Articulus 38
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : VENIT AUTEM DAVID IN NOBE.
MODO describitur, qualiter David ad principem sacerdotum devenit, et ab eo pie tractatus est, et quomodo propter hoc Saul persecutus est principem illum cum suis. Et dicunt nonnulli, quod Saul audiens ipsum David evasisse, ebannivit eum de tota terra regni sui. Unde et sacerdotem cum suis occidit, eo quod pie receperit sanctum David. Et hoc asserit Lyra : cui Rabbi Paulus contradicit, affirmans bannitionem istam non haberi ex littera, nec probari ex occisione sacerdotum, quoniam Saul generaliter atque tyrannice persequebatur ipsum David et ei faventes. Sed respondendum, quod ex isto capitulo et ex sequentibus innotescit, quod Saul non solum bannivit David quoad ejus personam, sed et totam ejus progeniem. Nec ante hæc legitur persecutus eos, qui David receperunt aut ei faverunt, quamvis præcedenti habeatur capitulo, quod voluit percutere lancea Jonathan, satis audacter pro David loquentem:1 quia hoc fuit ad modicum ex impetu suæ vesaniæ, et ipsum Jonathan redeuntem pacifice mox recepit.23
Venit autem David in Nobe oppidum sacerdotum, ad Achimelech sacerdotem, imo et pontificem. Voluit equidem in urbe illa religiosa, et in tabernaculo Domini ibi tunc exsistente, Deum devote orare, ut se eripere de tot tribulationibus dignaretur. Et obstupuit, id est, vehementer mirabatur, Achimelech, eo quod venisset David ad locum illum, quia adhuc nil scivit de aversionibus Saulis a David; et non putavit ipsum David, nisi pro ardua causa illuc venisse, quemadmodum et seniores Bethlehem mirabantur, quum venisset Samuel propheta ad eos.4 Mirabatur quoque, quod absque solita comitiva advenit. Unde subjungitur: et dixit ei: Quare tu solus venisti, et nullus tecum est? Hoc dixit, vel quia perpauci erant cum David, ita quod velut nulli videbantur respectu solitæ comitivæ David; vel, quia qui secum venerunt, non erant notabilis reputationis. Aliqui tamen secum venerunt, quum et apud
Matthæum dicat Salvator: Non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant?5 Infra quoque quærit Achimelech: Si mundi sunt pueri, id est servi, qui tecum venerunt? Istum Achimelech quidam dicunt fuisse fratrem Achiæ, de quo supra dictum est. Verumtamen Hieronymus ait, quod fuit ipse Achias filius Achitob, filii Phinees, filii Heli.6
Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam expediendam missus es a me, et cujusmodi tibi præcepta dederim. Nam et pueris meis condixi in illum et in illum locum, hoc est, ceteris ministris meis commisi et jussi, ut in illo et in illo loco me præstolentur, aut sibi commissa adimpleant. Nunc ergo si quid de necessariis mihi habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, id est saltem totidem panes: et ex numero panum, aliqui putant, quod David venit se quinto; aut quidquid inveneris. Quidam etiam dicunt, quod David ista dicendo, non fuit mentitus formaliter, quia non intendebat decipere. Alii opinantur oppositum, asserentes quod non oportet eum a mendacio excusare officioso: imo videtur David ista finxisse, quatenus sacerdos promptius sibi daret quæ postulavit. Ex sequenti etiam innotescit capitulo, quod David videns ibi ipsum Doeg, probabiliter scivit, quod Achimelech sacerdoti immineret periculum ex sua receptione et refectione, gladiique porrectione.
Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo panes laicos ad manum, quibus scilicet licite vescuntur vulgares, sed tantum panem sanctum, id est panes propositionis sacerdotibus dedicatos. Omni equidem sabbato ponebantur super mensam propositionis in exteriori tabernaculi parte duodecim panes recentes et calidi, et erant ibi usque ad sabbatum sequens, tuncque removebantur a mensa, ut a sacerdotibus ederentur: quibus sublatis, mox alii duodecim panes imponebantur, ut in Levitico habetur. Præterea erant apud Judæos triplices panes, videlicet panes propositionis præfati, solis sacerdotibus liciti secundum legem communem; panes quoque oblationis, quibus vescebantur Levitæ, et in altari holocaustorum offerebantur;7 et panes communes seu laici, omnibus liciti. Si mundi sunt pueri, hoc est ministri tui, maxime a mulieribus, manducent, id est, edant ex eis, et tu ipse. Quasi dicat: Propter necessitatis articulum poteritis eis vesci, quod alias non liceret. Tamen si ex coitu sunt immundi, eis non dabo etiam in necessitate, nisi forsan in necessitate extrema, in qua omnia sunt communia, et quæ legem non habet.
Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Et quidem si de mulieribus agitur, id est, quæstio agitatur, continuimus nos a concubitu ab heri et nudiustertius quando egrediebamur. Quum tamen immunditia illa ex legitimo toro contracta, non duret nisi usque ad vesperam. Nec erat semper peccatum, sed inhabilitas quædam ad ingrediendum locum cultus divini, seu ad manducandum de immolatis, ut super Leviticum diffuse expressum est. Et fuerunt vasa puerorum sancta, id est, corpora eorum immaculata a coitu, vel corda eorum a transgressione impediente in necessitate esum panum istorum.8 Porro via hæc polluta est, id est, in via qua venimus huc, aliquid culpæ incurrimus, sed et ipsa sanctificabitur in vasis, id est, per contritionem et continentiam puerorum, tolletur hujusmodi culpa. Vel, Via hæc polluta est, id est, progressus iste veniendi ad esum panum sanctorum, est illicitus secundum legem communem; sed sanctificabitur in vasis, quia per necessitatem puerorum fit licitus in speciali. Videtur quoque sic posse exponi: Via hæc polluta est, quia jam dixi aliqua non vera, et ex his quæ nunc aguntur inter nos, imminet tibi periculum, o sacerdos; sanctificabitur tamen in vasis, quia ex quadam necessitate, non ex malitia, ad ista inductus sum. Porro, ut Magister in historiis scribit, Hebræi sic habent: Sunt vasa puerorum sancta: quod intelligunt de vasis ad comedendum; quasi dicat, In vasis mundis licet tibi ponere panes mundos. Porro via hæc laica est: id est, interrogatio tua laicalis est seu imperita; quasi dicat, Cur quæris de immunditia, quum etiam si mundi essent pueri, vesci non deberent hujusmodi pane de lege communi? Sed et ipsa sanctificabitur hodie in vasis, id est conscientiis nostris: scimus enim quod necessitas nos excusat, et quasi sanctificat. Erant enim (ut dicunt Hebræi) jejunio valde exhausti.
Dedit ergo ei sanctificatum panem. Hic ponitur singulare pro plurali, quia tam David quam sociis ejus dedit panes sanctificatos. Neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, id est a mensa propositionis:9 quæ erat in exteriori parte tabernaculi, in quo Deus dicebatur specialiter habitare et esse tanquam in templo, ubi et apparebat, et dedit responsa, ac gratiose operabatur; ut ponerentur panes calidi. Ex hoc quidam concludunt, quod istud contingebat in sabbato, quia in eo fiebat hæc alternatio seu permutatio panum, ut dictum est. Circa hæc in Scholastica historia dicitur: Hebræi tradunt David non comedisse panem propositionis, nec aperte hic legitur quod comederit. Hæc ibi. Quocirca dico, quod indubitanter inde comedit, nec Hebræis illis credendum est, quum Veritas summa apud Matthæum protestetur: Et comedit ipse, et qui cum eo erant.
Erat autem vir quidam ibi de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini. Tabernaculum Domini hoc loco, sicut et alibi sæpe, accipitur pro atrio tabernaculi, in quo atrio erat altare holocaustorum: et illud ingredi poterant laici ad offerendum atque orandum; non autem tabernaculum ipsum, in quod solis sacerdotibus patebat ingressus. Et nomen ejus Doeg Idumæus: qui fuit (ut fertur) puer seu famulus, pergens cum Saul quando a Samuele inunctus fuit, ut dictum est supra; potentissimus pastorum Saul. Circa hoc scribit Lyra: Pastorum, hoc est judicum, ut dicunt Hebræi. Judices namque in veteri Testamento frequenter nominantur pastores, quia per eos rex reddebat judicia. Non est enim verisimile, quod esset animalium custos, quoniam erat primus inter servos Saul. Hæc Lyra. Circa quæ videtur dicendum, credibile esse, quod quidam Hebræi ita exponant: nihilo minus est tenendum, quod fuit potentissimus pastorum animalium Saulis, non quod personaliter custodierit et paverit pecora regis, nisi forsan ante suam promotionem a rege; sed erat capitaneus eorum qui paverant greges, cui rationem reddebant, et qui respectum habebat ad ipsos. Et hoc Josephus sentire videtur. Nempe quod in aliquibus libris subjungitur, Hic pascebat mulas Saul, non est in textu, sed ex Josepho additum. Istud autem de Doeg hic interponitur, quia sequenti capitulo recitatur, qualiter Doeg iste retulit Sauli quæ hic gesta narrantur.
Lev. xxiv, 8.
Matth. xii,
Exod. xi, 27.
Num. viii, 19; xviii, 22, 23.
1 Reg. ix, 3.
Ibid. xxiv, 6.
Dedit ergo ei sanctificatum panem. Hic ponitur singulare pro plurali, quia tam David quam sociis ejus dedit panes sanctificatos. Neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, id est a mensa propositionis: quæ erat in exteriori parte tabernaculi, in quo Deus dicebatur specialiter habitare et esse tanquam in templo,
Ibid. xxii, 9, 10.
Quæritur, quid ibi agebat, et cur ibi intus erat hic Doeg alienigena, conversus tamen ad Judaismum. Respondetur, quod ex voto adstrictus fuit, esse ibidem per aliquot dies causa orationis aut oblationis.
Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium. Supple, Da mihi: quod tamen in aliquibus libris habetur quasi de textu. Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum. Sermo enim regis urgebat. Quod ait, Sermo regis urgebat, verum est secundum quod David hoc intellexit, quia Saul præcepit obsideri, capi, et occidi David. Propter quod David per fenestram celerrime dimissus, non potuit secum tollere arma sua.10 Verumtamen Achimelech intellexit istud de præcepto regis, quo putavit eum præcepisse ipsi David, ut tam velociter iret pro negotio expediendo sibi injuncto, quod non habuit tempus secum sumendi propria arma. Apparet quoque, quod David temperavit sic verba sua, quatenus pontifex sibi libentius daret, quod postulavit.
Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philistæi, quem percussisti in valle Terebinthi, ut dictum est supra, est involutus pallio post ephod.11 Ephod quandoque accipitur pro linea veste, quandoque pro veste sacerdotali. Gladius igitur ille involutus fuit pallio post ephod, vel ita quod primo fuit involutus lineo panno, et super hunc pallio; vel involutus pallio, positus fuit post ephod sacerdotale, ut in loco tali tutius conservaretur.
Circa hæc scribit quidam: Dicunt hic aliqui, quod propter victoriam David concessam, gladius Goliath fuit Domino consecratus. Quod consequenter reprobat, addens: Sed hoc non videtur verum, quoniam talis consecratio est ad semper. Propter quod res Domino consecrata, non poterat redire ad usus communes, ut dictum fuit in Levitico.12 Et sic David non potuisset de cetero licite uti gladio illo. Hæc ille. Circa quæ dico, supra satis esse expositum, qualiter gladius ille fuit collocatus in tabernaculo. Sed sive fuerit consecratus Domino, sive non, reprobatio prætacta non censetur idonea. Quædam enim consecrabantur Domino ad certum tempus, et tempore illo expleto, poterant ad communes ac pristinos usus reverti; quædam consecrabantur Domino perpetue: idcirco omnis consecratio non fuit ad semper. Iterum, eorum quæ Domino vovebantur, quædam sic vovebantur, quod anathematizabantur, id est, separabantur ab aliis, ita ut nemo eis amplius uteretur, et illa non poterant vendi a sacerdotibus nec alienari. Quandoque autem non sic obligabantur nec separabantur votiva, et tunc ad alios poterant redigi usus, ut super Leviticum et alibi diffuse expositum est.13 Insuper, dato quod gladius ille fuisset perpetue consecratus, tamen dici posset, quod sicut David licite vescebatur pane sancto, non obstante legis præcepto, necessitate eum excusante, ita et gladium illum ex necessitate resumpserit.14 Nam et taliter excusatur, quod sabbato illo præfato multo plus ambulavit, quam lex in generali concessit, secundum quam non nisi mille passus licuit in sabbato ambulare.
Si istum vis tollere, tolle. Neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic gladio alter similis, id est tam bonus, saltem in hoc oppido seu populo isto; et accepit secum gladium illum. Josephus vero dicit lanceam. Da mihi eum.
Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: non quod die illo fuerit coram Saul, sed fugit a facie ejus, elongando se magis ab ipsius præsentia; et venit ad Achis regem Geth, id est regem Philistinorum, cujus una urbs præcipua fuit Geth. Porro omnes reges Philistinorum vocabantur ad tempus Abimelech, quemadmodum reges Ægyptiorum Ptolemæi aut Pharaones, ut refert Hieronymus. Dixeruntque servi Achis quum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? quasi dicant, Cito erit rex Israel. Unde aliqui trahunt jam fuisse vulgatum, quod Samuel unxerat eum in regem. Nonne huic cantabant per choros, dicentes, Percussit15
Saul mille, et David decem millia? Hæc dixerunt regi suo Achis, quatenus comprehenderet et occideret David: quia nisi hoc faceret, cito haberet eum hostem. Posuit autem David sermones istos in corde suo, id est, verba hæc impressit memoriæ, et sensum eorum valde pensavit; et extimuit valde a facie Achis regis Geth, timens occidi, eo quod tot millia Philistinorum percusserat: præsertim quia et Saul jam miserat ad Achis, ut redderet sibi servum suum fugitivum, ut Magister in historiis addit. Ex quo innuitur, quod ad tempus latuerat in Geth aut prope.
Et immutavit os suum coram Achis, assumens apparatum hominis fatui, atque aliena et impertinentia loquens, ut amens; et collabebatur inter manus eorum, puta servorum Achis, a quibus trahebatur ad regem. Nam quasi insanus ambulavit super manus et pedes, et labebatur hinc inde ut epilepticus. Et impingebat in ostia portæ, cum capite suo portam percutiendo quasi volens transire per januas clausas, defluebantque salivæ ejus in barbam, sicque instar obsessi spumabat. Alia translatio habet, Tympanizabat ad ostia, et ferebatur in manibus suis; et ut fertur, in Hebræo habetur, Pingebat super ostia, formando ibi quasdam figuras, prout stulti facere solent: per quæ omnia fecit regem Geth credere, quod esset impos mentis, quod et credidit. Et ait Achis ad servos suos: Vidistis insanum hominem; quare adduxistis eum ad me? An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum ut fureret me præsente? Dimitte illum hinc, ne ingrediatur domum meam.
Ex isto capitulo docemur in primis, quod necessitas sit mater dispensationis. Deinde, quod panis vitæ qui descendit de cœlis, Dominus Christus, in Sacramento altaris nequaquam sumendus sit ab immundis, præsertim a luxuriosis. Unde super illud Petri, Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in die judicii reservare cruciandos, magis autem eos qui post carnem in concupiscentiis immunditiæ ambulant, ait Beda: Fornicatores majora patientur supplicia, quam generales iniqui. Vasa ergo puerorum Dei, ministrorum Ecclesiæ, et omnium communicare optantium, sancta sint, ut ab omni inquinamento carnis et spiritus sint purgati, sobrii et devoti. Postremo, sicut David suo apparatu et gestibus assimilavit se fatuo, sic Christus propter nos factus est opprobrium hominum et abjectio plebis. Et quia immutavit os suum coram Scribis et Pharisæis, sola futura, cœlestia, spiritualia ac æterna sermocinans et promittens, terrenaque omnia contemnenda affirmans, ideo visus est illis esse insipiens, in tantum quod dixerunt, Dæmonium habet; et, Insanit; et, Numquid interficiet semetipsum? Imo propter incomprehensibilem et inauditam altitudinem suæ doctrinæ, etiam sui exierunt tenere eum, dicentes, quia in furorem versus est, ut legitur apud Marcum. Hinc in libro Sapientiæ impii dicunt de eo: Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam immutatæ sunt viæ ejus. Rursus, sicut David ferebatur in manibus suis, sic et multo incomprehensibilius Christus in Cœna ferebatur in manibus suis, quando se ipsum in Sacramento porrexit Apostolis.
Sensus spiritualis.
Joann. vi, 35, 41.
II Petr. II, 9, 10.
II Cor. VII, 1.
Ps. XXI, 7.
Joann. VIII, 48; X, 20; VIII, 22.
Marc. II, 21.
Sap. II, 15.
Matth. XXVI, 25, 27.
Footnotes
Chapter 39 of 52