiliter refutavit excusationes, quas Jonathas fudit pro David.

Quumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, hoc est juxta condictum, et sicut David optavit, et puer parvulus cum eo. Et ait ad puerum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Quumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum. Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas. Et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum; et quid ageretur, penitus ignorabat. Tantummodo enim Jonathas et David rem noverant. Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem.

Quumque abisset puer, id est servulus Jonathæ, redeundo velociter in civitatem, surrexit David de loco in quo latuit, qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio, hoc est tribus vicibus, antequam venit ad Jonathan. Adoravit autem vel Deum adoratione latriæ, vel Jonathan tanquam excellentem personam adoratione duliæ. Et osculantes se alterutrum. Quum enim David juxta Jonathan se tertio prostravisset, Jonathas levavit eum celeriter, et inter amplexus et oscula fleverunt pariter, David ex sua afflictione, et Jonathas ex amorosa compassione, et quia ab invicem separari compellebantur; David autem amplius, quia causa fuit sua, et majoribus ac pluribus tribulationibus fuit circumdatus. Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace, hoc est, pectoris tranquillitatem habe, et tene in inquietudinibus istis, in quibus tibi pax temporis denegatur. Quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, hoc est, quæ nobis invicem promisimus observare cum juramento, supple, sint rata, dicentes: Dominus sit inter te et me, et inter semen tuum et semen meum usque in sempiternum. Moris est eorum qui in vehementi sunt afflictione, compassione, aut etiam intensissima dilectione, sermonem abrumpere, defectiveque loqui. Unde et Christus videns civitatem, et eam deplorans: Si cognovisses, inquit, et tu. Ita nunc accidit David et Jonathæ. Unde secundum Glossam, nimius dolor fecit eos loquendo deficere. Et surrexit David, et abiit; sed et Jonathas ingressus est civitatem.

C Moraliter hic docemur, quanta sit impiorum perversitas, et quanta sit patientia electorum; quæ, quanta et qualia passi sint justi ab impiis.7 Ecce Saul ineffabiliter excæcatus, putavit regnum posse manere in successione sobolis suæ, non obstante quod Samuel propheta toties ex parte Dei prædixit sibi oppositum, et voluit illum occidere, quem suspicabatur a Deo electum in regem, quasi suo furore posset Omnipotentis mutare decretum.8 Et in hoc Saul gessit typum Herodis, qui audiens Christum natum, conatus est exstinguere illum, quum tamen crederet prædixisse sanctos Prophetas, quod Christus regnaret.9 Denique, sicut David absconditus est in agro, sic Christus Dominus in Ægypto.10 Docemur hic quoque tempore tribulationum ad amicos fideles, ad viros discretos et virtuosos confugere, et eis nostrum cor aperire, atque eorum consolatione foveri, et consiliis uti. Hinc in Ecclesiastico habetur : Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille.11 Itemque :12 Si possides amicum, in tentatione posside illum, et ne facile credas ei te ipsum. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in die tribulationis.

Docet nos ista historia, ad quanta facinora trahat ambitio maledicta, quæ fecit Saulem frangere juramentum, persequi justum, velle transfodere innocentem, et proprium velle filium lanceare. Ne ergo hujusmodi gravamina incidamus, matrem vitemus pestiferam, et potius cupiamus humiliari, subesse et obedire, quam sublimari in vita hac et præesse ac jubere. Exemplo etiam Jonathæ sit in nobis amicitia vera, invicta, inviolata, quam pro nulla lædamus re temporali. Spiritualiter quoque festum Calendarum colamus, quod (ut Glossa testatur) Judæi celebraverunt epulis, oblationibus et otio corporali. Nos vero illud celebremus sacrificiis laudum Dei et orationum ac Eucharistiæ, refectione virtutum, et misericordiis pauperum, atque cessatione a vitiis omissionum et commissionum. Postremo, sicut Jonathas misit tres sagittas : sic qui alios cupit convertere, mittat in eos sagittam comminationis de brevitate vitæ præsentis, de amaritudine mortis, de acerbitate pœnarum purgatorii et inferni, de rigore divini judicii tam particularis quam universalis ; sagittam quoque instructionis de credendis et agendis ac evitandis, de consiliis et præceptis, de omnibus necessariis ad salutem ; et item sagittam consolationis de venia consequenda, de magnitudine præmiorum, de momentanea parvitate et celeritate præsentium adversitatum ad felicitatem futuram.13 Iterum mittat sagittam paternæ ac justæ correptionis, sagittam discretæ correctionis, sagittam moderatæ exercitationis.

Footnotes

  1. Joann. viii, 28. ↩

  2. Rom. x, 2. ↩

  3. I Reg. xix, 18. ↩

  4. Num. xxviii, 11. ↩

  5. I Reg. xx, 11; xix, 10, 11, 14, 20. ↩

  6. 1 Reg. xiii, 14; xv, 28. ↩

  7. Luc. xix, 41, 42. ↩

  8. 1 Reg. xiii, 14; xv, 28. ↩

  9. Sensus moralis. ↩

  10. Matth. vi, 6. ↩

  11. Eccl. vi, 6. ↩

  12. Ibid. 7, 8. ↩

  13. Rom. viii, 18. ↩

Chapter 38 of 52