Skip to the text

Articulus 39

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : ABIIT ERGO INDE DAVID.

CAPITULUM præsens enarrat, qualiter occasione David interfecti sunt sacerdotes, et urbs eorum cum omnibus suis vastata. Abiit ergo inde David, scilicet a rege Achis, et fugit in speluncam Odollam. Odolla fuit urbs terræ promissionis, juxta quam erat spelunca grandis, imo multæ cavernæ et rupes.1 Et erat ibi munitissimus locus. De hac urbe habetur in Michæa : Usque ad Odollam veniet gloria Israel. Quod quum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, id est cognati sui propinqui, descenderunt ad eum illuc.2 Ex quo videtur, quod Saul ebannivit eos propter David, vel persequi cœpit. Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, id est dire afflicti et injuste suppeditati, et oppressi ære alieno, id est debitis prægravati, quæ solvere non valebant, et amaro animo, propter casus adversos; et factus est eorum princeps. Hos David suscepit, non ad faciendum aliqua mala eorum auxilio, sed quia condoluit eis, et eos voluit consolari. Propter quod et confugerunt ad eum, scientes eum injuste expulsum, et confidentes suo tempore plenius relevari per ipsum, quia sperabant eum in brevi promovendum ad regnum. Suscepit etiam eos, ut eorum subsidio tueretur se ipsum, et adversarios Israelitarum infideles persequeretur. Fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. Circa hæc scribit quidam : Quia David jam erat rex inunctus, poterat in tali casu solutionem debitorum prolongare, et in pluribus forefacta relaxare.3 Sed contra hoc objici potest, quia non erat inunctus in regem, ita ut ante Saulis mortem regnaret, aut auctoritate fungeretur, seu jurisdictione regali, ut dictum est supra, et communiter dicunt hoc ibi expositores : imo contra legem fuit, exigere ab aliquo natione Judæo solutionem debitorum in magnum illius gravamen, seu ultra ipsius vires.4

Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab, hoc est ad urbem sic dictam sitam in regione Moabitarum : quod dicitur ad differentiam urbis sic appellatæ, in regno Israel situatæ. Et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, id est in urbe tua, donec sciam quid faciat mihi Deus, hoc est, donec videam exitum hujus persecutionis meæ a Saul, et quousque Deus me liberet. Ex isto elicitur, quod nec parentibus David, quamvis valde antiquis, licuit in terra et urbe sua manere. Unde apparet, quod tota progenies David fuit bannita a Saul. Et reliquit eos ante faciem regis Moab, qui acquievit precibus David cui condoluit, quia et ipsum Saul odivit, a quo jam fuerat impugnatus, ut supra narratur.5 Manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio, hoc est in expeditione in qua munitiones ad manendum quæsivit. Vel, In præsidio, id est præfato fortalitio, in quo (ut fertur) rex Moab collocavit ipsum David et viros ejus, prope terram promissionis. Quis autem fuerit iste rex Moab, apud quem manserunt parentes David, et aliæ personæ debiles seu antiquæ, quæ eum sequi nequibant, inquiretur infra libro secundo.6

Dixitque Gad propheta ad David : Noli manere in præsidio jam præfato ; proficiscere ex hac terra, et vade in terram Juda. Per terram Juda, potest intelligi specialiter terra possessionis tribus Juda, in qua David poterat tutius demorari, tanquam natus ex tribu illa. Vel per terram

Juda, designatur tota terra Israeliticæ plebis, intelligendo totum per partem principalem. Hæc Propheta ex parte Dei præcepit David: Primo, ut in terra sua tribulationibus exerceretur, ad communem omnium fidelium informationem, et maxime, quoniam ipse fuit figura evidens Christi. Ideo quæ circa eum fiebant, et gesta ipsius, mystica erant, et præfigurativa mysteriorum Christi. Secundo, ne aliqui exsistentes cum David, ad idololatriam declinarent in terra polluta. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.

Et audivit Saul quod apparuisset, hoc est, in terra Israel iterum visus esset, David et viri ejus qui erant cum eo. Saul autem quum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, ait ad servos suos qui circumstabant eum: Audite me nunc, filii Jemini. Qualiter hoc quod ait, Jemini, multipliciter possit intelligi, dictum est in expositione superiorum. Numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas78, quæ sunt bona utilia, et universos vos faciet tribunos et centuriones, promovendo vos ad dignitates atque officia, quæ sunt bona honesta, quoniam conjurastis adversum me omnes, id est, ita habetis vos, ac si contra me conjurassetis, et non est qui mihi renuntiet, maxime quum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai? Non est qui doleat vicem meam, hoc est, mihi condoleat seu pro me tristetur, ex vobis, nec est qui annuntiet mihi, qualiter possum capere filium Isai; eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, quia fœdus secum ineundo, auxit ipsius audaciam, insidiantem mihi usque hodie, quatenus me ejecto aut interfecto, possit regnare. Ecce qualiter passiones et vitia pervertunt rationis judicium, quæ et Saulem tam irrationabiliter loqui fecerunt. Et qualis quis est, taliter sentit judicatque de aliis. Hinc Saul iste totus ambitiosus, judicavit ipsum David desiderio regnandi sibi insidiari. Itaque Saul locutus est verba hæc, ad insinuandum suis ministris, quod frustra parcerent David: quia et dato quod David esset rex, non tamen ditaret, nec exaltaret eos, sed suos contribules et consanguineos ac propinquos.

Respondens autem Doeg Idumœus, qui adsistebat et erat primus inter servos Saul, id est unus de præcipuis ejus ministris, quia erat super custodes pecorum regis, quem Saul sic sublimavit, quia fuit socius sui itineris, quando a Samuele fuit inunctus: Vidi, inquit, filium Isai. Doeg volens Sauli placere, conformavit se ei in modo loquendi, dicendo veluti ex contemptu, Filium Isai. In Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem, qui consuluit pro eo Dominum. Hoc præcedenti capitulo non habetur, ideo aliqui dicunt, quod Doeg (ut moris est fabulatorum) addidit istud de suo mendaciter, ut regi magis placeret. Infra tamen magis insinuari videtur, quod consuluit Dominum pro David. Et cibaria dedit ei. Sed et gladium Goliath Philistœi dedit illi.

Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus sacerdotum qui erant in Nobe: qui universi venerunt ad regem. Et ait Saul ad Achimelech, quem etiam ex ira et indignatione non exprimit proprio nomine: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine. Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai? Ex suspicione loquitur, quasi ex certa scientia. Et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Dominum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?9 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis, id est, præ ceteris fidelis est tibi, obsequiosus, obediens et affinis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? Num hodie cœpi consulere Dominum pro eo? quasi dicat, Quum talis et tantus sit, non solum in tempore isto, sed et ante frequenter pro eo consului Dominum. Verumtamen, qui dicunt ipsum Doeg mendose dixisse, quod Achimelech consuluit

Deum pro David, exponunt sic: Num hodie cœpi, id est, nec modo nec unquam consului Deum pro eo. Absit hoc a me. Ne suspicetur rex adversum servum suum rem hujuscemodi in universa domo patris mei, quod scilicet conjuraverim contra te, aut in tuam perniciem consuluerim Deum pro David. Non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, id est de controversia et fuga David a te, vel modicum vel grande. Dixitque rex: Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui.

Et ait rex emissariis qui circumstabant eum. Per emissarios quidam intelligunt sagittarios, alii servos et cursores qui emituntur ad facta principum exsequenda, alii eos qui dirigebantur ad exsequenda seu disponenda negotia regni. Unde (ut fertur) per emissarios Rabbi Salomon intelligit Abner et Amasam; sed non puto quod Saul adhuc tenuerit secum Amasam filium sororis David. Convertimini et interficite sacerdotes Domini. Nam manus eorum cum David est, scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis emissarii et qui Deum timebant, manus suas extendere in sacerdotes Domini: quia videbant regem apertissime deviare atque enormiter tyrannizare. Sacerdotes quoque tanquam partem Dei peculiarem formidabant indigne tractare, ne in eis Dominum formidarent majestatis, quum et ipsi sacerdotes intercessores sint populi apud Deum, et mediatores inter Deum et homines.10 Propter quod tanquam spirituales patres, sunt specialiter diligendi ac honorandi. Et ait rex ad Doeg: Converte, tu, et irrue in sacerdotes Domini. Versusque Doeg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo, id est, qui veste tali sacerdotali consueverunt indui, vel forsan tunc erant ea vestiti: imo quidam affirmant, quod venerunt ita vestiti, ut flecterent animum regis irati. Potius tamen reor, quod non sciverunt regem contra eos esse commotum, sicut et prætacta verba Achimelech videntur innuere. Dicunt quoque Hebræi, non omnes fuisse sacerdotes, nec ephod indutos, sed dignos fuisse, et quia de tribu erant sacerdotali. Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres et parvulos et lactantes, bovemque et asinum et ovem in ore gladii, id est omnes qui habitabant in ea, imo et pecora universa: in quo patet tyrannis, imo et furia Saul. Doeg autem tanquam alienus a sanguine Israel, pronior fuit ad ista, nec sine adjutorio impiorum hæc egit.

Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David. Et tulit secum ephod, quod Moyses fieri fecit, ut in Scholastica historia fertur, et partim in sequenti capitulo tangitur. Et nuntiavit ei, quod occidisset Saul sacerdotes Domini. Et ait David ad Abiathar: Sciebam enim in die illa, quod quum ibi esset Doeg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli, me ibi fuisse, et cetera ibi gesta.11 Quidam dicunt, quod Scire capitur hic pro Conjicere; sed non videtur, quum David testetur, Sciebam quod procul dubio, etc. Idcirco apparet, quod David debuit ipsum Achimelech præmonuisse de imminente periculo. Unde et se accusat, dicendo: Ego sum reus omnium animarum domus patris tui, id est interfectionis vitæ patris tui et cognatorum ipsius: vel quia culpabilis sum in eo, quod non prædocui eos prudenter, saltem post meum recessum; vel quia occasione mei occisi sunt, ita quod sum causa materialis, ob quam sunt interfecti. Mane mecum, ne timeas. Si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, id est, tam carus et familiaris eris mihi, quod si quis voluerit occidere te, ita accipiam hoc, ac si me velit occidere. Vel sensus est: Erimus unius consortii et unum in Domino, ita quod qui quæsierit nocere uni, quæret nocere et alteri. Mecumque servaberis, quia ego et qui mecum sunt, te defendent.

Moraliter, sicut David fugit in speluncam Odollam, ita et nos ab inquietudine, importunitate atque molestiis persecutorum, fugiamus ad meditationis et contemplationis secretum, ad pœnitentiæ locum, ad humilitatis profunditatem, recognoscentes nos dignos omni tribulatione et adversitate, ad orationis quoque cubiculum.12 Sed quemadmodum jussum est sancto David in præsidio non manere, sed ingredi terram Juda, sic viris exercitatis injungitur, ut certamen tentationis non vitent, imo legitime certent, et inter bonos potius velint adversitatibus exerceri, quam inter iniquos carnaliter repausare. Præterea, sicut Saul bannivit beatum David, sic principes sacerdotum excommunicaverunt Dominum Salvatorem, præcipientes, Ut si quis scit ubi est, indicet, ut capiant eum.13 Quemadmodum etiam Saul persecutus est eos, qui receperunt et bene tractaverunt David, ita pontifices et Judæi conspiraverunt, ut si quis fateretur Jesum esse Christum, extra synagogam fieret :14 quæ omnia in Evangelio continentur. Nihilo minus sicut cognati David venerunt ad eum in prædictam speluncam, ita Apostoli et ceteri primo credentes, aggregaverunt se Christo, persecutionem Judæorum ad tempus vitanti. Amplius, sicut turbatus est Saul, audito quod apparuisset David et viri ejus, sic diabolus et angeli ejus, pravique homines conturbantur, cognito adventu boni prælati, et eos qui illi adhærent, conantur occidere, spiritualiter aut corporaliter exstinguendo eosdem. Per Doeg vero designantur delatores, adulatores, accusatores, mendaces et seminatores discordiæ, qui procurant fieri multa mala. Saul quoque est figura eorum qui nullam excusationem, quamvis rationabilem, volunt admittere, sed solum suæ animositatis et iracundiæ impetum insequuntur.

Footnotes

  1. Josue xii, 15. ↩

  2. Mich. 1, 15. ↩

  3. I Reg. XVI, 13. ↩

  4. Exod. XXII, 25. ↩

  5. I Reg. XIV, 47. ↩

  6. II Reg. X. ↩

  7. 1 Reg. xxii, 7; ix, 3. ↩

  8. 1 Reg. xxii, 7; ix, 3. ↩

  9. 1 Reg. xxi, 7; ix, 3. ↩

  10. *offenderent* ↩

  11. 1 Reg. xxi, 7. ↩

  12. Sensus moralis. ↩

  13. Joann. xi, 56. ↩

  14. Joann. ix, 22. ↩

Chapter 40 of 52