Skip to the text

Articulus 43

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : MORTUUS EST AUTEM SAMUEL.

HISTORIA rerum inter David et Nabal ejusque uxorem gestarum, hoc loco describitur. Mortuus est autem Samuel senex et plenus dierum, et congregatus est universus Israel, hoc est majores de toto populo, seu quidam, imo et multi de singulis tribubus Israel : imo multi venerunt ad eum ægrotantem antequam obiit, inter quos aliqui opinantur et ipsum Saul venisse ; et planxerunt eum nimis, tanquam proprium et generalem omnium patrem ; nec solum planxerunt defunctum, sed et moriturum, dolentes de imminente ejus discessu, cujus vita erat communitati tam utilis ; et sepelierunt eum cum ingenti honore, sicut a tempore Patriarcharum consueverunt majores suos sumptuose et honorifice sepelire, in domo sua, hoc est infra septa suæ domus in horto aut simili loco decenti, in Ramatha, urbe sua. Consurgensque David, descendit in desertum Pharan, id est in solitudinem propinquam urbi Arabiæ nomine Pharan: per quod desertum transierunt etiam filii Israel egressi de Ægypto, ut Josephus scribit.1 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, de qua dictum est supra. Tamen (ut fertur) istud non est in textu, nec in Hebræo. Nam et in Scholastica fertur historia, atque in libro de Hebraicis quæstionibus : Vir iste habitavit in urbe Aman seu Maon, sed in solitudine juxta Carmelum habuit domum pro pastoribus et gregibus suis, et illuc cum conjuge et amicis convenit ad epulandum in suarum ovium tonsione.2 Et possessio ejus in Carmelo, id est, in monte sic appellato ejus pecora erant et alebantur: qui mons Carmelus situs fuit in funiculo tribus Juda. Fuit et alter mons Carmelus, ubi interfecit prophetas Baal Elias, situs in confinio Palæstinæ et Phœniciæ:34 qui mons dicitur esse in sorte Issachar. Et homo ille magnus nimis, in divitiis, in stirpe et fama. Erantque ei oves tria millia, et mille capræ. Et accidit, ut tonderetur grex ejus in Carmelo.

Nomen autem viri illius erat Nabal; et nomen uxoris ejus Abigail, eratque mulier illa prudentissima. Quod magnum et rarum est in feminis, quum ex naturali dispositione communiter sint molles, instabiles ac debiles ratione, ideoque passionibus subditæ. Et speciosa: sicque erat amabilis corde et corpore. Porro vir ejus Nabal durus corde, seu immisericors: ideo corruit in multa et magna peccata, quum scriptum sit, Qui cordis est duri, incidet in mala;5 et pessimus moribus, et improbus valde in verbis, et malitiosus, quantum ad voluntatem, seu habituatus in vitiis, ita quod ex proposito et malitia certa peccavit: sicque apparet magna virtuositas feminæ hujus, quæ cum tam vitioso marito, tam diu patienter et pacifice vixit, quum tamen ille ex bonitate suæ uxoris nequaquam proficeret. Erat autem de genere Caleb viri virtuosi, cujus virtutes non imitabatur. Unde habetur, quod erat de tribu Juda, sicut et David. Propter quod peccavit enormiter, ita ad David se habendo, ut statim patebit. Dicit demum Magister in historiis: In Paralipomenon libro legitur:6 Caleb genuit Archan , Archan genuit Jezem , hic est, ut putant Judæi, Nabal. Verumtamen non est credendum, quod Nabal fuerit secundus aut tertius a Caleb, qui cum Moyse exivit Ægyptum.7

Quum autem audisset David in deserto, quod tonderet Nabal gregem suum, misit decem juvenes, et dixit eis:8 Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice, et sic dicetis: Sit fratribus tuis, id est propinquis et amicis quos tecum habes, et tibi pax. Aliqui textus habent, Sit fratribus meis pax: sicque præfatos propinquos et amicos ipsius Nabal, David nominat fratres suos, quoniam erant de tribu Juda, sicut et ipse. Et domui tuæ pax, et omnibus quæcumque habes, sit pax. Quod autem in aliquibus libris subjungitur, Ex multis annis salvos facies tuos et omnia tua, non est de textu. Audivi quod tonderent pastores tui gregem ovium, quæ tria millia erant, qui pastores erant in deserto Maon nobiscum.9 Consequenter David insinuat ipsi Nabal beneficia sua, pastoribus et pecoribus illius exhibita, ut sic provocaret illum ad caritativam communionem et piam subventionem. Nunquam eis molesti fuimus*, imo ab invasoribus defendimus eos.*

Ideo subditur : nec aliquando quidquam defuit eis de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo. Interroga pueros, id est pastores et servos tuos, et indicabunt tibi quod ita sit. Aliqui exponunt istud etiam pro tempore quo David pavit gregem patris sui cum pastoribus Nabal, ut dicunt, ita quod tunc multa bona impendit eis. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis, hoc est, juvenes quos direxi ad te, caritative et gratiose accepta, et per eos mitte mihi et viris meis sustentaculum vitæ. In die enim bona venimus, id est, ego et socii mei per nuntios meos venimus ad te, et postulamus hanc gratiam in tempore isto jucundo et celebri, utpote dum oves tuæ tondentur: quia in tempore tali consueverunt Hebræi exemplo Patriarcharum celebrare convivium suis amicis atque tonsoribus, ita quod tunc fuit tempus lætitiæ. Quodcumque invenerit manus tua, id est, quidquid tibi occurrerit et placuerit, da servis tuis et filio tuo David. Ecce quam simplex, humilis, urbanaque petitio tanti viri, qui gener jam

D fuit regis, et unctus fuit in regem, et gratiam habuit prophetiæ:10 ad quam reprobus Nabal improbissime et superbissime respondit, ut subditur.

Quumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David, et siluerunt. Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? quasi dicat: Vilis et insidiator est domini sui, ac capitaneus servorum fugitivorum. Hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos, id est, tempore isto multiplicati sunt et collecti servi, qui propter suos excessus, et debitarum timore pœnarum, suos fugiunt dominos. Quasi dicat, Malitiosus et vilis cumulus est. Tollam ergo panes meos et aquas meas, et carnes pecorum meorum, id est cibos et potus, quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? ac si dicat: Non faciam, quum sint tam viles, ut indignum reputem quærere aut cognoscere, de quo loco sint oriundi. Et aliqui erant inter servos David, quorum locum natalem et originem Nabal nescivit. His auditis, indignatus est David, et jussit suis: Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis. Accinctusque est et David gladio suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri. Porro ducenti minus apti ad prælium, remanserunt ad sarcinas, hoc est ad custodiendum vasa, in quibus necessaria erant, et ea quæ præliaturis oneri erant.

Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris, hoc est famulis suis, prudens opilio: Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, id est, ipsum Nabal salutarent per verba commendatoria, et aversatus est, hoc est repulit, eos. Homines isti, boni satis fuerunt nobis, et non molesti, nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto. Pro muro fuerunt nobis, tam in nocte, quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges. Quam ob rem considera et recogita, quid facias ad placandum David, quoniam completa est malitia adversus virum tuum, et adversus domum tuam: hoc est, tanta est pravitas viri tui, quod diutius tolerari non potest, et tempus suæ punitionis jam instat, non solum in malum viri tui, sed et domesticorum ipsius; et ipse est filius Belial, hoc est diaboli, seu homo prorsus indisciplinatus, ita ut nemo possit ei loqui, id est, vix aliquis potest eum sine periculo alloqui, quoniam statim perverse respondet, aut respondere dedignatur, aut alloquentem male tractat.

Festinavit igitur Abigail: quæ sine aliorum consilio statim per suam prudentiam consideravit, quid esset agendum; et tulit ducentos panes et duos utres vini: quo constat, et satis apertum est, quod supra per aquas intelliguntur quæcumque pocula; et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ. Satum, secundum Glossam, est mensura continens unum modium cum dimidio. Modiorum vero quantitas apud diversos diversificatur. Polenta vero est accuratissima farina, vel pultes factæ de ea, seu triticum pilo tusum. Andreas expositor dicit, quod sit grana tosta et manibus confricata. Et centum ligaturas uvæ passæ. Uva passa vocatur, quæ antequam maturescat, exsiccatur ad solem, sicque conservatur et colligatur. Et ducentas masses caricarum, id est ficuum, seu fructuum palmarum, ut aliqui dicunt; et posuit super asinos. Dixitque pueris, id est servis suis, qui præfata victualia super asinos deferebant:11 Præcedite me. Sic et Jacob fratrem suum Esau timens, præmisit cum muneribus servos, ut illum placaret muneribus. Et ecce ego post tergum sequar vos. Viro autem Nabal non indicavit.

Quum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radicem montis, David et viri ejus descenderunt in occursum ejus. Quibus et illa occurrit. Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, id est, sine gratiarum actione et recompensatione hujus Nabal dimisi pecora ejus intacta, et ab invasoribus custodivi: non tamen sine spe remunerationis divinæ, quæ nullum bonum dimittit irremuneratum; et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. Hæc faciat Dominus inimicis David, et hæc addat, id est, prosperitatem det hostibus meis, in malum meum bene faciendo eis, sicut ego benefeci huic Nabal, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane, mingentem ad parietem. Istud est juramentum per exsecrationem, quo jurans sibi ipsi malum imprecatur, nisi suum impleverit juramentum. Ac si dicat: Sic accidat mihi, nisi ante mane diei sequentis occidero ipsum Nabal, et quidquid vivum in domo ejus invenero, et cetera bona ejus inventa diripiam. Istud juravit loquendo cum viris suis in via ad Nabal; vel visis et auditis servis Abigail, durante adhuc vehementia suæ commotionis.12 In hac quoque juratione secundum Augustinum peccavit, quia temeraria fuit, et ex ira immoderata, qua voluit omnes domesticos Nabal occidere, quum tamen in hac causa fuerint innocentes; et quamvis fuit unctus in regem, nondum tamen fungebatur jurisdictione regali, nec debuit ea fungi, vivente Saul. Præterea aliqui dicunt, quod in hac juratione, Hæc faciat Deus inimicis David, per inimicos David, intelligatur ipsemet David: alias juramentum esset nullum, sed magis derisorium. Tamen ex præinducta expositione patet hujus oppositum. Alienum etiam impropriumque videtur, per inimicos David, intelligere ipsum David, quamvis interdum in Scripturis aliquid pro suo contrario accipiatur, ubi ad hoc alia causa rationabilis assignatur, atque ex circumstantia litteræ facile perpenditur, quod ita sumatur.

Quum autem vidisset Abigail ipsum David, festinavit et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, se humiliter prosternendo, ut sic oratio sua fieret ipsi David grata, et adoravit super terram, et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas, id est, mihi imputa transgressionem mariti mei commissam in te, ita ut satisfactionem meam pro viro meo acceptes. Sic et Apostolus Paulus scribit ad Philemonem de Onesimo servo illius: Si aliquid nocuit tibi, hoc mihi imputa;13 ego reddam. Loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ. Ne ponat, oro, dominus meus rex: ipsum David nominat regem, quia unctus jam fuit, et ipsa certissime eum credidit regnaturum; cor suum super virum istum iniquum Nabal, hoc est, non ponderet facta et verba improba hujus iniqui, quia secundum nomen suum stultus est, hoc est, nomine et re fatuus est, et stultitia est cum eo. Siquidem Nabal stultus interpretatur. Ideo verba et gesta ipsius non sunt curanda viro prudenti, quum et in Proverbiis dicatur: Non respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne ei similis efficiaris.14 Hinc sapiens non debet se stulto opponere ad rixandum aut belligerandum. Propter quod ait Apostolus:15 Libenter suffertis insipientes, quum sitis ipsi sapientes. Ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti: quos si vidissem, reportassent copiose quæ petierunt. Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus et vivit anima tua: hoc est, sicut verum est quod Deus vivit, et etiam anima tua, sic verum est quod pueros tuos non vidi; qui prohibuit te, ne venires in sanguinem, hoc est, misericorditer ordinavit, ut nunc per meum occursum avertaris, ut spero, a tuo proposito contra Nabal concepto, et mens tua ad pietatem flectatur, ita ut a propria conscientia prohibearis ab exsecutione illius propositi; et salvavit manum tuam tibi, id est, a tanto peccato præservavit potestatem seu manum tuam, hoc est te ipsum. Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum. Hoc multi exponunt sic: Inimici tui fiant stulti et improbi, quemadmodum Nabal. Sed non videtur quod virtuosa et prudens mulier illa, imprecata sit aliis mala culpæ. Ideo videtur sic exponendum: Inimici tui fiant sicut Nabal, id est, adversa pro suis peccatis sustineant, nec tibi prævaleant, sicut Nabal jam sustinuisset, nisi tibi occurrissem; et sustinebit, quia non erit impunitus.

Quapropter suscipe benedictionem hanc, id est munera ista quæ tibi adduco, et tribuo gratis, quæ sunt causa et materia benedictionis, quam attulit ancilla tua tibi domino meo; et da pueris qui sequuntur te dominum meum. Aufer iniquitatem famulæ tuæ, id est, culpam viri mei, quam super me accepi, ignosce. Faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem, id est, regiam domum quam tibi promisit, fideliter conferet tibi, et sobolem atque familiam quæ erit Deo et tibi fidelis, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris, id est, justa et strenua bella tu exerces. Quasi dicat: Regnabis, quia ad Dei honorem pro re publica pugnas. Malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ. Quasi dicat: Nunquam inhæreat tibi malitia, ita ut post rationabilem persuasionem perseveres in malo. Hoc addit prudens hæc femina, ad innuendum quod si David occidisset ipsum Nabal, nullo intercedente, occurrente et satisfaciente pro illo, potuisset hoc adscribi passioni iræ potius quam malitiæ. Sed si post tam affectuosam ac humilem precem et satisfactionem ipsius Abigail, id fecisset, fuisset malitiæ adscribendum. Hanc ergo clementiam facies proximo, quatenus merearis pietatem et protectionem gratiosam impetrare a Deo. Hinc subditur:

Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, vel quærens animam, id est vitam tuam, ad occidendum, quemadmodum Saul diu et multoties fecit, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Deus custodiet et defendet te a periculo tam diligenter, ac si in sorte et numero semper viventium constitutus jam esses. Unde Hebræus habet, Quasi in vinculo vitæ, hoc est in Sanctorum collegio. Alia littera habet, In fasciculo vitium, tanquam dicat: Ita custodiet Dominus vitam et animam

A [tuam] ad multiplicandum actus virtutum atque ad prolificandum in regno, quemadmodum custoditur fasciculus vitium in aqua, ut transplantetur. Sicque metaphorice loquitur, tanquam dicat: Sicut ramusculi vineæ colligantur et in aqua ponuntur, ut alibi inferantur aut transplantentur, sic electi et virtuosi nunc custodiuntur in aqua sapientiæ roreque gratiæ, quatenus tempore præfixo a Domino transferantur ad regionem feliciter viventium, et collocentur in patria Beatorum. Porro inimicorum tuorum anima rotabitur, hoc est, vita persequentium te, erit instabilis, et per adversa ac vitia circumvolvetur, cadet, et de societate vivorum projicietur, quasi in impetu et circulo fundæ, hoc est velociter, sicut lapis ex funda projicitur. Quum ergo Dominus fecerit tibi domino meo omnia hæc, quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israel, id est, te regem fecerit, non erit tibi hoc in singultum, hoc est fletum intensum, de quo singultus erumpit, et in scrupulum, hoc est remorsum, cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium domesticorum Nabal, qui non peccaverunt in te, aut ipse te ultus fueris de Nabal propria manu aut usurpata auctoritate. Nondum enim (ut dictum est) habuit David usum et exercitium regiæ potestatis ac jurisdictionis, sed unctus fuit ad succedendum post Saul in regno: idcirco nec verum reor, quod in expositione hujus capituli asserit quidam, quod David de jure potuisset accipere de rebus Nabal pro sua voluntate, quum esset rex unctus, et in necessitate positus. Verumtamen fateor, quod necessitas excusasset, si fuisset tam magna. Et quum benefecerit Dominus universorum domino meo David, collocando eum in throno regali, recordaberis ancillæ tuæ, et tu benefacies ei, hoc est, memor eris mei in bonum et gratus beneficiis meis.16 Videtur hæc mulier quasi prophetico spiritu esse locuta. Nam et quidam Hebræi fatentur, quod per spiritum prophetiæ noverat suum virum in brevi moriturum.

Et ait David ad Abigail, gratias agens Deo, prudentique feminæ de saluberrima informatione, et de revocatione a tanto excessu: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum: quoniam ex divina præordinatione sic contigit; et benedictum, hoc est, laude dignum est, eloquium tuum, et benedicta tu quæ prohibuisti me, ne irem hodie ad sanguinem effundendum injuste, et ulciscerer me manu mea. Jam dictum est, et paulo post subditur, quod Dominus prohibuit eum inde. Quomodo ergo Abigail inde prohibuit eum? Denique, ipsa non videtur eum inde prohibuisse, sed humiliter supplicavit, ne faceret. Et respondendum, quod Prohibere, sumitur hic extense, pro Impedire. Deus quoque per legem et per conscientiæ censuram, prohibuit eum ab omni homicidio et innoxii sanguinis effusione. Rursus, Deus prohibuit principaliter, Abigail autem dispositive et ministerialiter. Alioqui vivit Dominus Deus Israel, qui prohibuit me ne [malum] facerem tibi; nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad matutinam lucem mingens ad parietem, hoc est vivens ac dispositus ad mingendum super parietem. Porro, quod dicitur, Mingens ad parietem, primo exponitur de mare seu masculo, qui mingit erectus et stando. Secundo, exponitur de cane, qui ad parietem mingere solet crure levato. Tertio, de infirmo, qui ad mingendum non potest longius ire. Et juxta hæc, quod superius legitur David jurasse, quod non relinqueret ex omnibus pertinentibus ad Nabal, mingentem ad parietem: Primo exponitur, quod intendebat occidere omnes masculos domus Nabal. Secundo, quod omne vivens in domo ejus volebat perimere, in tantum, quod nec canibus, nec infirmis voluerit parcere, quum tamen canibus propter eorum vilitatem, et infirmis propter eorum imbecillitatem, parcere congruat. Prima autem expositio verior esse videtur: tum quia hic dicitur, Non remansisset Nabal mingens ad parietem, per quod non datur intelligi, quod non permansisset canis aut infirmus, quia nec canis fuit, neque infirmus, quando David istud juravit, sed quod non mansisset vir vivens; tum quia hoc fuisset valde crudele, nec infirmis parcere velle ab occisione, propter improba verba unius suppositi.

Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei. Dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam. Venit autem Abigail ad Nabal. Et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum. Erat enim ebrius nimis. Et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. Diluculo autem quum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: qualiter scilicet David juravit eum occidere, et qualiter ipsa placavit illum: quod non indicavit ei in ebrietate constituto, quia pro tunc capax non erat informationis; et indicavit ei hæc omnia uxor sua, non malitiose, sed pie, ut eum ad pœnitentiam provocaret, et cautiorem efficeret. Et emortuum est cor ejus intrinsecus præ ingenti timore. Quamvis enim audivit a conjuge ipsum David esse placatum, timuit tamen quod mutato proposito juramentum suum implere studeret. Et factus est quasi lapis, id est immobilis, quia ex vehementia timoris, sanguis decurrit ad cor, et sic membra efficiuntur rigida, impotentia, et male mobilia. Quumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.

Quod quum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal: id est, in causa quam habui contra Nabal propter verba opprobriosa quæ adversum me protulit, judicavit pro me, illum puniendo propter suum excessum, et hoc infra decem dies, ut pœna proportionaretur culpæ, quoniam decem erant juvenes quos misi ad eum, per quos tam opprobriosa verba mihi mandavit; et servum suum custodivit a malo, id est ab homicidio, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus, id est, pœnam debitam ei pro sua culpa inflixit: et hoc ministerio angeli boni aut mali. Tales quippe ultiones aliquando factæ leguntur per angelos bonos, ut patet de subversione Pentapolis; quandoque per angelos malos.17 Sed videtur David in verbis his gratias Deo egisse de suæ injuriæ ultione, et de adversarii sui ruina fuisse gavisus, quum tamen in libro Proverbiorum dicatur, Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina illius non exsultet cor tuum.18 Respondetur, quod sanctus vir zelo justitiæ congratu-latus est justo judicio Dei, et divinæ applausit seque conformavit justitiæ, non ultionis amore, juxta illud in Job, Vide-bunt justi, et lætabuntur, et innocens sub-sannabit eos;19 atque in Psalmo, Lætabitur justus quum viderit vindictam.20

Misit ergo David pueros, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem. Siquidem digna erat, utpote virtuosa, prudens, eloquens, dives, pulchra, et nobilis. Quæ consurgens, adoravit prona in terram: id est, Deum adoravit devote in terram prostrata, gratias agens Deo, qui ita secum ordinavit, quod tanto viro sociaretur conjugio: quod fecit non carnali libidine, sed sapientiali recognitione; et ait ad David, quamvis absentem, per nuntios: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Quasi dicat, Indigna sum: et secundum aliquam considerationem sic fuit. Et festinavit et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea pedisequæ ejus, et secuta est nuntios David, et facta est illi uxor. Sed et Achinoam accepit David de Jezrael, et fuit utraque uxor ejus. Tunc enim licita erat, saltem ex dispensatione divina, uxorum pluralitas. Quæri potest, quam harum duarum primo acceperit. Ad quod in Scholastica respondetur historia, quod prima ipsius uxor fuit Michol, secunda Abigail, tertia Achinoam. Verumtamen infra tertio secundi libri capitulo legitur, quod primogenitus David fuit filius Achinoam. Ex hoc tamen non sequitur, quod illa fuit ante Abigail ducta a David.

Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David, alii viro Phalti filio Lais, qui erat de Gallim. In quo patet impietas Saul in Deum et proximum, qui propriam filiam voluit facere adulteram dando eam alteri marito, vivente priore: per quod etiam valde peccavit in David. Dicunt tamen Hebræi, quod Phalti fuit vir timoratus, et in lege peritus. Propter quod abstinuit a copula carnali cum Michol, sciens quod esset vera uxor David. Magister quoque in historiis ait, quod non cognovit eam, quoniam ipsa diligens virum suum David, semper interim tristis fuit. Josephus etiam videtur sentire, quod interim communiter simulavit infirmitatem, ne cognosceretur a Phalti.

C Circa exordium hujus capituli quæritur, qualiter Samuel dicatur edidisse hunc librum Regum primum, sicut et secundum, quum ea quæ post mortem suam contigerunt, non scripserit. Ad quod in Historiis dicitur, quod reliqua scripsit unus prophetarum discipulus ejus, cujus opus magistro adscribitur. Aliqui tamen dicunt Nathan scripsisse sequentia: quem etiam nonnulli dicunt fuisse Samuelis discipulum. Aliter respondetur, quod totum frequenter denominatur a parte majori: sicque liber iste fertur a Samuele conscriptus, quia pro parte multum majore, ab ipso est compilatus.21

Footnotes

  1. Num. xiii, 1. ↩

  2. 1 Reg. xxiii, 25. ↩

  3. III Reg. xviii, 19. ↩

  4. Josue xv, 55. ↩

  5. Prov. xxviii, 14. ↩

  6. I Par. II, 46. ↩

  7. Num. xiii, 7. ↩

  8. * Haran * Gezez ↩

  9. * greges tuos ↩

  10. 1 Reg. xviii, 27; xvi, 13. ↩

  11. Gen. xxxii, 7-21. ↩

    1. q. 4. c. Quod David et c. Juravit.
    ↩
  12. Philem. 18, 19. ↩

  13. Prov. xxvi, 4. ↩

  14. II Cor. xi, 19. ↩

  15. 1 Reg. xvi, 13. ↩

  16. Gen. xix. ↩

  17. Prov. xxiv, 17. ↩

  18. Job xxii, 19. ↩

  19. Ps. lvii, 11. ↩

  20. II Reg. iii, 2. ↩

Chapter 44 of 52