Skip to the text

Articulus 44

DE MYSTICIS INTELLECTIBUS CAPITULI HUJUS VICESIMI QUINTI.

ABIGAIL, propter excellentiam suæ sapientiæ ac virtutis, merito typum gerit sacratissimæ Virginis. Nabal vero Judæos designat, David Christum. Quemadmodum ergo Abigail iratum David placavit et ab occisione Nabal avertit, sic gloriosissima Virgo Christum peccatoribus irascentem sæpissime ad misericordiam flexit, et ipsa facta est sponsa singularis ac spiritualis Verbi æterni. Rursus, per Nabal magnum nimis ac locupletem, designatur quicumque prælatus aut princeps iniquus, qui magnus est auctoritate, quamvis modicus aut nullus virtute. Cujus possessio est in Carmelo, hoc est in fertilitate terrena, quam præponit divinis. Talis tondet oves suas, quoniam subditorum suorum acquirit proventus, ac sumit stipendia, seu diripit bona, decimas primitiasque sortitur; sicque ex illis ditatur, delicate vivit, carnaliterque resolvitur. Nec tamen pastoralis seu præsidentialis officii debita illis impendit. Hinc per Ezechielem talibus improperat Dominus: Væ pastoribus qui pascebant se ipsos.1 Lac comedebatis, et lana operiebamini; gregem autem meum non pavistis. Talis præsidens, secundum nomen suum, stultus est, imo stultissimus, perdens non solum se ipsum, sed et sibi commissos. Unde per Zachariam Dominus loquitur: Sume tibi vasa pastoris stulti. O pastor et idolum, derelinquens gregem.2 Nonne talis stultissimus est, qui divini rigorem judicii sibi instantis non inspicit, nec veretur, et ista caduca et vana bonis præfert spiritualibus et æternis? Non est in eo sapientiæ donum, sed puerilitatis et insipientiæ vitium. Est tamen de genere Caleb, per quem designatur Salvator, quia renatus est ex Christo et Ecclesia, ex Spiritu Sancto et3 aqua. Mulier quoque ejus prudentissima est et formosa, quoniam Ecclesia seu congregatio sibi commissa, frequenter gratiarum charismatibus adornatur.

Præterea per hoc quod David per decem juvenes multum humiliter petivit sustentaculum vitæ a Nabal, salutando eumdem pacifice, præfiguratum est, quod Christus quotidie per eos qui decem observant præcepta, hortatur prælatos ac principes, ut juste et pastoraliter seu exemplariter conversando, reficiant Salvatorem fructu suæ passionis et mortis, hoc est animarum conversione, et conversorum inflammatione ad meliora; sed improbi præsidentes ægre suscipiunt hortamenta salutis, et si non verbo, tamen opere parvipendunt Christum, quasi dicentes: Quis est filius Isai? Hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos: quoniam Christus et ejus discipuli interdum consulte declinaverunt et absconderunt se a facie principis sacerdotum et seniorum. Verumtamen impiis principibus et prælatis tam perverse loquentibus atque agentibus, Ecclesiæ eis commissæ frequenter Deum habent præ oculis, et sanctis operibus ipsum reficiunt, imo et pro suis orant superioribus, et eos pro posse excusant, sed et suis imputant culpis, quod præsidentes eorum male se habent, scientes quod juxta merita subditorum quandoque afficiantur ac disponantur corda superiorum.

Si enim surrexerit homo persequens te, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium. Porro inimicorum tuorum anima rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ. Circa hæc scribit Glossa: Pulcherrima comparatione statum justorum et reproborum discernit. Justorum quippe animas appellat viventes, reproborum vero, spirituali morte præoccupatas; justos fasciculo, reprobos lapidi fundæ assimilat. Fasciculus namque constringitur, ut servetur; lapis in funda ponitur, ut abjiciatur: sic electi pressuris tribulationum constringuntur, quatenus his admoniti, mutua caritate ardentius copulentur; sicque conjuncti potestate et pietate Salvatoris, perpetue conserventur. Porro reprobi et iniqui quanto propriæ voluntati latius dimittuntur, tanto longius a divinæ visionis gloria elongantur ac projiciuntur. Mire quoque omnipotentem providentiam describit Creatoris, dicendo, animam viri sancti esse custoditam apud ipsum, quasi in fasciculo viventium. Quemadmodum enim unicuique facile est, fasciculum herbæ vel fœnum manu retentum conservare; sic virtus Salvatoris nostri electos ab initio usque in finem custodit, sicut in Evangelio protestatur: Non rapiet eos quisquam de manu mea. Sint igitur præsidentes timorati et efficaces ac fervidi in omni actu sui officii, non quæ sua sunt, sed Dei honorem et subditorum salutem incessabiliter exquirentes.4

Footnotes

  1. Ezech. xxxiv, 2, 3. ↩

  2. Zach. xi, 15, 17. ↩

  3. Joann. III, 5. ↩

  4. Joann. x, 28. ↩

Chapter 45 of 52