Skip to the text

Articulus 42

DE SPIRITUALI EXPOSITIONE EJUSDEM CAPITULI VICESIMI QUARTI.

QUOD Saul toties insecutus et persecutus est sanctum David cum suis in deserto, hoc allegorice præfiguravit, quod princeps tenebrarum Dominum Jesum Christum in deserto tentare præsumpsit.1 Tropologice quoque designat, quod religiosos et eremitas, atque veraciter pœnitentes, acrius instantiusque impugnat : imo, quemadmodum Saul assumpsit tria millia acerrimorum bellatorum ad exstinguendum David, sic princeps caliginis callidiores crudelioresque dæmones mittit ac dirigit ad tentandum præfatos, etiam per abruptissimas petras, id est inaccessibilissima eremi loca, solis ibicibus (id est viris contemplativis, qui saliunt in montibus) accessibilia : qui per humilitatem se ipsos in profundum propriæ parvipensionis præcipitant, atque in cornibus fidei et spei se sine læsione recipiunt : quia in Domino fideliter confidentes, nequaquam desperant. Deinde per donum sapientiæ et caritatis divinæ fervorem, ad montes potestatum cœlestium, ad excellentias virtutum, ad contemplationem limpidam æternorum, ad Deum deorum exsiliunt : sicque fructuosissime conversantur, et tempore2 opportuno, prout tanguntur a Spiritu Sancto, super se elevantur, ita ut illud beati Job de eis possit pronuntiari :3 Numquid nosti tempus partus ibicum ? De quibus loquitur admirans præclarissimus Isaias : Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ?4 Et rursus : Qui sperant (inquit) in Domino, assument pennas ut aquilæ ; volabunt, et non deficient.5

Erat autem ibi spelunca. Per speluncam recte accipitur defectuositas naturæ humanæ : in qua defectuositate latuit Verbum æternum, ita quod ejus deitas cognoscebatur a paucis ; in qua etiam latebant viri ac socii ejus sancti Apostoli, ceterique discipuli, qui propter carnis mortalitatem vilipendebantur a multis, nec tantæ, ut erant, excellentiæ credebantur : in quorum persona fassus est unus eorum, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas virtutis sit ex Deo.6 Hanc ipsam speluncam ingressus est Saul, qui licet plurimum superbiret, et regio culmine efferretur, tamen necessitatibus subjacuit corporis, et ventrem cogebatur purgare. Denique in hac spelunca traditus est Saul in manibus David, hoc est, princeps sacerdotum in manus Christi, qui in Evangelio dixit :7 Pater diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus. Itemque ad Patrem : Dedisti ei potestatem omnis carnis.8 Unde et passione instante, uno verbo omnes incredulos contra se stantes prostravit, ita quod abeuntes retrorsum, corruerunt resupini in terram.9 Invitis quoque principibus sacerdotum, expulit negotiantes de templo. Insuper, quasi oram chlamydis pontificum Christus abscidit, dum eos juste et caritative reprehendens, ipso pontificio ostendit indignos atque privandos.10

Verum circa verba, Præscidit David oram chlamydis Saul silenter, multa scribit Gregorius, cujus verba Richardus in suis Moralitatibus et Glossa inducunt. Per Saul namque signantur vitiosi prælati ; per

David, subditi boni. Saul ventrem purgat, dum pravi pastores et prædicatores indigni, conceptam in corde malitiam fœde ac turpiter exsequuntur. Ipsum tamen Saulem David ferire veretur: quoniam subditi virtuosi suis superioribus, quamvis iniquis, non audent detrahere, nec vitam ipsorum ullo linguæ gladio cædunt. Qui si interdum ex humana infirmitate vix a superiorum increpatione valeant abstinere, excidunt quidem extrema et exteriora mala præpositorum, et tamen humiliter ac modeste loquuntur de culpis illorum, et quasi oram chlamydis silenter incidunt: quia dum dignitati prælaticæ saltem et latenter et innoxie derogant, quasi regis superpositi vestem fœdant. Tamen ad semetipsos mox revertuntur, seque de tenuissimo verbi excessu redarguunt.

Circa hæc quæritur, an liceat subditis superiores suos corripere, accusare, aut denuntiare;11 et ex verbis Gregorii allegatis videtur, quod non, præsertim quum iterum protestetur: Facta præpositi, gladio oris ferienda non sunt, etiam dum recte reprehendenda judicantur. Si quando autem contra eos, vel in minimis lingua labitur, necesse est, ut per afflictionem pœnitentiæ reprimatur, quatenus ad se ipsam redeat, et dum præpositæ dignitati deliquerit, ejus contra se judicium perhorrescat, a quo sibi præpositus est in quem peccat. Nam quum in præpositos delinquimus, ejus ordinationi obviamus, qui ipsos præposuit nobis. Hæc Gregorius. Præterea, beatus Anacletus Papa ait: Sententia Cham filii Noe damnantur, qui præpositorum vel doctorum suorum culpam produnt. Rursus eadem causa sanctus Zephyrinus disseruit: Majorum quispiam, minorum accusationibus non impetatur. Hinc et Telesphorus Papa sanctus testatur: Dei ordinationem accusat, qui eos qui ab ipso constituuntur sacerdotes accusat. His consonat quod sanctus Pius Papa effatur: Oves pastorem suum non reprehendant, plebs suum episcopum non accuset, sed nec vulgus arguat suum prælatum, quia non est discipulus super magistrum.12

In oppositum hujus arguitur, quia sanctus Gregorius loquitur: Sicut laudabile est et discretum, reverentiam et honorem exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si quæ in eis indigent correctione, nulla dissimulatione postponere, ne totum (quod absit) corpus invadat corruptio, si non fuerit curatus in capite morbus. Amplius, Gelasius Papa, sicut habetur, scribit quibusdam subjectis:13 Si quid damni in Ecclesia pontificem vestrum videritis admittere, mox auribus nostris revelatione signate, ut quid fieri debeat, censeamus. Præterea, in eodem Gregorius approbat, quod quidam episcopus inter alia mala carnali crimine lapsus, atque a suis clericis accusatus et convictus, episcopali est sede depositus.

Ad hanc quæstionem Alexander de Hales super tertium Sententiarum, quæstione 42, respondet: Dicendum secundum quosdam, quod sunt subditi criminosi, et sunt subditi boni. Subditi criminosi prohibentur ab accusatione prælatorum, non boni. Unde dicit Anselmus seu Augustinus: Præsumunt prælati non debere se reprehendi aut accusari pro eo, quod canones passim statuunt eos non esse reprehendendos : quod tamen criminosis negatur, quum de reprehendendo ipsa Veritas dixerit:14 Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Sed rursus opponitur, quoniam canones determinant, in quo casu pastores sint a subditis accusandi, ergo in nullo alio casu poterunt accusari. Casus autem est, quum a fide exorbitaverint. Hinc beatus Eusebius Papa: Oves, inquit, quæ pastori suo commissæ sunt, nequeunt eum reprehendere, nec eum possunt ullatenus accusare, nisi exorbitaverit a fide. Dicendum, quod est accusatio facta ex affectu caritatis fraternæ, et est accusatio facta ex malignitatis affectu. Accusatio ergo prælatorum, facta a bonis et ex caritatis affectu, est licita; facta autem a subditis criminosis et malignitatis affectu, prohibetur. Et per hanc distinctionem solvuntur et concordantur omnes canones præinducti. Porro ad illud quod objicitur de Cham, qui fuit maledictus, eo quod patris sui verenda15 fratribus demonstravit, dicendum, quod per hoc intelligitur quod prælati non sunt a subditis extraordinarie accusandi, hoc est de criminibus quæ non possunt probari. Ideo signanter dicit beatus Zephyrinus, quod Cham vituperatur, quia verenda patris non operuit, sed ridenda monstravit, quæ scilicet solus vidit.16 Porro per hoc quod David cor suum percussit, eo quod abscidit oram chlamydis Saul, datur forma non accusandi prælatum de crimine quod scitur ab uno solo : quod designatur per hoc, quod in abscondito, scilicet in spelunca, præscidit chlamydis oram. Vel secundum Gregorium, istud intelligitur de judice, non de accusatore. Nam ait, quod chlamydis oram præscidit, qui sententia damnationis prælatum ferit : quod nulli subditorum est licitum. Canon vero Eusebii, qui videtur determinare in quo casu tantum sit reprehendendus prælatus a subditis, scilicet propter exorbitationem a fide, intelligitur de subditis criminosis atque infamibus. Nam tales pastorem suum accusare non possunt, nisi a fide exorbitet. Tanta quippe est labes criminis hujus, quod ad ejus accusationem servus adversus dominum, et quilibet criminosus adversus quemlibet admittitur. Hæc Alexander.

Ex his itaque innotescit, quam graviter peccent, qui contra superiores suos, præsertim si boni sint, faciliter irascuntur, indignantur, et temerarie judicant eos, aut obloquuntur seu irreverenter loquuntur eisdem : quæ omnia cum summa diligentia sunt vitanda. Intueamur et pro viribus imitemur patientiam et mansuetudinem sancti David, qui cum suis parentibus ac tota parentela fuit innocenter pulsus de regno, et tam inhumaniter quærebatur ad occidendum; et tamen eum, a quo tanta sustinuit, non solum non læsit, sed nec lædi permisit. Itaque circa omnes, potissime circa superiores, simus patientes et mites, et propter eum a quo est omnis prælatio ac potestas, deferamus eis ut decet.17

Footnotes

  1. Matth. IV, 1-11; ↩

  2. Luc. IV, 2-13. ↩

  3. Job XXXIX, 1. ↩

  4. Is. LX, 8. ↩

  5. Is. XL, 31. ↩

  6. II Cor. IV, 7. ↩

  7. Joann. III, 35. ↩

  8. Joann. XVII, 2. ↩

  9. Joann. XVIII, 6. ↩

  10. Matth. XXI, 12. ↩

  11. An liceat subditis su- periores su- os corripe- re, etc. ↩

  12. Matth. x, 24. ↩

  13. 2, q. 7, c. Si quid. ↩

  14. Joann. xviii, 23. ↩

  15. Gen. ix, 22, 25. ↩

  16. Gen.ix,22, 25. ↩

  17. Rom. xiii, 1 ↩

Chapter 43 of 52