Skip to the text

Articulus 41

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUARTI: ASCENDIT ERGO DAVID INDE.

ALIA sancti David persecutio hic narratur. Ascendit ergo David inde, videlicet de solitudine Maon, et habitavit in locis tutissimis Engaddi, id est firmissimis latibulis prope et extra urbem sic dictam, in qua (secundum Magistrum in historiis) erat vinea balsami. Unde in Canticis dicitur: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Vineam illam transtulit postea in Babyloniam Cleopatra, ut narratur: quod forsan de Babylonia urbe Ægypti est intelligendum. Quumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philistœos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce David in deserto est Engaddi. Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum, id est elegantium bellatorum, ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, id est altas et eminentes in desertis, ab accessu hominum abstractas, quæ solis ibicibus perviæ sunt, id est solis capreis silvestribus perambulabiles. De his capreis fertur, quod ab altis locis se possunt præcipitare, et sine læsione se in cornibus suis recipere. Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti, id est, quæ sitæ erant prope commune iter, ad quas venit, de locis eremi redeundo aut recedendo.

Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem. Et mirum, quod non timuit ibi forsan inesse aliquam feram. Verum inconsultæ erat audaciæ.

Porro David et viri ejus in interiori parte speluncæ latebant: quo constat, quod fuit grandis spelunca, quam solum virum intrare fuit periculosum. Et dixerunt servi David ad eum. Jam enim elegerunt eum sibi in principem. Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te, Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Hucusque non legitur Dominus ista dixisse ad David. Creditur tamen, quod ei in magna angustia alicubi constituto Dominus ista promiserit pro consolatione ipsius. Quocirca oritur difficultas, quia si Dominus ista promisit David de Saule pro tempore isto, ergo David potuisset sine peccato occidere Saulem, quia ad hoc fuit ei a Domino traditus, ut faceret ei quod vellet; quum tamen paulo post legatur David pœnituisse de hoc, quod partem chlamydis Saulis absciderit. Et respondendum, quod promissio illa Dei, non fuit intelligenda de traditione Saulis in manus David, ad hoc quod occideret eum, sed ut faceret ei sicut placeret in oculis suis interioribus, hoc est, sicut recta conscientia sibi dictaret, seu ratio indicaret: imo nunquam dat Deus unum in manum alterius directe ad hoc, quod eum inordinate occidat. Quinimo Deus sic dedit Saulem in manus David, quatenus bonitas, virtus, perfectio ipsius ad omnium nostrum ædificationem claresceret, per hoc quod crudelissimo hosti suo tam pius et clemens fuit.

Surrexit ergo David, et præscidit oram chlamydis, id est extremitatem pallii, Saul silenter. Mirum, quod tam silenter hoc facere potuit, quod Saul non sensit. Sed multa hujusmodi non nisi speciali Dei moderamine fecit David. Vel Saul intentus ad alia multa, et circa requisita naturæ, non percepit sonitum parvum. David quoque industriosissimus fuit. Vel chlamys fuit pro tunc seorsum deposita. Denique juxta Glossam, chlamys est sagum militare, quod et pyrocita vocatur, ἀπὸ τοῦ πῦρ, quod est ignis, quoniam eo utebantur pyratæ.1 Post hoc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul, id est, pectus suum in quo cor continetur, tundebat, pœnitendo et reprehendendo se de eo quod fecit, quia circa dominum suum irreverenter habuerit se. Vel cor suum, id est conscientia sua, redarguit eum.

Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, id est, gratiose præservet me a peccato, ad quod instigatis me. Nam ut Josephus sensit, viri David contra eum murmurabant, eo quod nollet occidere hostem suum sævissimum, quod dixit se sine peccato patrare non posse, quemadmodum subditur: ne faciam hanc rem, utpote læsionem, domino meo christo Domini, id est uncto unctione regali ex imperio Dei, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est: ideo reservandus fuit divino judicio, nec interficiendus auctoritate privata, præsertim a subdito. Et quamvis fuit tyrannus, non tamen tantus, quod fuit occidendus ab aliquo de populo suo, qui aliter potuit manum illius evadere. Porro quod subditur, Vivit Dominus, usque ad id, Et confregit David, non est de textu hoc loco, nec in Hebræo habetur, sed infra in casu consimili, et ibi exponetur. Et confregit David servos suos sermonibus istis, id est, pacatos reddidit, et malum eorum propositum fecit cessare sermonibus jam prætactis, et forsan pluribus verbis, quæ non sunt scripta; et non permisit, ut consurgerent in Saul. Verumtamen si consurrexissent in Saul, periculose egissent, quoniam tria millia foris dominum suum præstolantia non abissent, quousque novissent quid domino suo accidisset; et cognita ejus occisione, obsedissent David cum suis in spelunca, et ulti fuissent regis interitum.

Porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cæpto itinere. Surrexit autem David post eum, sequendo Saulem per aliquantulum spatium extra speluncam. Et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram, adoravit, dixitque ad Saul: Quare audis, id est, audiendo vera esse credis, verba hominum loquentium, David quærit malum adversum te? Aliqui namque detractores et odio habentes sanctum David, atque Sauli placere optantes, ut Doeg et similes, concitaverunt Saulem contra David, suggerendo Sauli quod David quæret ejus interitum, ut posset regnare: ad quod etiam suspicandum, Saul ex propria malitia erat satis pronus. Ecce hodie viderunt oculi tui, id est, tu ipse nunc vides, quod tradiderit te Dominus in manum meam in spelunca. Omnia enim, etiam minima, cadunt sub providentia Dei, et ejus dispositione id contigit, quod Saul introiit specum in quo latuit David: quod respectu divinæ providentiæ non fuit casuale. Et cogitavi ut occiderem te: ex quo videtur, quod David habuit primum motum iræ inclinantis ipsum ad vindicandum se; sed pepercit tibi oculus meus, id est, oculo exteriori respexi te pie, et oculus meus interior, utpote ratio, refrenavit iracundiæ motum. Dixi enim, Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus2

Domini est. Quin potius, pater mi, vide et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea, quomodo quum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te.

Animadverte et vide, quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, id est, tale peccatum in Deum aut in proximum, non est in mea operatione seu practica potestate, quale tu mihi imponis. Non tamen voluit David asserere se esse immunem ab omni culpa. Neque peccavi in te. Jam dictum est quod percussit eum cor suum, eo quod chlamydis oram præsciderit, ergo peccavit in Saul. Similiter primus ille motus occidendi regem, non videtur veniali caruisse peccato. Et respondendum, quod non nisi veniales culpæ fuerunt. David vero nunc de mortali loquitur culpa. Tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam. Judicet Dominus inter me et te, reddendo unicuique quod meretur, et ulciscatur Dominus me ex te, dando tibi in vita hac correctionem pro excessibus tuis in me, ne pereas in æternum. Hoc ex zelo justitiæ, imo et ex caritatis affectione deprecatus est David. Manus autem mea non sit in te, id est, absit ut ego ipse vindicem me de te, quia nec publica auctoritate, nec jurisdictione super te fungor. Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas, id est, impii agent inique. Hoc refertur ad id quod David dixit ad Saul: Tu autem insidiaris animæ meæ, ut auferas eam. Quasi dicat: Ita me persequendo sic te habes, quod proverbium illud antiquum competit tibi. Vel refertur ad illud, Ulciscatur Dominus me ex te, id est, per alios tibi consimiles in malitia, puniat te, sicut in proverbio veteri fertur, Ab impiis egredietur impietas, id est, unus iniquus alium perimet: quod contingit frequenter justo Dei judicio, qui propter illorum peccata occulta aut manifesta, vult aut permittit sic fieri, sicut et unum regnum iniquum frequenter destruxit per aliud regnum iniquum.

Circa hæc scribit Lyra: Proverbium hoc dicebatur, quando Dominus per aliquem malum vindictam sumpsit de alio pejore, vel æque malo. Et quoniam David sensit se innocentem, noluit quod talis ultio per se ipsum fieret de Saule. Hebræi autem dicunt, quod proverbium istud antiquum est lex data a Deo, qui apud Danielem vocatur Antiquus dierum. Et accipiunt istud ex lege in Exodo, ubi dicitur de occiso a casu, quod Dominus tradidit eum in manum occidentis:34 quod dicunt accidere propter peccatum occultum ipsius occisi, pro quo dignus fuit occidi, et etiam pro peccato occulto occidentis, pro quo dignus fuit expelli de sua civitate usque ad mortem pontificis. Et quia peccata ista occulta non possunt vindicari per humanum judicium, vindicantur sic per divinum. Sed hoc dictum non semper est verum, licet aliquando possit contingere, quia frequenter contingit homicidium casuale absque peccato occidentis vel occisi hoc demerente secundum judicia divina nobis occulta; omnia tamen ad bonum electorum ordinantur. Hæc Lyra. Circa hæc dico, quod quum Deus sit provisor et moderator actuum humanorum, sine rationabili causa nil faciens aut fieri sinens, raro aut nunquam permittit aliquem casualiter occidere aut occidi, nisi pro aliquo occidentis vel occisi peccato manifesto aut abdito: alioqui a tali articulo seu eventu unum eripit, aliumque præservat. Propter quod etiam per angelos sanctos tuetur et regit hominum vitam.

Manus ergo mea non sit in te. Quem persequeris, rex Israel? quem persequeris? quasi dicat: Non decet tantum, sic occupari et fatigari et variis exponi periculis propter tantillum. Ideo subditur: Canem mortuum persequeris et pulicem unum, id est me, qui comparatione excellentiæ atque potentiæ tuæ, sum quasi mortuus canis, et multum vilis, ac similis pulici, qui hinc inde saliendo evadit mortem: sic et ego ad diversa loca confugiendo. Itaque humilis David se ipsum multum humiliat, ut mitiget iram regis superbi, quo in veritate melior fuit, quantum ad dona gratiæ ac virtutum; tamen quantum ad dignitatem, quæ penes prælationes et principatus attenditur, Saul fuit major. Sit Dominus judex, et judicet inter me et te; et videat Dominus, id est, per effectum justitiæ suæ ostendat se videre quæ patior a te, viderique faciat, ut et aliis innotescat, sicut in Genesi ait: Descendam et videbo, etc.;5 et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.

Quum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid hæc vox tua est, fili mi David? Numquid, hic sumitur pro Nonne, siquidem scivit quod fuit locutio David. Et levavit Saul vocem suam, et flevit. Compunctus etenim fuit ex tanta humilitate, beneficentia, probitateque David: ex quibus et propriam perversitatem, ingratitudinemque perpendit. Dixitque ad David: Justior tu es quam ego. Quare non dixit, Misericordior tu es quam ego, quum David exhibuerit sibi misericordiam tantam? Et respondendum, quod justitia David magna apparuit in prædictis, quoniam noluit vindicare se ipsum, et divini judicii veritati suam commisit causam. Justitia quoque uno modo, est generalis omnisque virtus. Comparatio tamen illa, Justior es quam ego, fuit impropria, quemadmodum si dicatur: Homo est sapientior bruto, et angelus virtuosior diabolo. Tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. Et tu indicasti mihi hodie quæ feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. Quis enim quum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? quasi dicat: Pauci sunt tantæ bonitatis, qui adversarios suos letales dimitterent abire illæsos, data eis facultate et opportunitate lædendi illos. Et istud specialiter rarum fuit in veteri lege, quæ dixit: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum, nondum promulgata evangelicæ legis perfectione, quæ tamen in lege illa Mosaica velabatur.6 Nempe et Moyses scripsit: Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.78 Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, id est, simile tibi restituat, et pro beneficiis mihi impensis vicem tibi rependat, pro eo quod hodie operatus es in me.

Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel. Hoc enim Saul perpendit ex consideratione virtutum David, per quas pensavit eum dignum esse impletione promissionis ei factæ de regno obtinendo, sicut ipse per vitia sua factus fuit indignus permanere in regno. Jura mihi in Domino, id est vere et per Deum legitime, ne deleas, id est, quod post mortem meam non delebis nec penitus interficies semen meum, quod erit superstes post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei, id est memoriam personæ meæ de parentela et cognatione mea, interficiendo posteros meos. Parentes enim in sobole sua quodammodo manent, et per generationum successionem manet ac viget eorum memoria. Verum est dictum illud commune: Qualis quisque est, taliter judicat et talia sentit de aliis. Unde Saul ambitiosus et vindicativus, paulo ante miratus fuit, quod David eum non interfecit in casu præscripto. Nunc quoque timens et suspicans ipsum David ita acturum cum semine suo, sicut ipse in simili casu egisset cum semine David, petiit juramentum prætactum, ut assecuraretur de tali periculo.

Et juravit David Sauli, quod non deleret semen ejus in toto. Verumtamen postea, ad instantiam Gabaonitarum occidit filios filiæ Saul;9 non tamen delevit totaliter posteros Saul, nec illos occidit, nisi ex voluntate et actione divina. Nec Deus sic reprobavit Saulem, sicut postea aliquos reges Israel, quorum totam posteritatem, quantum ad masculos, se deleturum prædixit; sed reprobavit eum pro se et sua sobole, quantum ad regium principatum. Abiit ergo Saul in domum suam tristis de adversis suis successibus, et pœnitens se totaliter persecutum fuisse David, ac inde cessare proponens. In quo tamen proposito non diu permansit. Et David, et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca : quia non crediderunt verbis Saulis, cujus infidelitatem, instabilitatem, et odium toties erant experti : propter quod probabiliter conjecerunt, quod eos rursus in brevi insequeretur, sicut et fecit.

Footnotes

  1. * pyratica ↩

  2. 1 Reg. xxvi, 10, 11. ↩

  3. Exod. xxi, 13. ↩

  4. Dan. vii, 9. ↩

  5. Gen. xviii, 21. ↩

  6. Matth. v, 43. ↩

  7. Lev. xix, 18; ↩

  8. Lev. xix, 18. ↩

  9. II Reg. xxi, 6-9. ↩

Chapter 42 of 52